Obrazy na stronie
PDF
ePub

de tali re querela cessabit: quia contumeliæ studio fit [appetitur], quiquid interdictum toties usurpatur. Omnia hæc decretalia, et cunctorum decessorum nostrum constituta, quæ de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret. Et merito nos, qui summa ecclesiæ tenere debemus gubernacula, causa respicit; si silentio faveamus errori (a). Data XIV Kalendas Augusti, Justino [Justiniano] sexto et Narsete viris clarissimis consulibus (b).

EPISTOLA JOANNIS PAPÆ III,

AD EDALDUM VIENNE ANTISTITEM.

OBSERVATIO LABBÆI.

gaudia reportare concedat: tantusque vos beati A non eis favere, decertaveritis; et ita in postmodum. Petri apostolorum principis amor accendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturæ sunt traditæ, omnes taliter errantes, et illicita atque prohibita præsumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animæ pretioso Christi sanguine redemptæ, eorum non depereant deceptione. Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est) si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt, per quod ostium intrabunt! cum hi tantum duo ordines in ecclesia legantur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret. Audite, fratres, non me, sed ipsam Veritatem dicentem (Joan. x): Qui non intrat per ostium in ovile B ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro, et reliqua. Cum etiam egregius prædicator dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere præter in quod positum est: (I Cor. m): prædicta duo fundamenta in Ecclesia tantummodo posita inveniantur, quidquid amplius in his positum invenitur, stare nullatenus poterit. Et ideo cum omnibus suis fundamentis, actionibus atque radicibus ut evellatur, necesse est, ita ut amplius nec pullulare, nec germinare valeat. Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium : quia summa necessitas est sæpius prohiberi quod toties illicite usurpatur : et quoniam veritas sæpius exagitata, magis splendescit in lucem; et quod toties repetendo admonetur, minus usurpa-C tur. Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt; a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab ipsis damnati et prohibiti sunt. Ideo sæpius repetentes, omnes monemus, ut vitentur hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a sacerdotali ministerio, ut rebelles, fieri alieni. Quod demum probare poterimus, si tales exstirpare, et (a) Hactenus ex laciniis Isidori sub persona Damasi delitescentis. LABB.

Joannes a Bosco monachus ord. Coelestinorum, editor Bibliothecæ Floriacensis cœnobii O. B., vulgavit perbrevem Joannis III papæ epistolam ad Edaldam Vienna antistitem, quæ sic habet :

Joannes episcopus Edaldo Viennensi, archiepiscopo.

De officiis missarum, de quibus in litteris vestris requisistis, sciat Charitas vestra quia varie apud diversas Ecclesias fiant; aliter enim Alexandrina Ecclesia, aliter Hierosolymitana, aliter Ephesina, aliter Romana facit cujus morem et instituta debet servare Ecclesia tua, quæ fundamentum sancti habitus ab illa sumpsit. Venerabilis pallii usum per sanctum presbyterum vestrum Felicem tibi destinavimus nolentes te privari antiquo beati Petri munere : simul mittentes de capillis sancti Pauli, ut esset Ecclesiæ vestræ illus intercessione solatium, per cujus discipulum suscepit primum religionis honorem. Et alia manu: Benedictio apostolorum vos ab imbre malignorum defendat.

(b) Falsa consulum nota. LABB.

ANNO DOMINI DLXXII.

S. MARTINUS DUMIENSIS

EPISCOPUS BRACARENSIS.
(Galland. Biblioth. tom. XII.)

NOTITIA DE SANCTO MARTINO

EPISCOPO BRACARENSI.

I. Inter eos viros eruditos qui sancti Martini Bra-D ciensem a provincia Hispanica in qua degit, Dumien

carensis episcopi gesta litteris tradidere, cl. Mabillonius eminere nobis videtur; ex quo proinde cæteris summatim pro instituti nostri ratione nonnulla hic describenda censuimus. Et primum quidem inquit(a): « Martinum alii Pannonium a Patria, alii Galli(a) Mabill. Act. SS. Ord. Ben. sæc. I. 244.

sem et Bracarensem alii a sedibus quibus episcopus præfuit, cognominarunt. » Ex his porro viri docti verbis nobis succurrit, quod in Baronio nostro Tamayus notavit (b); ipsum nempe res Hispanicas obiter tractantem, de unico Martino tres conflasse, (b) Tamay. Martyr. Hisp. tom. II, pag. 306.

