Obrazy na stronie
PDF
ePub

lam esse tantam potentiam in qua non incurrat injuria. Demus spatium peccanti, quo possit considerare quid fecerit, et ipse se castigabit. Quid ergo. inquis, impune ille erit? Puta velle te; nam non erit. Quia non magis gravius addicitur quam qui ad supplicium pœnitentiæ datur. Respiciendum est deinde ad conditionem rerum humanarum, ut omnium accidentium æqui judices simus. Iniquus est autem qui commune vitium singulis objicit. Omnes inconsulti atque improvidi sumus; omnes incerti queruli, ambitiosi. Quid levioribus verbis publicum malum abscondo? Omnes mali sumus. Quidquid in alio deprehenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Mali vivimus inter malos.

unusquisque secum, ut si vincere jam non potest, vel A feret se contemni cuicunque venit in mentem nulcelare meminerit. Si exitus illi non datur, signa ejus obrui possunt, licet cum magna hoc molestia fit. Cupit enim exsilire ira, et incendere oculos faciemque mutare; et si paululum illi extra nos emittere licuerit, supra nos est ut in imo pectoris recessu condatur; feraturque, non ferat. In contrarium omnia ejus flectantur judicia, vultus remittatur, vox lenior, gradusque sit lentior; et ita paulatim cum exterioribus interiora formantur. Sicque fiet ut si aliquis iram tuam intelligat, tamen sentiat nemo. Faciunt ergo nos moderatiores respectus nostri, si consulamus nos; nam tale aliquid et ipsi aliquando commisimus. Nam si sic erravimus, expeditne nobis in aliis illa damnare quæ effugere ipsi nequivimus? Faciet etiam nos mitiores, si cogitemus quid nobis ille cui irascimur B aliquando profuerit, et sic præsens offensa prioribus meritis redimatur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit fama clementiæ, quam multos inimicos venia fecerit utiles. Nihil gloriosus quam iram amicitia commutare. Irascitur aliquis? tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab alterutra parte deserta, nisi paria non pugnant. Quod si utrumque certaverit, ira concurritur. Ille est fortior, qui prior retulit pedem; victus est sæpe, qui vicit. Percussit te? recede; nam referiendo, et occasionem dabis sæpius feriendi et excusationem postremo cum volueris reverti, non poteris.

CAPUT VIII.

Injuriam vindicare est vitium vitio opponere. Qui irascitur injurianti se, vitium vitio opponit. Nunquid non insanire videtur, si mulum calcibus petat, aut canem a quo morsus est lancinet? Eodem loco est, quisquis concilio caret. Quid enim refert, an alia multa dissimilia habeat, si hoc simile habet, quod omni peccata munda defendit? Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascemur. Nostram esse causam illius affingamus: nam fecit nos iracundos iniqua nostra æstimatio; quia ea quæ volumus facere, nolumus pati. Memento etiam quia sanctissimi quique viri multa delinquunt: quod si etiam prudentissimi viri peccant, cujus error causam non habet ignoscendi? Nemo est tam timidus offensarum, qui non illas dum vitat, admittat. Æquiore enim animo

C

CAPUT IX.

Aliena iræ curatio.

Nunc jam tertio in loco videamus quo modo alienam iram leniamus. Nec enim sani tantum esse velimus, sed sanare. Primam ergo iram alterius non audebimus nostra ratione mulcere, surda est enim et amens dabimus illi spatium; nam remedia medicorum non in accessibus infirmitatum, sed in remissionibus prosunt. Quod si tumentes oculos quis tentet inungere, recente vi magis incitat commovenda. Sapiens furenti amico omnia ultionis instrumenta occultius removebit, ipseque iracundiam simulabit ut tanquam auditor doloris et comes, plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectel : et dum majorem poenam quærat, præsentem interim. differet, et omni arte furori requiem dabit. Quod si tu potentior es, aut pudorem illi cui vi resistis, aut metum incuties. Alteri dices: Indignum nimis, et non invenio dolendi modum; sed expectandum est tempus dabit pœnas. Serva istud animo tuo, et pro mora, cum poteris, reddes. Alteri dices: Vide ne iracundia tua voluptati sit inimicis. Alteri : Vide ne magnitudo animi tui, et creditum apud plerosque decidat robur. Ita enim abscondet et medicus ferramentum, et æger dolorem, dum sperat, feret [Edit., ferat]; nam quædam non nisi decepta sanantur. Castigare autem irascentem, et ultro irasci, castigare est. Itaque vario modo ira sananda est.

