Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Habac. 1, 16). Electos ille viros et sublimes aggreditur. Illis suggerit quia magni sunt, quia nihil indigeant, quia quidquid agunt, cogitant vel loquuntur, totum id sapientia sit totumque prudentia. Quibus si quid utile, Deo id gubernante, provenerit, suis illud continuo viribus suæque industriæ deputantes, clamant Ego hæc feci, Ego dixi, Ego excogitavi; et quasi stupentibus cunctis, prærepta gloria Dei, ad ejus se similitudinem proferunt admirandos. Quibus justo Deus judicio præsidia sua subducens, tradit illos, sicut ait Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant vel cogitent quæ non conveniunt (Rom. 1, 28). Quia cum in omnibus Dei providentiam adesse cognoscant, non ut Deum magnificant vel gratias agunt, sed gloriantes in semetipsis evanescunt in cogitationibus suis. Dicentes se esse sapientes, stulti sunt; jactantes se esse stabiles, invictos, potentes, infirmi, victi et impotentes exsistunt.

natus, ex illo sublimi beatoque angelorum loco, nullo Aptura commemorat: Et cibus, inquit, ejus electus alio nisi hoc solo superbiæ vitio, ad inferna dilapsus est. Quia cum inter cæteras supernas virtutes clarioris pulchritudinis lumine præemineret, non hoc beneficio creatoris sui, sed propria virtute se credidit obtinere; et tanquam nullius non egeret auxilio, sicnt Deus ita se illi similem judicavit, dicens : Ponam sedem meam ab aquilone, et ero similis Altissimo (Isai. XVI, 13, 14). Hæc enim cogitatio sola illum dejecit: nam mox desertus a Deo cujus se protectiene credidit non egere, infirmus subito et miser effectus, et mutabilitatem naturæ suæ quam non agnoverat sensit, et Dei munus quod habebat amisit. Post hæc etiam videns a Deo hominem factum ex pulvere in loco beatitudinis quem ipse perdiderat subrogari, instigatus invidia, eodem superbiæ illum telo quo ipse est B dejectus appetit. Sibi enim dixerat: Ero similis Altissimo. Adæ et Evæ dixit: Eritis sicut dii (Gen. 111, 5). Quod illi concupiscentes, non ob aliam causam, sed tantum ut dii fierent mandatum Dei transgressi sunt. O quanta est cecitas, in appetitu vanæ gloriæ! Non vidit homo tam apertam fallaciam, in qua illi versa vice similitudo Dei non ex obedientia ejus, sed ex contemptu promittitur.

V. Ecce hic est primi illius veneni saporatus interitus, qui amarissimo inanis jactantiæ melle circumlitus, et angelum fefellit et hominem. In hoc et cœlestis et terrena cecidit creatura. Ob hoc de sedibus suis, ille de cœlo, hic de paradiso expulsi sunt; et non potuerunt stare, quia graviter ceciderunt. Quale ergo superbiæ malum sit quod rex David aperte timuit, subjectis ruinarum causis ipse monstravit.

C

VI. Omnia peccatorum genera, id est, luxuria, avaritia, adulterium, et si qua sunt alia, quamvis et in his omnibus Deus irascatur, tamen aut per angelos, aut per homines talium etiamnum vindictas exsequitur. At vero superbia, non per alium quempiam, sed ipsum per se Deum meretur habere contrarium. Ita enim scriptum est: Superbis autem ipse resistit (I Pet. v, 5; Jac. IV, 6). Cætera enim vitia vel in eos ipsos qui illa perpetraverint, retorquentur vel in alios homines videntur admitti. Hic vero superbiæ tumor proprie nititur contra Deum, et idcirco illum patitur inimicum; quia se in excelsum tendens, hic semper appetit quod illi soli est proprium. Quamvis D autem generaliter hæc superbiæ labes infesta sit, non plus tamen aliis metuenda est quam his qui aut spiritaliter ad perfectionem virtutum, aut carnaliter ad divitiarum copiam et summos honorum titulos pervenerint. Tantum scilicet in illis major efficitur, quantum et major est qui superbit. Neque illa viles quoque aut populares subvertisse contenta est, sed et in illorum qui maximi insidiis assidet: quorum quantum altior gradus est, tantum altior et ruina. Unde etiam et illud de eodem superbiæ spiritu Scri

• An succreverint! Malim tamen supplantaverint.

