Obrazy na stronie
PDF
ePub

dulciter bibetur, per quod omnis mundus pretio A claro redimitur, atque illico discitur ut auroris tentæ diliculo laus resurrectioni Domini claro cantico cum benedictionibus celebretur.

Palleum vero in pascha cum tintinnabulis Eucharistia velatus instar veteris testamenti, ubi tonica sacerdotis plena tintinnabulis signans verba prædicationis ostenditur. Præcinctio autem vestimenti candidi quod sacerdos baptizaturus præcingitur in signa sancti Joannis agetur, qui præcinctus baptizavit Dominum. Albis autem vestibus in Pascha induetur secundum quod angelus ad monumentum albis vestibus cerneretur. Alba etenim vestis exultationem significant.

Casula quam amphibalum vocant, quod sacerdos induetur, tota unita per Moysem legiferum instituta B primitus demonstratur. Jussit ergo Dominus fieri dissimilatum vestimentum, ut talem sacerdos induerit, quale indui populus non auderetur. Ideo sine manicas, quia sacerdos potius benedicit quam ministrat. Ideo unita prinsecus, non scissa, non aperta, quia multæ sunt scripturæ sacræ secreta mysteria, quæ quasi sub sigillo sacerdoti doctus debet abscondere, et unitatem fidei custodire, non in hærese vel schismata declinare.

C

Vestimentum parvolum, quod non sit in alio uso, nisi ad frequentandum sacrificium, vel significat quod non graventur manus nostræ honoribus sæculi, sed circumdentur subtilia exercitia mandatorum Dei. Prohibet autem manica tonica ne appareat vile vestimentum, aut quocumque indignum tactum sordium super divina sacrificia, quo manus immolantes discurrunt.

Albas vero, quas levitæ utuntur, ideo statuerunt patres, quia in vestimento tincto non sic apparet cito macula quomodo in albo : et minister altaris ideo utitur, ut observet et caveat omnem maculam, et nullatenus vestimenta ministrantium vel leviore tactu appareant sordita; sed candida sint exterius veste, interius mente. Sirico aut vellere fietur, quia Dominus sacerdotibus ideo exinde habere indumenta mandavit, ut eorum vestis spem resurrectionis ostenderet. Sirico enim de ligno per verme fictur. Vermis post mortem procedit in alate, et post occasum et volatum figurans Christum, qui ex ligno crucis quiescens in sepulchro tamquam vermis clausus in sacculo augusto, surrexit de tumulo, et ad cælos sumsit volatum. Alterius vero velleris alba innocentiam tantum vitæ demonstrant. Alba autem non constringitur cingulo, sed suspensa tegit levitæ corpusculum, quia omnis conversatio Levitica in desiderio cælestis patriæ a terrenis operibus debet esse suspensa, nec cingulo peccatorum constricta.

Stola autem quam super alba diaconus induit,

Palleum vero quod circa collo usque ad pectus venit, rationale vocabatur in vetere testamento, scilicet signum sanctitatis super memoriam pectoris, dicente propheta ex persona Domini Spiritus Domini super me. Et post pauca, ut ponerem gloriam lugen-significat subtilitatis intelligentiam in divina mystetibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu (Isai. LX1, 3). Palleum laudes pro spiritu mæroris. Quod autem collo cingit, antiquæ consuetudinis est, quia reges et sacerdotes circumdati erant palleo veste fulgente, quod gratia præsignabat. Quod autem fimbriis vestimenta sacerdotalia adnectuntur, Dominus Moysi præcepit in Numeris, ut per quatuor angulos palleorum filii Israel fimbrias facerent, ut populus Domini non solum opere, sed etiam et vestitu mandatorum Dei signum portaret.

Manualia vero, idest manicas induere sacerdotibus mos est instar armillarum, quas regum vel sacerdotum brachia constringebantur. Ideo autem ex quolibet pretioso vellere, non metalli duritia extant, vel ut omnes communiter sacerdotes, etiam minoris dignitatis in sæculo facilius inveniant.

ria, licet veteri stola induentes gaudium solemnitatis se habere monstrabant. Et pro hac causa in quadragesima pro humiliatione non utetur, sicut nec alleluia in nostra Ecclesia, Sanctus, vel prophetia, hymnum trium puerorum, vel canticum Rubri maris illis diebus decantantur. Stola alba namque angelus præcinctus apparuit quando sedens in monumento Domini, solemnitatem resurrectionis illius nunciavit. Ideo in Quadragesima prohibendum hæc cantica, quia cælestia et angelica sunt. De cælis enim columna ignis in nocte, et columna nubis in die, angelus in camino flammæ in cælis audita est. Alleluia vel Sancti tacentur ergo in pœnitentia, ut nova fiant in Resurrectione dominica quando reserantur et baptisma. Oportet ergo levita cælestem cantet canticum.

a Id est breves orationes illæ quæ a verbo Sanctus incipiebant, quales cantabantur ante prophetiam, ante et post Evangelium.

NOTA. In hac S. Germani Expositione recudenda Mabillonianum exemplar, sive quod idem est, codicem Augustodunensem de verbo ad verbum exscripsimus. Menda igitur quibus non semel syntaxis læditur, cui par est tribuat lector benevolus. Edit.

APPENDIX AD OPERA

SANCTI GERMANI PARISIENSIS,

VARIA LITURGICA MONUMENTA CONTINENS.

MONITUM.