OPUSCULUM VII.
DE PASCHA.

1. Plerique mysterium Pascha enarrare voluerunt D memoratio agatur, ut unum anniversarium natalis ex ratione supputationis in mense, et luna, et die : diem observemus, sicuti a plerisque Gallicanis epised, sive scientiæ, sive sermonis impossibilitate, id reliquerunt obscurius, quasi nihil inde dixissent. Scio enim multos scrupulosius interrogare solitos quare secundum morem Judæorum ad lunæ computationem diversis generibus Pascha celebremus, dicentes rectius sibi videri si dominicæ passionis com

scopis usque ante non multum tempus custoditum est, ut semper vi Kal. April. diem Paschæ celebrarent, in quo facta Christi resurrectio traditur. Placuit autem mihi, inquirentf curiose quid majores nostri secuti essent, aperte exponere.

II. Passio Christi redemptio est creaturæ, de aqu

Α

xisse enim traditur Dominus vii Kal. Apr. Dominica die. Quinta feria autem præcedente, Pascha cum discipulis comedisse quod fuit x Kal. Apriles. Rationem hanc temporis hujus habuerunt, quod creatura quam liberarat in sanguine suo, in eo tempore servituti fuerat subjecta. Probandum itaque nobis est, in hoc tempore mundi initium constituisse [Forte, constitisse]. Inchoasse mundum veris tempore Genesis docet. Cum primum appareret aridam quam vocavit Deus, dictum est: Germinet terra omne fenum omne pabulum, et omne viride ligni quod ferat semen secundum genus suum (Gen. 1, 11). In quo germinare omnia videmus; atque ita in eo esse principium mundi, non dubitamus. Sed cum tres menses vernum tempus habeat, horum trium medius est, qui initium mundo dedit. Nec solum mensis medius, sed etiam dies mensium medii. Ex v Id. Febr. veris est inchoatio in v Id. Mart. in vIII Kal. Apr. quindecim dies sunt, id est, medietas mensis: ita unus et dimidius mensis subsequitur. v Kal. Apr. æqualis est nox et dies, sicuti factum mundi initium Genesis docet, dicens: Divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit lucem diem, et tenebras vocavit noctem (Ibid. 4, 5). Omnis enim divisio æqualitatem habet. Ita, in quo æqualitatem noctis et diei invenimus, in eo initium mundi constitutum intelligamus.

:

Apostolus ait quod subjecta fuerit servituti non sua
sponte, sed propter eum qui eam subjecit in spe : quia
ipsa liberabitur a servitute interitus, cum libertate fi-
liorum Dei (Rom. vш11, 20, 21). Hæc creatura est spiri-
tus vitæ, qui creavit omnia terrenæ corporaturæ,
subjectus in eam spem, ut de corruptelæ interitu
cum libertate filiorum gloriæ liberetur: quæ utique
in hodie subjecta est servituti, in quob mundus
effectus est, quam Christus liberare venisset, et ser-
vavit, ut in eo tempore pateretur, in quo creatura
subjecta erit [An erat?]; ut qui dies ille tristitia fue-
rat, jam lætitiæ redderetur. Quoniam vero agni hu-
jus sacramenta tanta essent, ut veritatis ipsius etiam
umbra proficeret ad salutem liberandi, sicut de his,
de servitute Pharaonis, quasi jam libertas creaturæ
de servitute corruptelæ figuraretur. Figuræ passio- B
nis Christi imago in adventum salutis operata est;
et ideo dictum est a Deo, ut in primo mense anni
quarta decima luna agnus immaculatus, anniculus,
immolaretur, de cujus sanguine domos suas super
limina obsignarent, ne a vastatore angelo terreren-
tur; atque in ipsa domo, comesto per domos agno,
quod est Paschæ celebratio, liberationem per fugam
servitutis acciperent. Non obscura est figura, agnum
immaculatum esse Christum : hujus immolationem,
ad servitutem nostri interitus liberandam. Nam
signo crucis ejus quasi sanguinis aspersione signati,
usque ad consummationem mundi, a vastatoribus
angelis vindicabimur. Hoc breviter et strictim
dixisse sufficiat, ut id quod quærere propositum
est, rationem observationis, et Paschæ, et mensis,
et lunæ, et diei, sine molestia multiloquii aperiamus.
III. Quæsitum est ergo a majoribus nostris, se-
cundum id quod scriptum erat, quis esset primus
dies, et in quo die decima quarta luna efficeretur
Pascha celebrari. In illo enim tempore in quo Ju-
dæis facta traditio est, necdum mensis ad lunæ
cursum significatione nominum computabatur. De-
dit autem illis argumentum, jam calculo computa-
tionis invento, tempus et dies passionis; ut ex eo
intelligerent, quem primum mensem anni, et quem
primum ejusdem diem, et quando quartam deci-
mam lunam [Edit., quarta decima luna] fuisse sus-
ciperent, et quare hoc mysterium Paschæ secun-
dum diem et lunam observari deberet. Hoc autem
in primis judicaverunt, cum per singulos annos
Pascha, et tempus non conveniret ad lunam et ad
diem, melius esse tempus extendere, quam non
lunam diemque retinere. Primum quia duæ res
justius præberentur. Deinde quia hæc viderentur
in observatione potiora.

IV. Definiamus igitur quis primus mensis in mensibus anni; deinde quis primus ejus dies. Diximus ergo argumentum habuisse majores nostros ex tempore passionis et resurrectionis Domini. Resurre

a Lege quæ, respectu habito ad illud vitæ, id est, Christi, ut ipsemet de se ait: Ego sum via, veritas et vita. Quæ quidem vita creavit omnia, ut ait auctor, terreng corporaturæ. Nam omnia per ipsum facta sunt. Absurdum quippe de spiritu hæc intelligere, qui au

V. Sed non sine causa majores nostri super VIII Kal. Apr. tres dies addiderunt, ut primum diem mundi invenirent. II Kal. Apr. primum mensem mundi et diem majores nostri existimaverunt: quia

Cante quam sol in principatum mundi conderetur,
triduum ante præcesserat. Refert Genesis (Ibid. 16,
19) quarta die facta luminaria solis et lunæ prop-
terea invenimus Christum VIII Kal. Apr. resurrexisse.
Verum xi Kal. de Pascha cum discipulis inchoasse :
quo die primum subjecta fuerat creatura servituti
suæ, quam per passionem suam venerat liberare.
Diem autem Dominicam, primam diem esse mundi,
dubitari non potest; quia dicit Scriptura (Gen. 11,
2, 3), sex diebus factum esse mundum, et septima
die requievisse Deum : quam septimam diem Sab-
batum appellavit. Unde est manifestum primam
diem mundi Dominicam fuisse : et plenam lunam
factam intelligimus, quia facta est in inchoatione
noctis et principatus. Sed hoc sicuti computatione
D
ostenditur, percurrere sibi per singulos annos non
potest, scilicet XI Kal. Apr. die, semper et quarta
decima luna die Dominica inveniatur. Sequenti au-
tem anno xi Kal. Apr. invenitur luna vicesima quinta
et feria secunda. Itaque cum duæ res, et luna et
dies, commutatæ inveniantur, recte x1 Kal. Apr. na-
talis mundi observari visus est.