VII. Quæ cum ita sint, satis manifestissime est compertum quia omni vigilantia omnisque cordis industria appetitus nobis vanæ gloriæ est fugiendus, ne forte si virulentum vel semel morbi contagium in penetralibus nostri cordis irrepserit, in omni operum nostrorum prosperitate, subtilissima humanarum laudum delectatione succrescens, ex abundantia nequitiæ suæ deterrimum illum et crudeliorem superbiæ proferat partum. Quæ cum utraque pestiferis fundatæ radicibus humanæ mentis arcana suppleverint, undique mutata insidiarum specie improvisis occurrant. Nam his qui ad spiritualia se studia contulerunt, mox vana gloria illis de jejunio, de vigiliis, de lectione, de solitudine eremi, de patientia, de taciturnitate blanditur. Et si statim hæc prima sollicitatio circumspectæ mentis oculo deprehensa non fuerit, dirior illam e vestigio superbia comes assequitur; quæ illis mentiatur et sanctiores eos melioresque omnibus esse, et in summo perfectionis culmine, propria etiam virtutis stabilitate, quasi nunquam casuros stare divendit. His vero qui adhuc carnalium passionum oblectationibus quibus subrepunt, cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tum multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se præsumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quæstionum torturas, contentiones, hæreses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam, contemptum, detractionem, murmurationem, et exsecrabiliorem his omnibus blasphemiam. Quorum malorum causa si quis exstirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt soboles exstirpari, si ipsa quoque eorum semina, priusquam germinent, evellantur.

OPUSCULUM V.

EXHORTATIO HUMILITATIS.

I. Quisquis nutu Dei cujuslibet officii dignitate A Oleum autem peccatoris adulatio est, quæ levi præluces, hic provide gubernationis utilitate cæteris præcedis hominibus, hanc exhortatiunculam meam diligenter, quæso, recipias, nec pomposas in ea spumas rhetorum quæras; quia humilitatis virtus non verborum elatione, sed mentis puritate requiritur. Et si forte durius aliquid videor loqui, veritatis hæc culpa, non mea est. Nam ideo quædam dura sunt, quædam mollia; sed et quamvis alterutrum sibi omnes homines debeant veritatem, libere tamen loquar: nemini verius debere aliquid dici, quam ei qui præsidet multis. Cui etsi asperum aliquid ex veritate aliquando, ut assolet, offeratur, velut antidotum quoddam, quamvis forte sit, tamen quia salutiferum est, etiamsi, amaricet, bibendum est.

Il. Hoc ergo hortor in primis, ut semper delectabilia illa nimis hominum blandimenta pertimeas. Non enim in hac re tanta vigilantiæ industria adhibenda est, quantum in illis sermonibus repellendis, qui sib rigiditatem animi quadam simulationum delectatione subnervant, qui promerendæ gratiæ aditus, non laborum merito, sed adsentationum rimatur acumine. Utilia ergo potius quam obsequentia verba recipies, recta magis quam affabilia et jucunda captabis. Adulanti siquidem adgaudere, regium vitium est; adulari vero, servile est. Sed quamvis adulanti adgaudere regium sit, tamen vitium usu vernaculum hoc, et quasi proprium munus est, egregie verba potentum subsequi, et ex illorum voluntatibus formare sermonem. Nam si quid forte laudaverint, et id non libenter audiri prospexerint, continuo accusant, si quid paulo ante laudaverunt. Si quid vero vituperaverint, id iterum, si ita patrono visum fuerit, laudant. Atque ita inter hos tales adulati animus fertur tanquam navis inter varios aurarum flatus, quia non habet unde exeat et fluctuatur. Inter hos ergo quorum uberrimus quæstus, hic maxime est, desideriis vivere alienis, animum tuum summa discretionis mensura constringe; ut cum multi adulantes hinc atque inde nihil aliud nisi tantum quod delectet insinuant, offerentes quædam gloriæ verba, in quibus hoc tibi dicitur quod et Deo, agnoscas nihil aliud ex his proprium tuum esse, nisi hoc tantum quod et tecum, et cum de hac vita excesseris, permansurum est.