[ocr errors]

Galliciensem scilicet, Bracarensem et Dumiensem (a). A struxisse. » Hujusmodi autem monasterium ex conVerum si censor iste Hispanus ea novisset quæ magnus Annalium ecclesiasticorum parens de suis illis notationibus in Tabulas ecclesiasticas præmonitum lectorem voluit, fortasse paulo mitius cum viro maximo egisset. Sic igitur ille (b) : « Quod autem in nostris notis ad Romanum Martyrologium negatum est, Lucium esse passum sub Volusiano, ex Annalibus errorem corrige: sicque semper, cum videris discrepare ab iisdem notis Annales, eas ex his emenda. Nunquam hactenus concessum doleo, ut easdem singulas recognoscerem. »> Hac igitur generali regula adhibita, quam ipsemet Notationum auctor præscripsit, se ipsum jam dudum emendasse, neque Tamayo Zidετ opus habuisse intelligimus. Agnovit enim fuisse unum eumdemque Martinum Dumiensem et Bracarensem, ut ex Annalibus compertum habemus (c); qui nimirum primum fuerit monasterii Dumiensis episcopus, deinde tanquam metropolitanus concilio Bracarensi n præsederit. Quod si alicubi etiam Galliciensem episcopum post Gregorium Turonensem (d) appellat, existimandus propterea eum sic nominasse, quod Bracara qua in urbe sedebat, Gallæciæ metropolis ordine censebatur.

B

cilii Lucencis I decreto in sedem episcopalem erectum comperimus ( eique familia regia, sive ut in aliis. exemplaribus, familia servorum sex attributa. Quæ tamen posterior lectio sic reformanda videtur cum Harduino, ut legatur Familia Suevorum pro servorum vulgata. Testatur siquidem Isidorus (j), Martinum cum in Gallæciam pervenisset, « conversis ab Ariana impietate ad fidem catholicam Suevorum populis cum Theodemiro eorum rege, « regulam fidei et sanctæ religionis constituisse, ecclesias confirmasse, monasteria condidisse, etc. » Quapropter Dumiensis cœnobii ab eo constructi primus abbas et episcopus effectus, sibi assignatæ Fumiliæ regiæ sive Famili Suevorum regimen sumpsisse dicendus videtur. Verum alio sensu synodi Lucensis verba, Familia servorum sex, interpretatur Garsias Loaysa (k), sic inquiens: «Attribuitur ei tantum Familia regia, hoc est, regimen sanctorum monachorum; nam ipsi sunt ex regia familia; et alibi dicitur Familia servorum, qui Christo regi summo dicati, studium omne in cultu religionis et pietatis collocant. » Cur porro non edisseruit interpres numerum illum sex in synodi contextu additum verbis iis, Familia servorum? Existimarim equidem pro sex (VI) rescribendum undecim (XI) ut intelligatur Christi: qua quidem restitutione admissa, proba videri queat Garsiæ sententia, ut synodi locus accipiatur de Familia servorum Christi.

II. Verum his missis, ut ad ea propius accedamus quæ sunt reliqua de præsule nostro enarranda, e Pannonia digressus ille, in Orientem tum religionis tum litterarum discendarum gratia profectus est; unde postea redux in Gallæciam pervenit, ut ex Gregorio Turonensi (e) et Isidorio Hispalensi (f) erudiC mur; quorum prior disertius hæc habet : « Martinus Galliciensis episcopus Pannoniæ ortus fuit, et exinde ad visitanda loca sancta in Orientem properans, in tantum se litteris imbuit, ut nulli secundum suis temporibus haberetur. Exinde Galliciam venit, ubi cum beati Martini reliquiæ portarentur, episcopus ordinatur. >> Posterior vero : « Martinus, inquit, Dumiensis monasterii sanctissimus pontifex, ex Orientis partibus navigans, in Gallæciam venit. » Porro ut sancti antistitis Hispalensis verba, quibus tum hic, tum in Chronico Suevorum sub finem (g), Martinum Dumiensis monasterii pontificem et episcopum vocat, rite percipiantur, animadvertendum præsulem nostrum de quo loquimur, ædificasse in Dumio, nobili Tarraconensis Hispaniæ oppido, vix uno milliari a D Bracara distante, illustre coenobium instituti Benedictini, ut concilium Toletanum x, anno 636 celebratum, perhibet hisce verbis (h): « Delatum est ad nos in conventu sancti concilii.... testamentum gloriosa memoriæ sancti Martini ecclesiæ Bracarensis episcopi, qui et Dumiense monasterium visus est con