VI. Itaque majores nostri judicaverunt mensem integrum esse observandum ad natalem mundi, et Pascha celebrandum, in quacunque parte ejus et ctori statim dicitur subjectus in eam spem, ut de corruptela interitu ..... liberetur.

b Forte, ex quo. Quæ sequuntur manca videntur. c Vox terram deesse videtur.

dies et luna concurrerent. Neque enim hoc sine A enim rediit [Forte, redit], et finem dierum renovat. Scripturæ auctoritate. Ait enim Moyses: Mensis hic robis initium mensium est: primus erit in mensibus anni (Exod. xu, 2). Quo verbo totum mensem ad natalis mundi diem consecravit. Ita majores nostri qui x Kal. Apr. die natalem mundi invenerunt, mensem primum constituentes in xr Kal. Maias definierunt Sic Pascha nec ante x1 Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebrare licebit. Sed cum in hoc mense et luna et dies convenissent, luna scilicet decima quarta et dies Dominica, tunc Pascha celebraretur. Sane quia rursus frequenter luna decima quarta cum Dominica die concurreret, extendi lunam septem dies maluerunt, dummodo diem Dominicam in resurrectionis lætitia retinerent. Ita quando sic dies venerit usque ad vicesimam primam lunam, B propter Dominicam diem Pascha differimus semper, ut nec ante xi Kal. Apr. nec post XI Kal. Maias celebretur : sic inventum est, ut mensis et dies et luna in celebratione Paschæ retineretur.

VII. Prudenter igitur magis ad lunam et diem, quam ad xi Kal. Apr. ad natalem mundi redigemur. Luna enim prima totas noctis illuminat tenebras, et Dominica dies resurrectio est dierum ad initium

Ex antea dictis rescribendum videtur, ad vicesimam primam.

Hæc magis erunt in natalis lætitia, et in creaturæ liberatione servanda, maxime cum intra primi mensis terminos retinentur. Rursum majorem diei religionem, quam lunæ dicerunt. Decimam quartam enim lunam egredimur; diem autem nunquam egredimur, quia tota salus est in resurrectione diei. Dies autem Dominica et initium dierum habet et resurrectionem; propter quod in ipsa dominus resurrexit; luna vero, licet usque ad vicesimam primam partem extensam [An extensa?], non totam complet noctem : plurimum tamen noctis illuminat, et post se quidem relinquit tenebras, sed eas quæ in ante sunt superat : in quo majores nostri maluerunt usque ad vicesimama quam ante decimam quartam Pascha celebrari. Quia relinquere tenebras post tergum melius est, quam antecedentes non posse superare. Itaque hac summa et hac conclusione, quæ a majoribus constituum est b, Pascha neque ante xi Kal. Apr. nec post xi Kal. Maias posse celebrari. Cujus pinacis constituendi quæ fuerit ratio, in quo mediocritas potuit, ediximus: per gratiam Salvatoris nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria in sæculis, et in sæcula sæculorum. Amen.

Aut delendum relativum quæ, aut rescribendum constituta est. Quod tamen posterius minus placet.

B. MARTINI DUMIENSIS EPISCOPI VARII VERSUS.

[blocks in formation]

Post evangelicum bisseni dogmá senatus,
Quod regnum Christi toto jam personat orbe,
Postque sacrum Pauli stylum quo curia mundi
Victa suos tandem stupuit siluisse sophistas.
Arctous, Martine, tibi in extrema recessus
Panditur, inque via fidei patet invia tellus.
Virtutum signis, meritorum et laude tuorum,
Excitat affectum Christi Germania frigens,
Flagrat et accenso divini Spiritus igne,
Solvit ab infenso strictas Aquilone pruinas.
Immanes, variasque pio sub fœdere Christi
Asciscis gentes. Alamannus, Saxo, Toringus,
Pannonius, Rugus, Sclavus, Nara, Sarmata, Datus,
Ostrogothus, Francus, Burgundio, Dacus, Alanus,
Te duce nosse Deum gaudent. Tua signa Suevus D
Admirans didicit fidei quo tramite pergat,
Devotusque tuis meritis hæc atria claro
Culmine sustollens, Christi venerabile templum
Constituit, quo clara vigens, Martine tuorum
Gralia signorum votis te adesse precatur.