III. In omnibus ergo in quibus adulationum nimietas etiam terminos homini competentes excessit, illud Davidicum recordaveris documentum, in quo ille venena adulationum devitans, ait: Corripiet me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. cxL, 5).

a Forte, ut lectio constet, legendum, ut provide... præcedas.

b Particula si redundare videtur, alioquin suspensa

B

C

quadam et suavi unctione caput interioris hominis, quod est cor, quasi ungendo dinitidat. Melius ergo sibi ipsi esse dixit propheta David ab homine justo argui vel moneri, quam a quovis adulatore laudari. Recte autem adulatorem peccatoris nomine denotavit, cujus id maximum ante oculos Dei et detestabile est peccatum, aliud corde tenere, aliud ore proferre. De talibus enim et in alio Psalmo dicit: Molliti sunt sermones ejus super oleum, et ipsi sunt jacula (PS. LIV, 22). De justo autem dicit: Loquitur veritatatem in corde suo, et non egit dolum in lingua sua (Ps. XIV, 3). Ut autem in his rebus quævis hominum subtilitas nullo unquam laudationis titillamento credulitatem mentis tuæ attrahat in consensu, ad ipsius Domini nostri Jesu Christi evangelica illa gesta convertere; et invenies illum dominantium Dominum (Apoc. xix, 16) magnum nobis dedisse inter humanas laudes humilitatis exemplum. Hanc ergo excole, hancque magistram habeto, hanc tibi. inter laudationum illecebras arbitram pone. Quanta portio ex his quæ homines adlaudando tribuunt, vel quanto tempore tua sit, hæc non permittas placidis auribus audire, quia ficta.

IV. Postremo hæc sancta humilitas, subductis a te omnium simulationum illecebris, tunc tibi cœlum aperiet, cum tibi in aure dixerit : Quia terra es (Gen. III, 19); tunc te in illa vera societate hæreditatis Dei introducit, cum te in omnibus admonuerit : Quia homo es et peccator. Et cum universas rationes ex his quæ ad te pertinent, in hujus humilitatis supputatione prospexeris (miram rem dicam), invenies homines ad honoris tui cumulum augmentando minuere, hanc vero solam minuendo plus addere. Quantum ergo magnus es, ut ait Salomon, tantum te humilia (Eccli. 11, 20). Quia et cum multos gubernaveris, non est tamen perfectio, si hoc quod majus est, tu solus restiteris, quem gubernare non possis. Tunc enim aliis vere præibis, cum prius præiveris tibi. Nec enim malis nunc ergo, sed quam maxime bonis hæc loquor. Nam si ad magisterium Dei respicias, non solum peccatori, sed sanctis data præcepta sunt. Dicitur et illis verbum veritatis, non tamen ut fiant boni, quod sunt; sed ne fiant mali, D quod non sunt. Credo autem quia bonis plus hoc quod purum, quod sincerum est, placeat. Nam Deus noster non tantum dulcibus adorantium se precibus, quantum innocentia et simplicitate placatur. Plus illis autem inclinans, qui sinceram puramque ei mentem offerunt, quam qui suavia orationum intulerint blandimenta. Non enim ad alium mihi de vana

[blocks in formation]

gloria aut superbia visum est loqui, nisi ad te, qui- A corde. Ecce hoc est, quod incurvatum sæpius erigit cumque prior es aliis : qui etsi non recipias, tamen omnes hæc ingerunt, omnes blandiuntur, omnes extollunt; nemo ex illis id offerens; quod ita dulce sit, ut tamen a periculo longe sit. Nec enim miror omnibus esse in promptu, quia laudare potentem, sicut nec labor, ita nec timor est.