(a) Baron. Notat. in Martyr. Rom. ad diem xi Kal. Jul.

[blocks in formation]

III. Utcunque autem res se habeat, Martinus episcopali charactere insignitus, antequam sedem Bracarensem obtinuisset, concilio Bracarensi 1 subscripserat (1), quod male in editis ordine 11 inscribitur; adeoque, ut recte arguit Mabillonius (m) « si acta synodi Lucensis 1 conferantur cum synodo Bracarensi 1 anno 3 regis Theodemiri sive Christi 563 habita, cui Martinus jam episcopus Dumiensis subscripsit; facile intelligemus concilium Bracarense 1 posterius esse Lucensi itidem 1, in quo Martino abbati Dumiensi episcopalis dignitas et ditio concessa est. » Deinceps vero metropolita Bracarensi Lucretio decedenti suffectus perhibetur antistes noster Dumiensis: quo autem anno, haud satis liquet. Hane certe novam dignitatem dudum consecutus fuisse existimandus anno 572, quo præfuit concilio Bracarensin quod perperam in editione Labbeana dicitur II (n). Denique post plurima virtutum insignia quibus Dei Ecclesiam illustravit in cœlos migravit. Ejus obitum Gregorius Turonensis anno 5 Childeberti II consignat (0); adeoque supremum diem clauserit beatissimus præsul anno 580, in quem juxta communiorem sententiam

(h) Concil. tom. VII, pag. 482, c, editionis primæ Ven. Labb.

(2) Concil. tom. VII, pag. 557, a.
(j) Isid., loc. cit.

(k) Concil. tom. VI, pag 570, e.
(Ibid., pag. 523, c.

(m) Mabill., pag. 246, § 11.

(n) Greg. Tur. lib. v capp. 34 et 38.
(0) Concil. t. vi, p. 575 et 581, d.

21

OPUSCULUM PRIMUM. FORMULA HONESTE VITE.

22

incidit annus 5 Childeberti junioris. Sic Mabillonius (a). A opera Gilberti Cognati anno 1562, Basilea, tum in Qua de re videsis Pagium (b) et Bollandianos (c). heroicis et ecclesiasticis Quæstionibus Boethii EpoEjus dies festus celebratur die 20 Martii. Exstat apud nis Duaci, anno 1581. Fortunatum (d) luculentum carmen cui præmittitur epistola eidem Martino inscripta, ubi præclare ejus gesta miris laudibus exornantur. De eo item refert alia nonnulla, præter superius allata, Gregorius Turonensis (e).

IV. Plura exstant ipsius ingenii monumenta : « In his, inquit Mariana (f), quoniam crebris sententiis et styli acumine ad Senecæ similitudinem proxime accedit, duo libri De moribus, et De differentia quatuor virtutum cardinalium, ejus philosophi nomine inter reliqua ejus opera circumferuntur. » Septem itaque beati hujus præsulis typis excudenda tradidimus opuscula, quæ in antea editis divulsa habebantur. Eo- B rum primum inscribitur Formula honestæ vitæ, prout illud ex auctoris sententia laudant Trithemius (g) et Sigebertus (h). Idem tamen se legisse testatur sanctus Isidorus sub titulo De differentiis quatuor virtutum (i); cui proxime accedit anonymus Mellicensis (j). Hujusmodi libellum dicavit auctor Mironi regi Galliciæ : quam nuncupatoriam epistolam velut adhuc ineditam Dacherius in suo Spicilegio evulgavit (k); cum jam pridem eam edidisset Pictavis anno 1544 Elias Vinetus, et quidem alicubi emandationem, ut ex collatione ab editore Dacheriano instituta constat. Prodiit vero libellus idem absque præfatione tum inter

(a) Mabill. loc. cit, pag. 247, num. 15. (b) Pagi. ad ann. 583, § 8.