Electum, propriumque tenet te Gallia gaudens
Pastorem, teneat Gallæcia tota patronum.

EJUSDEM IN REFECTORIO.

Non hic auratis ornantur prandia fulcris :
Assyrius murex nec tibi sigma dedit.
Nec per multiplices abaco splendente cavernas,
Ponentur nitidæ codicis arte dapes.

Nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
Crustatum stringat tortilis ansa latus.
Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna,
Quæque Sarapteno palmite missa bibas.
Sed quidquid tenuis non complet copia mensæ,
Suppleat hoc petimus gratia plena tibi.

EPITAPHIUM EJUSDEM.

Pannoniis genitus, transcendens equora vasta,
Galliciæ in gremium divinis nutibus actus,
Confessor, Martine, tua hac dicatusa in aula
Antistes, cultum instituit ritumque sacrorum;
Teque, patrone, sequens fumulus Martinus eodem
Nomine, non merito, hic in Christi pace quiesco.

Sic Bollandiani Act. sanet. Martini tom. III, pag. 89, num. 13. Al., dicatur.

ANNO DOMINI DLXXVI.

SANCTUS GERMANUS

PARISIENSIS EPISCOPUS.

NOTITIA

(Ex Gallia christiana).

In pago Æduensi, vico Lausia, Eleutherio et Euse- A Dec. 558; qua die defunctus Childebertus paulo post bia parentibus natus Germanus, diaconus, triennioque post presbyter a sancto Agrippino Augustodunensi episcopo ordinatus, abbasque Sancti Symphoriani a Nectario præfectus, cum eo concilio v Aurelianensi, anno 549, interfuit. Cum autem sanctitate vitæ, moribus et miraculorum virtute clareret, vocatur ad regimen Parisiensis Ecclesiæ, mortuo Eusebio an. 555 (Act. sanct. Bened., t. I, p. 234) ut testis est Fortunatus auctor, suorum temporum episcopus Pictaviensis qui res ab eo præclare gestas libro de vita ejus scripto tradidit, consentitque Gissemarus in Vita sancti Droctrovei.

Nihil novus dignitatis gradis mutavit in cultu, victu, vigiliis et asperitate pœnitentiæ sanctissimi viri. Interfuit anno 557 Parisiensi in concilio, habito

ad resarcienda damna omnia Ecclesiæ ex bellis civilibus illata. Astitit anno 558 translationi sancti Ursini Bituricensis episcopi, sicut et Sancti Albini Andegavensis, cujus tempus non adnotatur. Hujus in honorem ecclesiam voluntate et imperio Childeberti regis ante portam Andegavensis urbis fundasse memoratur in charta Nesingi episcopi, in notis Baluzii ad Servatum Lupum, pag. 378. Quantum sub eo præsule Childebertus rex pietate enituerit, ostendit imprimis, quod Ecclesiæ Parisiensi, sanitate recepta precibus sancti Præsulis, cellas, regiam villam in qua convaluerat, cellamque in provincia cum basilica Sancti Romani donaverit anno regni 47, in mense Januario (Hist. Eccles. Paris., t. I, pag. 82). Sed præsertim notatu digna regis hujus effusa in pauperes liberalitas, ita ut auream et argenteam supellectilem ad eos nutriendos et fovendos confringeret ac conflaret, consilio et exemplis Germani permotus: unde forte nata opinio sanctum Germanum fuisse regi ab eleemosynis primum, et, ut modo loquimur, magnum eleemosynarium. Cæsaraugustæ urbis opulentissimæ in Hispania ad ripas Iberi obsidione soluta, et inde allata Vincentii diaconi et martyris stola, reversus Lutetiam Childebertus ædificare cœpit (Ibid., p. 87) sancti Germani pontificis hortatu, sancti Vincentii nomine, illustrem basilicam, in qua dictam stolam deposuit. Hanc autem absolutam dicavit, et pluribus donationibus auxit sanctus Germanus 23