V. Tibi igitur me oportuit hæc humilitatis instrumenta porrigere, tibi gubernaculi, quamvis et ipse habeas, etiam hoc superfluum addere moderamen. Quia ibi semper elationis fortior ventus est, ubi honori fortior altitudo. Cupio ergo te ante oculos Dei quibus nuda est abyssus humanæ conscientiæ humili corde semper incedere, quia scriptum est : Super quem, inquit Dominus, requiescet spiritus meus, nisi super humilem et trementem verba mea (Isai. B LXVI, 2)? Cupio te omnia mandata Christi servare; et cum illa operibus bonis adimpleas, illud quod ipsis apostolis dictum est, recordari. Ait enim illis : Et cum hæc omnia feceritis quæ mando vobis, dicite : Quia servi inutiles fuimus; quæ debuimus facere fecimus (Luc. xvii, 10); id est, non ex dono tanquam liberi, sed ex debito tanquam servi. Nullus enim quamvis perfectus in omnibus vir, ita aliquando hæc præoccupavit quæ Deo sunt placita, ut prius aliquid illi fenerans, non debitor fuerit, sed exactor. Quis enim aliquid habet, quod ab illo datum non est? Aut quis, sicut Apostolus ait, prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam omnia ex ipso, et per ipsum, et in ipso ipsi gloria in sæcula. Amen (Rom. XI, 35, 36).

VI. Ecce hæc est vera illa et Christiana humilitas. In hac eos quibus præsides, optime gubernabis. In hac victoriam ex omni vitio poteris promereri, Deo hoc quod viceris tribuendo, non tibi. Nam, quod aliquoties, patientia victa, vitia iterum vires accipiunt, nihil aliud est, mihi crede, nisi quia non. dicimus Deo, quod belligerator ille David bella Domini bellans: In te, inquit, inimicos nostros ventilavimus, et in nomine tuo spernimus insurgentes in nos (Ps. XLIII, 6). Et iterum: Quia non virtute sua potens est vir; Dominus infirmum facit adversarium ejus. Sed forte respondetur mihi : Ergo et Deo non agimus gratias, non referimus laudes? Credo, quia agimus gratias; potest fieri, sed verbo tenus, sed in sinu. Deo privatim gratias agimus, nobis publice; Deo in labiis laudem tribuimus, nobis et in labiis et in

inimicum. Peccatum namque elationis nostræ, robur illius. Sola ergo humilitas cordis est, quæ se infirmam dicendo, omnia potest, quæ totum quod boni est obtinet, Deo hoc semper applicando, non sibi; in qua si quis ascenderit, non habet unde cadat. Omnes aliæ virtutes ad perfectionem suam per excelsa quædam nos et ardua poterunt provocare, hæc sola in plano est; et quamvis humilior aliis videatur, cœlo tamen est altior, quia in regno ejus hominem non ascendendo, sed descendendo perducit. Per hanc obtinuerunt sancti futuræ beatitudinis præmia, custodientes dominicum illud eloquium Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v, 3). Ille scilicet est humilis, qui spiritu plenus est, flatu quodam elationis abundans elatus, ut uter est.

VII. Sed jam quomodo ipsa virtus obtineatur, charitas tua paulisper intendat. In primis si quid volueris boni operis inchoare, non hoc proposito acquirendæ laudis, sed studio inchoationis faciendæ bonitatis incipies. Dehinc cum perfectum fuerit opus," illud quodcunque est opus, omni custodia serva cor tuum, ne forte humanis favoribus acquiescens, inde te existimans, tibi ipse complaceas; aut aliquam ex quovis actu gloriam quæras, quia natura gloriæ ita est, ut umbra corporis si illam sequeris, fugit; si fugeris, sequitur. Sed semper te minimum omnium æstima, et reminiscere: Quidquid tibi in omni vita boni successerit, totum hoc Deo qui dedit, non tibi C qui accepisti, conscribas, convincens te illo testimonio Pauli Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. iv, 7)? Similiter et illud apostolicum: Quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. 1, 17). Cumque ex his pretiosissimis sanctæ humilitatis lapibus, in corde tuo Spiritui sancto templum ornaveris, tunc orans in eo, assumens canticum David prophetæ, non verbo tantum, sed et opere decantabis Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei; nec ambulavi in magnis, nec in mirabilibus super me (Ps. cxxx, 1). Quod carmen tunc in veritate offerre poteris Deo, quem te humiliando laudas; cui veraciter cum omnibus fidelibus et tu quotidie dicis: Te decet laus (PS. LXIV, 2), illum glorificans.

D

PRÆFATIO.

OPUSCULUM VI.
DE IRA.