(e) Bolland. Act. sanct. tom. III. Mart., pag. 86, § 1, nom 2.

(d) Fortun. lib. v, carm. 1, Bibl. PP. Ludg. tom. X, pag. 552 seq.

(e) Greg. Turon. lib. 1 de Mirac. sancti Martin. cap. 11.

f) Marian. de Reb. Hispan. lib. v. cap. 9, tom. I, p. 177, edit. Hag. Com. 1733. (g) Trithem. de Seciptor. eccl. cap. 221.

C

Opusculum istud excipit alterum De moribus, cura Leodegarii a Quercu anno 1556, Parisiis, in lucem emissum. Utrumque porro excusum exstat in bibliotheca PP. Lugdunensi (1), ut alias editiones omittamus. Quæ vero sequuntur reliqua quinque, Pro repellenda jactantia, De superbia, Exhortatio humilitatis, De ira et De Pascha, ex codicibus manu exaratis descripsit ediditque Joannes Tamayus Salazar in suo Martyrologio Hispano (m), unde illa desumpsimus. subjectis nonnullis conjecturis, quibus melior lectio fortasse alicubi reddatur. Denique septem hisce opusculis subdidimus ejusdem sancti Martini carmina tria, quæ Sirmondo accepta referimus (n), quorum prius Gregorio Turonensi memoratur his verbis (0) : Versiculos, inquit, qui super ostium sunt a parte meridiana in basilica sancti Martini, ipse (Martinus Galliciensis episcopus) composuit. » Qui quidem Gregorii locus cl. editori haud succurrit. Porro non est cur hic disseramus neque de Sententiis patrum Egyptiorum ab auctore nostro ex Græco Latine redditis, quas in Vitis Patrum edidit Rosweydus; neque de Collectione canonum orientalium ex Græcis synodis, quorum item Latinam versionem idem elucubravit, de qua vero Collectione plura videas apud Fabricium (p).

[ocr errors]

(h) Sigebert. de Scriptor. eccl. cap. 19.
(i) Isid. Hisp. de Vir. illustr. cap. 35; al., 32.
Anon. Mellic. de Script. eccl. cap. 68.

(k) Dacher. Spicil. tom. III, p. 312 nov. edit.
(1) Bibl. PP. Lugd. tom. X, pagg. 382 seqq.
(m) Tamay. Martyrol. Hisp. tom. II, pagg. 317-

328.

(n) Sirmond. opp. tom. II, p. 907 seq. edit. Paris.
(6) Greg. Turon. Hist. Franc. lib. v cap. 38.
(p) Fabric. Bibl. Gr. tom. XI, p. 63 seq.

SANCTI MARTINI DUMIENSIS

EPISCOPI BRACARENSIS

OPUSCULA SEPTEM

OPUSCULUM PRIMUM.

FORMULA HONESTÆ VITÆ.

AD MIRONEM REGEM GALLICIE a.

Gloriosissimo ac tranquillissimo, et insigni catho-D milis episcopus: Non igrero, clémentissime rez, fiɛlicæ fidei prædito pietate, Mironi regi Martinus hu- grantissimam animi tui sitim sapientiæ insatiabiliter Hanc præfationem desumpsimus ex Dacherii Spicilegio, tom. III, pag. 32. Lam laudat uithemius lib. de Scriptor. eccl. cap. 221,