B

C

inibi sepelitur. Successor ejus Clotarius Francorum coronam adeptus, Parisios venit, ubi ob contemptum beatum Germanum in gravem morbum incidens, ab eodem sancto sanatur, scribente fortunato. Eumdem, acceptis reginæ Radegundis sacramentalibus litteris a proposito uxoris recipienda deterret sanctus Germanus ann. 559; tum Pictavos profectus ut ab ea pro rege veniam deprecaretur, Agnetem coram aliis episcopis in monasterio sanctæ Radegundis abbatissam consecravit, quod in epistola ad episcopos concilii Turonensis ipsa memorat Radegundis. Ordinavit anno circiter 560 Syagrium Alduensem episcopum. Inter alia privilegia, immunitatem ab episcopo Parisiensi et quovis alio monachis Sancti Vincentii largitus et XII Kal. Septembris anno 5 Chariberti regis, Christi 565 (Ibid., p. 89). Astitit an. 566 xv Kal. Decemb. concilio Turonensi II, ubi decretum episcoporum de suscepta beatæ Radegundis epistola conscriptum est (Conc. Hard. tom. III, col. 367). Consecravit anno 568 Felicem Biturigum episcopum. Circa idem tempus, est Charibertus rex incesti crimine insimulatus; quippe qui repudiata legitima conjuge Ingoberta, Merofledem ac postea Marcofevam ejus sororem religiosa veste indutam, conjugio sibi copulaverat. Cum nollet eam dimittere, ab eodem Germano sacris interdictus est: quod recitant Gregorius lib. IV, cap. 26, et Gesta veterum Francorum cap. 30, ubi et legitur a rege Chariberto Encolismam civitatem missum Germanum cum Gregorio Turonensi consecrasse basilicam sancti Eparchii (Labb. Nov. Biblioth. t. I, p. 152), qui inibi nuper sepultus fuerat. At errorem in nominibus deprehendunt doctissimi Bollandistæ ex temporis ratione: nam sanctus Germanus æque ac Charibertus rex ante sanctum Eparchium e vivis excessere, ut notant tomo I Julii, pag. 109. Invitatus a Domnolo Cenomanensi episcopo ad dedicationem monasterii Sancti Vincentii juxta urbem Cenomanorum eidem astitit anno 571, Kal. Novemb., ut constat ex litteris Domnoli pridie nonas Martias datis in hanc rem, quibus subscripsit Germanus. Interfuit anno 573 concilio Parisiensi iv (Conc. Hard. tom. III, col. 404), ubi inter cætera depositus est Promotus, qui episcopale officium in diœcesi Car

pro quorum anniversario multa largitus fuerat eidem
ecclesiæ. Germani epitaphium a Chilperico rege, in
poeticis litteris exculto, conscriptum notat Aimoinus
lib. ш, cap. 16; quod tamen alii a rege ei positum
tantum, ab illo vero qui Vitæ sancti Germani acta
composuit, scriptum esse contendunt. Mabillonius
ad annum 576, n. 68, a Chilperico rege compositum
quidem epitaphium conjicit, sed ab Aimoino expo-
litum. Sic autem habet :

Ecclesiæ speculum, patriæ vigor, ara reorum,
Et pater, et medicus, pastor, amorque gregis,
Germanus virtute, fide, corde, ore beatus,

Carne tenet tumulum, mentis honore polum.
Vir qui dura nihil nocuerunt fata sepuleri,

Vivit enim, nam mors quem tulit ipsa timet.
Crevit adhuc potius justus post funera, nam qui
Fictile vas fuerat, gemma superba micat.
Hujus opem ac meritum mutis data verba loquuntur,
Redditus et cæcis prædicat ore dies.
Nune vir apostolicus sapiens de carne trophæum
Jure triumphali considet arce throni.