Domino ac beatissimo, mihi desiderantissimo in Christo patri, Vitimiro episcopo Martinus episcopus. Dum simul positi dudum mutuo collationis alloquio frueremur, illud inter cætera tuæ a me diliPATROL. LXXII.

gentiæ charitas elicuit, ut de passibilitate iræ, vel qualitatis ejus effectibus, brevi tibi aliqua libello digererem. Parui protinus libens, paucisque hæc tuo studio de fugienda ira, saltem si id non eveniat, de lenienda, disserui. Quidam de sapientibus iram dixe

2

CAPUT PRIMUM.

runt brevem esse insaniam. Ea enim sui est impotens, A animos, sed abducit. Cætera vitia illiciunt; ira vero, obliviscitur honestatem, affectuum immemor, rationi ut solent flumina procellæque, præcipitat, nullaque consiliisque præclusa; dum variis agitata causis, ad magis urget, sive valet superba, sive frustratur considerationem justitiæ inhabilis et ruinæ fit simul, insana. Alia vitia a ratione, ira autem a sanitate superque in quod oppresserit, frangitur. discedit; nam nec repulsa, in tædium agitur sui; sed ubi adversarius subtrahitur, morsus suos in semetipsam convertit. Cætera vitia singulos quosque corripiunt, ira autem interdum multos publice invadit, nam nunquam populus universus simul fornicandi cupiditate succensus est; nec in lucrum pecuniæ spem suam tota simul civitas misit; nec honoris ambitus gregatim cunctos, sed viritim singulos occupat at vero in iram uno sæpe agmine curritur catervatim.

De habitu iræ.

Habitus audax et minax vultus, tristis frons et torvus intuitus, faciei aut pallor aut rubor : æstuat ab imis præcordiis sanguis, flagrant et micant oculi, tremunt labia, comprimuntur dentes, crebro et vehementius acto suspirio quatitur pectus, gemitus anxius, et paulo explanato sono sermo est præceps, rabida vocis eruptio, colla distendit, inquieta manus, sæpiusque compulsi coitus digitorum, dentes B strident, citatus gradus, pulsataque pedibus humus, artus trepidi, et instabili fluctuatione totum concitatum corpus; magnas ex se proferens iras horribilis ira, depravat se atque intumescit; ita ut nescias utrum magis detestabile sit vitium, an deforme. Qualem putas intus esse animum, cujus extra imago tam foeda est? Cætera vitia absconduntur et in abdito refugiunt; ira se prodit, et in facie exit; quantoque major est, tanto manifestius exardescit. Nihil ergo minus quam irasci prudentem decet.

CAPUT II.

De effectibus iræ.

Ira omnia ex optimo et justissimo in contrarium mutat. Quemcunque obtinuerit, nullius eum meminisse officii sinit. Da eam patri, inimicus est; da filio, parricida est; da matri, noverca est; da regi, tyrannus est. Ira nec in præliis utilis invenitur, quia in temeritatem prona est; et pericula dum inferre vult, non cavet; venitque in aliam potestatem dum non est in sua. Ira ex proprio libito judicat; audire non vult, nec patrocinio relinquit locum. Judicium suum eripi sibi, etiamsi pravum sit, non sinit. Amat et tuetur errorem suum, nec vult argui, etiamsi oculis manifesta veritas ingeratur. Honestior illi in male cœptis pertinacia, quam correctio æstimatur. Quamvis enim vanæ illam concitaverint res, perseverare vult, ne videatur sine causa coepisse. Et quod est iniquius, dum retinetur, fit pertinacior et augescit, quasi hoc ipsum graviter irasci justæ iræ sit argumentum. Quod si quantum minatur, tantum valuerit, ob hoc etiam quia terribilis est, amplius est invisa. Si vero sine viribus est, contemptui est magis exposita, derisumque non fugit; sed periculosius est illud, tamen tutius, despici. Omnes alias passiones ira sibi subditas facit, nullaque est ambitio animi in qua ira non dominetur; et avaritiam pessimum malum minimeque flexibile ira calcat. Quoties scilicet iratus animus opes suas adactus spargit! Quoties magno æstimata pretio insignia projicit! Iræ violentia repentina, et universa est: non paulatim procedit; sed dum incipit, tola est; nec aliorum vitiorum more sollicitat

CAPUT III.

De tribus iræ remediis.