poculis inhiare, eaque te ardenter quibus moralisa A videtur, non continuo falsum est. Crebro siquidem scientiæ rivuli manant, fluenta requirere. Et ob hoc humilitatem meam tuis sæpius litteris admones, ut Dignationi tuæ crebro aliquid per epistolam scribens aut consolationis aut exhortationis alicujus, et qualiacunque sint dicta offeram b. Sed quamvis hoc a me exigat laudabile tuæ pietatis studium, scito tamen tenuitatis meæ insolentem continuo a cautis impingi propterviam, si regalis reverentiæ gravitatem aut assiduis aut vilibus, ut libet, dictis adjungam. Et ideo ne aut ego licentia piæ invitationis abuterer loquendo, aut vestro magis desiderio obsisterem reticendo, libellum hunc nulla sophismatum ostentatione politum, sed planitie pure simplicitatis excerptum, capacibus fidenter auribus obtuli recitandum. Quem non vestræ specialiter instituo potestati cui naturalis sapientiæ sagacitas præsto est, sed generaliter his conscripsi, quos ministeriis tuis astantes hæc convenit legere, intelligere et tenere. Titulus autem libelli est Formula vitæ honestæ; quem idcirco tali volui vocabulo superscribi, quia non illa ardua et perfecta, quæ a paucis et peregregiis Deicolis patrantur, instituit; sed ea magis commonet, quæ et sine divinarum Scripturarum præceptis, naturali tantum humanæ intelligentiæ lege etiam a laicis recte honesteque vivantibus valeant adimpleri.

Quatuor virtutum species multorum sapientium sententiis definitæ sunt, quibus animus humanus componi ad honestatem vitæ possit. Harum prima est prudentia; secunda magnanimitas; tertia, continentia; quarta, justitia. Singulæ tibi in officiis quæ subsunt, annexæ sunt, ac bene moratum virum efficiunt.

CAPUT PRIMUM.

De prudentia.

faciem mendacii veritas retinet. Crebro mendacium specie veritatis occulitur. Nam sicut aliquando tristem frontem amicus, et blandam adulator ostendit; sic verisimilitudine coloratur veritas et ut fallat vel subrepat, coloratur. Si prudens esse cupis, in futuium, prospectum intende; et quæ possunt contingere, animo tuo cuncta propone. Nihil tibi subitum sit, sed per otium ante conspicies. Nam qui prudens est, non dicit: Non putavi quidem hoc fieri; quia non dubitat, sed exspectat; nec suspicatur, sed cavet. Cujuscunque facti causam require: cum initia inveneris, exitus cogitabis. Scito te in quibusdam debere perseverare, quia cœpisti: quædam vero nec incipere in quibus perseverare sit noxium. Prudens B fallere non vult, falli non potest. Boni est viri, etiam in morte neminem fallere. Opiniones tuæ judicia sint. Cogitationes vagas et inutiles, et velut somnio similes non recipies; quibus si animus tuus se oblectaverit, cum omnia disposueris, tristis remanebis sed cogitatio tua stabilis, et certa sit; sive deliberet, sive quærat, sive contempletur, non recedat a vero. Sermo quoque tuus non sit inanis, sed aut suadeat, aut moneat, aut consoletur, aut præcipiat. Lauda parce, vitupera parcius. Nam similiter reprehensibilis est nimia laudatio, ut immoderata vituperatio. Illa siquidem adulatione, ista malignitate suspecta est. Testimonium veritati, non amicitiæ reddes. Cum consideratione promitte plenius quæ promiseris præsta. Si prudens est animus tuus, C tribus temporibus dispensetur. Præsentia ordina, futura prævide, præterita recordare. Nam qui nil de præterito cogitat, perdit vitam, qui nil de futuro præmeditatur, in omnia incautus incidit. Proponas in animo tuo futura mala et bona ut illa sustinere possis et ista moderari. Non semper in actu sis, sed interdum animo tuo requiem dato: et requies ipsa plena sit sapientia studiis, et cogitationibus bonis: nam prudens nunquam otio marcet. Habet autem aliquando remissum animum nunquam solutum. Accelerat tarda, perplexa expedit, dura mollit, exæquat ardua. Scit enim quid qua via aggreli debeat : et distincte cuncta videt. Consilium peritorum, ex apertis obscura æstimat ex parvulis magna, ex proximis remota, ex partibus tota. Non te moyeat dicentis auctoritas, nec quis, sed quid dicat, intendito. Nec quam multis, sed qualibus placeat, cogita. Id quære quod invenire possis. Id disce, quod potes scire. Id opta, quod optari coram bonis potest. Nec altiori te rei imponas, in qua tibi stanti tremendum, ascendenti cadendum sit. Consilia tibi salutifera advoca. Cum tibi alludit vitæ prosperitas, tunc te velut in lubrico retinebis ac sistes, nec tibi dabis impetus liberos, sed circumspicies quo eundum sit, vel quousque.