notensi usurparat, nimirum in Castrodunensi, et qui A dati fuerant parentes ejus Eleutherius et Eusebia, ad synodum a Germano invitatus venire contempserat. Anno 575, Brunichildem reginam luculenta hortatus est epistola ut Sigibertum conjugem a consilio belli quod fratri inferebat suo revocaret (Hist. eccl. Paris., t. I, p. 96). Hanc habes in appendice Operum Gregorii Turonensis novissimæ editionis, col. 4343 (Vid. infra col. 900). Infinitus essem si sancti antistitis virtutes et miracula recensere vellem. Hunc Robertus rex in diplomate Parisiorum clypeum inexpugnabilem nuncupat. Celebrat Fortunatus ejus morum sanctitatem, clerique Parisiensis sub eo pontifice religionem et ecclesiastici chori concentum: nam poemate 19, lib. II, ejus institutum recens de psalmodia commendat, quam a populo et clero parisiensi mira frequentia et animorum alacritate perhibet su- B sceptam fuisse. Demum fere octogenarius in cœlum migravit Germanus v Kalend. Junias anno 576, paulo post quam Sigiberto regi comminatus mortem fuisset ac prædixisset, ut refert Gregorius Turonensis lib. iv, cap. 52. Diem quoque sui ipse obitus paulo ante pronuntiaverat. De ejus funere ita laudatus Gregorius libro v, cap. 8 : « In cujus, inquit, exsequiis, multis virtutibus quas in corpore gesserat, hoc miraculum confirmationem fecit. Nam carcerariis acclamantibus, corpus in platea aggravatum est, solutisque eisdem, rursus sine labore levatur : ipsi quoque qui soluti fuerant, in obsequium funeris usque ad basilicam in qua sepultus est, liberi pervenerunt. Ad sepulcrum autem ejus multas virtutes, Domino tribuente, credentes experiuntur. » Hæc Gregorius, qui postea commendat librum vitæ sancti pontificis a Fortunato presbytero compositum. Alii citius, tardius alii mortem ejus assignant, nempe annis 575, 577. Baronius biennio post defunctum tradit Germanum, et Hugo Flaviniacensis ex Chronico Virdunensi apud Labbæum p. 101, 9 Februar. 582, ubi perperam fratrem ei fuisse Paulum Virdunensem episcopum asserit, qui vigebat anno 630. Tumulatur in oratorio sancti Symphoriani, quod ipse construxerat in ingressu basilicæ sancti Vincentii, ubi prius sepulturæ

Translatum est sacrum Germani corpus ad majorem ecclesiam vIII Kal. Augusti anno 754, astante Pipino rege, latus ejus stipantibus Carlomanno et Carolo qui postea dictus est Magnus, sub Lansfrido sancti Germani abbate, cujus festi memoria recolitur die 25 Julii. Ejus in honorem Bertichramnus, Cenomanorum episcopus, qui ab eo presbyter ordinatus fuerat, monasterium apud Cenomanos C ultra fluvium Sarthæ condidit et dotavit, quod nunc redactum est in paræcialem ecclesiam suburbanam. Ab ejus quoque nomine dicta apud Parisios ecclesia sancti Germani veteris, prius capella Sancti Joannis Baptistæ ab ipso sancto Germano tune abbate Sancti Symphoriani constructa, in quam ob metum Normannorum ejusdem sancti corpus translatum anno 886, per biennium depositum mansit. Sancto Germano tribuitur opus de Missa tomo V Anecdot., col. 91.

SANCTI GERMANI,

PARISIENSIS EPISCOPI

VITA,

AUCTORE VENANTIO FORTUNATO EPISCOPO PICTAVIENSI

Ad mss. Codd. diligenter recognita.

I. Beatus igitur Germanus Párisiorum pontifex, D quod hunc post alterum intra breve spatium conceterritorii Augustodunensis indigena, patre Eleutherio, matre quoque Eusebia, honestis honoratisque parentibus procreatus est. Cujus genitrix, pro eo

pisset in utero, pudore mota muliebri cupiebat ante partum infantem exstinguere : et accepta potione ut abortivum projiceret, dum nocere non posset, incu

« PoprzedniaDalej »