In iram primum remedium est, non irasci ; secundum, cito desinere; tertium, alienæ quoque iræ mederi. Primum est ergo, ne incidamus in iram : quod si acciderit, secundum remedium est, ne in ira peccemus. Nam sicut in corporum cura, alia de conservanda sanitate præcepta sunt, alia de medendis morbo correptis; ita aliud est iram cohibere ne insurgat, aliud compescere jam erectam. Sicut enim pars superior et propinqua sideribus, nec in nubem constringitur, nec in turbinem vertitur; inferior vero sæpius fulminatur: eodem modo sublimis animus, quietus semper et in tranquilla statione locatus, omnia infra se premens quibus ira contrahitur, C modestus ac venerabilis invenitur. Animus autem qui in negotia multa discurrit et varia tentat, in multis incidit querelis. Alius spem ejus fallit, alius differt, alius intercipit : atque ita omnium rerum exsistit impatiens, et ex levissimis irascitur causis, nunc personæ, nunc negotio, nunc tempori, nunc loco, nunc sibi. Ut ergo quietus sit animus non est multarum rerum actu lassandus, nec magnarum ac supra vires appetitarum. Facile est enim levia applicare cervicibus, et in utramlibet partem sine lapsu transferre.

D

CAPUT IV.

De causis quibus enascitur ira.

Contra primas ergo causas iræ pugnandum est. Causa autem iræ, opinio est injuriæ : cui non facile est credendum, nec apertis quidem manifestisque conjectationibus statim est accedendum, quia interdum falsa veri speciem ferunt. Differendum semper est tempus dilatus dies aperiet veritatem. Non facile aures criminantibus pateant; sed hoc humanæ naturæ vitium suspectum notumque sit nobis, quod ea quæ inviti audimus, facile credimus, et irascimur. Multi enim suspicionibus impelluntur, et ex vultu risuque alieno pejora interpretati, innocentibus irascuntur. Plurimum mali credulitas facit. Quamobrem sæpe nec audiendum quidem est, atque ex animo tollenda suspicio. Nunquam argumentatio deest, et conjecturæ irritamenta fallacia. Simplicitate et benigna rerum æstimatione opus est uti. Nihil credere

Quod si injuriam recipis, non est injuria, quod superius feceris pati. Judex est; si nocentem punit, cede justitiæ. Amicus est; fecit quod noluit. Inimicus est; fecit quod debuit. Pater est; cogita quia tantum profuit, ut ipsi etiam injuriam facere fas sit. Mutum animal est; ipsum si irasceris, imitaris. Postremo si bonus vir est qui injuriam fecit, noli credere; si malus, noli imitari. Prudentiori cede, stulto remitte. Regis quisque intra se animum habet, ut licentiam sibi in alios dari velit, in se nolit. Qui ergo semper futurum aliquod quod se offendal existimat, minime cum acciderit irascetur.

CAPUT VI.

Alia in iram censuræ.

oportet, nisi quod manifeste occurrit in oculos; et A Jussus fecit, necessitate fecit; quare succenseas? quoties suspicio apparet in animo, credulitas objurgetur. Hæc enim objurgatio consuetudinem non facile credendi efficiet. Si non vis in iram incidere, ne sis curiosus. Qui inquirit quid de se dictum est, et malignos sermones, etiamsi secreto dicti sint, eruit, ipse se inquietat. Dum enim perpetrantur, ad hoc producuntur, ut videantur injuriæ. Sed in ea perpetratione, alia defendenda sunt, alia donanda, alia deridenda : atque ita his modis prævenienda est ira. Multas injurias transit prudens, et plerasque non accipit; quia aut eas nescit, aut si scierit, in ludum eas jocumque convertit. Nam si quereletur aut falsa suspicando aut levia aggravando, non ira ad illum, sed ipse venit ad iram; quæ nunquam accersenda est, sed cum irrepserit refutanda. Magni animi B est, despicere injurias; altius in se demittere [Edit., demisere], dum vindicant; potius est non agnovisse, quam ignovisse injuriam. Enimvero ille magnus est et nobilis, qui more magnæ feræ latratus minutorum canum securus exaudit. Sanctius siquidem est dissimulare injuriam quam ulcisci. Potentiorum vero injuriæ non tantum patientia, sed etiam hilari vuitu ferendæ sunt. Facient iterum, si te passum, et se fecisse crediderint. Adeo enim injuriam sæpe vindicare non expedit, ut nec fateri quidem expediat. Abstinendum itaque ab ira est, sive superior sit qui lacessit, sive par, sive inferior. Cum superiore contendere, furiosum est; cum pari, anceps; cum inferiore, jam sordidum.