Quisquis prudentiam sequi desideras, tunc per rationem recte vives, si omnia prius existimes et perpenses, et dignitatem rebus non ex opinione multorum, sed ex earum natura constituas. Nam scire debes quia sunt quæ videantur esse bona et non sunt, et sunt quæ videantur non bona esse et sunt. Quæcunque autem ex rebus transitoriis possides, non mireris, nec magnum existimes quod caducum est; nec apud te quæ habes tanquam aliena servabis, sed pro te tanquam tua dispenses et utaris. Si pru- D dentiam amplecteris, ubique idem eris; et prout rerum ac temporum varietas exigit, ita te accommodes tempori; nec te in aliquibus mutes, sed potius aptes sicut manus quæ eadem est, et cum in palmam extenditur, et cum in pugnum astringitur. Prudentis proprium est examinare consilia, et non cito facili credulitate ad falsa prolabi. De dubiis non definias, sed suspensam teneas sententiam. Nihil inexpertum affirmes quia non omne verisimile statim veruni est, sicut et sæpius quod primum incredibile

Se ex editione Vineti Pictavis vulgata anno 1544 Baluznis antea mendose legebatur mortalis. —Editor Bacherianus, qui ex eadem editione, mox tuis

addidit ante illa sæpius litteris.

b Sic idem rescribit, ubi antea erat afferam dictu.

De magnanimitate.

Magnanimitas vero, quæ et fortitudo dicitur, si insit animo tuo, cum magna fiducia vives liber, intrepidus, alacer. Magni animi hominis bonum est non vacillare, constare sibi, et finem vitæ intrepidus exspectare. Nil aliud magnum in rebus humanis, nisi animus magna despiciens. Si magnanimus fueris, nunquam judicabis tibi contumeliam fieri. De inimico dices: Non nocuit mihi, sed animum nocendi habuit; et cum illum in potestate tua videris, vindictam putabis, vindicare potuisse. Scito enim honestum et magnum genus vindicta esse ignoscere. Neminem susurro appetas, neminem suffodias, palam aggredere. Non geres, conflictum nisi indixeris; nam fraudes et doli imbecillum decent. Eris magnanimus, si pericula nec appetas, ut temerarius, nec formides, ut timidus; nam nil timidum facit animum, nisi reprehensibilis vitæ conscientia. Mensura ergo magnanimitatis est, nec timidum esse hominem, nec audacem.

CAPUT III.

De continentia.

A

CAPUT II.
riliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem
quoque hominem facit risus, aut superbus, aut cla-
rus [An elatus?] aut malignus et furtivus, aut alienis
malis evocatus. Si ergo ipsos jocos exigis, hoc quo-
que dignitate sapientiæ gere, ut te nec gravent tan-
quam asperum, nec contemnant tanquam vilem.
Non erit tibi scurrilitas, sed grata urbanitas. Sales
tui sint sine dente, joci sine vilitate, risus sine ca-
chinno, vox sine clamore, incessus sine tumultu :
quies tibi, non desidia erit; et cum ab aliis luditur,
tu sancti aliquid honestique tractabis. Si continens
es, adulationes evita sitque tibi tam triste laudari
a turpibus, quam si lauderis ob turpia. Lætior esto,
quoties displices malis, et malorum de te existima-
tiones malas, veram tui laudationem ascribe. Diffi-
B cillimum continentiæ opus est, assentationes adula-
tione repellere, quarum sermones animum voluptate
resolvunt. Nullius per assentationem amicitiam
merearis, nec ad tuam promerendam per hanc adi-
tum pandas. Non eris audax, nec arrogans: sub-
mittes te, non projicies; gravitate servata, admone-
beris libenter, et reprehenderis patienter. Si merito
objurgabit aliquis, scito quia profuit; si immerito,
scito quia prodesse voluit. Non acerba, sed blanda
timebis verba. Esto vitiorum fugax ipse; aliorum
vero neque curiosus scrutator, neque acerbus repre-
hensor, sed sine exprobratione correptor, ita ut
admonitionem hilaritate prævenias, et errori facile
veniam dato. Nec extollas quemquam, neque deji-
cias. Dicentium esto tacitus auditor, audientium
C
promptus receptor. Requirenti facile responde, con-
temnenti facile cede: ne in jurgia exsecrationesque
discedas. Si continens es, animi tui motus corpo-
risque observa, ne indecori sint. Nec illos ideo con-
temnas quia latent; nam nil differt, si nemo videat,
cum tu ipse illos videas. Mobilis esto, non levis;
constans, non pertinax. Alicujus rei scientiam habere
te nec ignotum sit, nec molestum. Omnes tibi pares
facies sed inferiores superbiendo non contemnes.
Superiores recte vivendo, non metuas. In reddenda
officiositate, neque negligens, neque exactor appa-
reas. Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis
familiaris, omnibus æquus. Severior esto in judicio
quam sermone, vita quam vultu cultor clementiæ,
D detestator sævitiæ, bonæ famæ, neque tuæ semina-
tor, neque alienæ invidus. Rumoribus, criminibus,
suspicionibus minime credulus vel malignus, sed
potius his qui per speciem simplicitatis ad nocendum
aliquibus subrepunt, oppositissimus. Ad iram tardus,
ad misericordiam pronus, in adversis firmus, in
prosperis cautus et humilis occultator virtutum,
sicut alii vitiorum. Vanæ gloriæ contemptor, et bo-
norum quibus præditus es, non acerbus exactor.
Nullius imprudentiam despicias. Rari sermonis ipse,
sed loquentium patiens. Severus, non sævus; sed
hilarem non aspernens. Sapientiæ cupidus et docilis :
quæ nosti, sine arrogantia postulanti imparties; quæ
nescis, sine occultatione ignorantiæ tibi postula im-
partiri. Non conturbabit sapiens mores publicos, nec

Continentiam vero si diligis, circumcide superflua et in arctum desideria tua constringe. Considera tecum, quantum natura poscat, et non quantum cupiditas expetat. Si continens fueris, eo usque pervenies, ut te ipso contentus sis. Nam qui sibi ipsi satis est, cum divitiis natus est. Impone concupiscentiæ tuæ frenum et modum, omniaque blandimenta quæ occultam voluptatem trahunt, rejice. Ede citra cruditatem, bibe citra ebrietatem. Observa ne in convivio aut in qualibet vitæ communitate, quos non imitaberis, damnare videaris. Nec præsentibus deliciis inhærebis, nec desiderabis absentes. Victus tibi ex facili sit, nec ad voluptatem, sed ad cibum accede. Palatum tuum fames excitet, non sapores. Desideria tua parvo redime, quia hoc tantum curare debes, ut desinant: atque quasi ad exemplar compositus divinum, a corpore ad spiritum, quantum potes, te festina reducere. Si continentiæ studes, habita non amone, sed salubriter : nec dominum esse velis notum a domo, sed domum a domino. Non tibi ascribas quod non eris, nec quod es; nec majus quam es videri velis. Hoc majus observa, ne paupertas tibi immunda sit, nec parcimonia sordida, nec simplicitas neglecta, nec lenitas languida; et si tibi res exigua sunt, non tamen sint angustæ. Nec tua defleas, nec aliena mireris. Si continentiam diligis, turpia fugito ante quam accedant; nec quemquam alium vereberis plus quam te. Omnia tolerabilia præter turpitudinem crede. A verbis quoque turpibus abstineto, quia eorum licentiam imprudentiam nutrit. Sermones utiles magis quam facetos et amabiles ama, rectos potius quam obsecundantes. Miscebis interdum seriis jocos, sed temperatos, et sine detrimento dignitatis ac verecundiæ. Nam reprehensibilis risus est, si immodicus, si pue

« PoprzedniaDalej »