CAPUT V.

Nihil susurronibus credendum; nec nobis, audiendo aut videndo.

Quin illud valde in hæc illiberale et fædum, cum minimis sordidisque animus exacerbatur in rebus. Si parum agilis fuerit puer, si tepidior aqua poturo porrigitur, si turbatur torus aut mensa neglectius posita, si musca parum furiose fugata, si e manibus servi negligentius clavis elapsa; cum hæc non in tuam contumeliam fecit, nec sic ut te offenderit, fecit, innocentibus parce. Sæpe etiam quam stulte his rebus irascimur, quæ [Edit., qui] iram nostram nec meruerunt, nec sentiunt. Ecquid hac insania dementius, quam bilem in homines collectam, in rebus effundere? Æger et infelicis valetudinis animus est, quem talium rerum levis cura conturbat. Ubi enim et animum simul et corpus voluptates corruperint, C nihil est tolerabile; quia illa duraa, sed quia qui patitur mollis est. Nulla itaque res magis iracundiam alit quam intemperans et impatiens luxus. Dure ergo tractandus est animus, ut ictum non sentiat, nisi gravem. Ad coercitionem autem errantium, irato castigatore opus non est. Nam cum iræ delictum animæ sit, non oportet peccantem peccato corrigere. Quod si tantum irascatur sapiens, quantum scelerum iniquitas exigit, non irascendum illi, sed insaniendum est. Furta, fraudes, inficiationes, et si qua sunt alia; omnia ista tam propitius aspicit sapiens, quam medicus ægros suos. Nunquam itaque iracundia admittenda est, aliquando simulanda. Si segnes audientium animi concitandi sunt, aliquando incutiendus est his metus, apud quos non proficit ratio.

Ex his autem quæ solent offendere, alia renuntiantur nobis, alia ipsi audimus, alia et videmus. De his ergo quæ narrantur, cito non debent credi, quia alii mentiuntur, ut decipiant; alii mentiri non existimant, quia et ipsi decepti sunt. Alius criminatione gratiam captat; et ut videatur loqui, finxit injuriam. Est etiam aliquis, qui hoc occulte loquitur et maligne, ut amicitias dirimat cohærentes, aut ut certe suum apud te insimulet inimicum. Dicitur aliquis de te male locutus. Cogita an prior hoc feceris. Cogita de quam multis ipse loquaris. Cogita non facere aliquos injuriam, sed reponere aliquos pro nobis fa- D cere; alios adversus nos, sed coacte; alios et ignoranter. Eos autem qui volentes scientesque faciunt, non ipsam injuriam appetere, sed aut dulcedine urbanitatis prolapsos; aut fecerunt aliquid, non ut nobis obessent, sed quia aliter consequi quæ volebant non potuerunt. Ac in his quæ audiendo aut videndo cognoscis, naturam voluntatemque discuties facientis, peccantisque animum perpensabis: voluerit, an inciderit; deceptus sit, an coactus. Puerum excuset ætas, quia nescit an peccet; extraneum libertas; domesticum familiaritas. Si primum offendit, cogita quam diu placuerit. Si sæpe, fer quod sæpe tulisti.

Sic edit.; sed legendum, non quia illa dura.

CAPUT VII.

Quo modo leniatur ira.

Hæc dicta sunt, ne veniat quis in iram : quod si jam ira proruperit, maximum illi remedium est, moræ dilatio. Hoc primum petatur, non ut ignoscat, sed ut judicet. Si exspectaveris, desinet; nec universam illam tentaveris tollere, quæ [Edit., qui] graves habet impetus primos. Tota vincitur, si partibus capiatur; donec quod ex ejus imperio erat agendum, ipsi potius jubeamus. Agendum est enim ut primus ejus fervor relanguescat, et caligo quæ premit mentem aliquantulum tenuetur. Pugnet autem

« PoprzedniaDalej »