Si quis lectorum interrogaverit, quænam relatio S. Gernfani opera sequentibus monumentis ita colliget, ut his Appendicis nomen aliquo modo conveniat, ultro fatebimur, non aliam relationem inter utraque intercedere nisi quod sanctus ipse Germanus pauca quædam de liturgia Gallicana scripserit, nosque ex Scriptorum illius editione minus causam quam occasionem hanc summulam liturgicam proferendi suscepisse, rei etiam opportunitate stimulante, siquidem Ecclesia nostra quotidianis de hoc themate ferveat controversiis. Cæterum, præterquam quod S. Germanus liturgiam calamo attigerit, nullum inter auctores ecclesiasticos, quibus Gallia nostra ante Carolum Magnum gloriata est, illustriorem excogitare potuimus, cujus operibus hæc monumenta meliori jure subjicerentur. Et quis antiquitatis ecclesiasticæ studiosus maximas nobis gratias abjudicet, cum perpenderit, se jamdudum conspicuam liturgiæ Romanæ partem inter Gelasii papæ lucubrationes typis nostris expressam accepisse, ejusdemque complemento simul ac Gregorii Magni operibus esse potiturum? Quibus si liturgiam Mozarabicam, Isidori Hispalensis scriptis subnectendam, adjunxerit, statim quasi spe repentina commotus exsultabit, traditionibus antiquæ liturgia pretiosissimis fruiturus.

His præmissis notandum nobis superest, sequentes libros de verbo ad verbum ex Mabilloniana editione fuisse exscriptos, ne scilicet, cum voces, orthographia, syntaxis exauctoratæ vel etiam mendosæ identidem occurrerint, non tam codicum vetustatem quam nostram incuriam arguere videantur.

DE LITURGIA GALLICANA

LIBRI TRES,

QUIBUS SUBJUNGITUR DISQUISITIO DE CURSU GALLICANO
AUCTORE MABILLONIO*.

Præter eas beatissimæ et apostolicæ sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi patres, pestiferæ novitatis elatione dejecta, et bonæ voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam, ad Christi gratiam referre docuerunt; obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quæ ab apostolis tradita, in toto mundo, atque in omni Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi lex statuat supplicandi. (Cœlestius papa in epistola ad Episcopos Galliæ,)

Epistola dedicatoria.

ILLUSTRISSIMO ECCLESIE PRINCIPI CAROLO MAURICIO TELLERIO RHEMORUM ARCHIEPISCOPO, DUCI, PRIMO FRANCIE PARI, SANCTE SEDIS APOSTOLICE LEGATO NATO GALLIE BELGICE PRIMATI, ETC.

Quod litterati omnes in te suspiciunt, quod tuum certatim patrocinium ambiunt, illustrissime archipræsul, hoc dignitati meritisque tuis, hoc tuæ in litteras charitati et sollicitudini debes imputare; ne quid dicam de splendore amplissimæ familiæ tuæ, quæ omnia summa, virtute duce, maximi principis judicio consecuta est. Mihi vero adeo non desunt causæ, quæ me ad hunc librum nomini tuo inscribendum impulerint, ut contra tam diu prætermissi me suppudeat officii; et longe magis timendum sit, ne mihi desint justæ excusationis, quam libri

*

Integer hujus operis titulus sic se habet: De Liturgia Gallicana libri tres, in quibus veteris missæ, quæ ante annos mille apud Gallos in usu erat, forma ritusque eruuntur ex antiquis monumentis, Lectionario Gallicano hactenus inedito et tribus Missalibus Thomasianisque integra referuntur. Accedit DISQUISITIO de

cursu Gallicano, seu de divinorum officiorum origine et progressu in Ecclesiis Gallicanis. Opera et studio domni Joannis Mabillon, presbyteri et monachi ord. sancti Benedicti e congregatione sancti Mauri, Lutetiæ Parisiorum, anno 1785.

tibi nuncupandi rationes. Id enim jamdudum exigere videbantur privata in me tua, imo et communia in totam Rhemensem provinciam beneficia, quæ peculiari im me titulo redundare merito existimabam. Nam cum in ca diocesis tuæ regione, quæ te sacræ disciplinæ instauratorem agnoscit, lucis usuram, Deo volente, acceperim, et in illo Academiæ Remensis seminario, cujus alter fundator es, prima litterarum, quæ mihi ad te aditum conciliarunt, elementa didicerim : sane committendum non erat, ut non in me partem susciperem eorum, beneficiorum, quæ tua sollicitudine et munificentia utrisque locis amplissima provenerunt.

Fuit aliquando tempus, cum remotior illa Campaniæ plaga, in qua Rhemensium antistitum altera sedes est, eisdem in deliciis erat. Istic frequentia secundæ Belgicæ concilia, Mosomensia inquam, Duciacensia, et Attiniacensia complura; nec ferme uspiam in tota provincia magis vigebat religio. Ita beati Remigii ævo; ita Hincmari et Adalberonis pontificatu res se habebant. At processu temporis eum in statum revoluta sunt omnia (quod temporum iniquitati malim, quam superiorum pontificum incuriæ ascribere) ut ad illam gentem emendandam strenuissimo et ecclesiastica disciplinæ studiosissimo archipræsule opus esset. Jacebant pene sine reverentia neglecta sacra; sine doctrina et disciplina pastores, præter admodum paucos, quos in tanta licentia pudor ac Dei timor intra modestiæ fines continuerat: ad hæc legum divinarum, ne dicam humanarum, vix ullus respectus. Deniqme rara, si tamen ulla, summis pastoris illis in partibus visitatio; ut eas non mirum esset densissimis ignorantiæ tenebris esse obrutas ac sepultas, quæ tandiù solis aspectu caruissent. Hæresis ex adverso inter illas caligines, negotium promovere tenebrarum; in ipsa regionis quasi metropoli altera sedem suam figere, arcem catholicæ religioni objicere pene inaccessam et perversæ doctrinæ academiam. Verum ubi, Antistes vigilantissime Rhemensis Ecclesiæ clavum moderari cœpisti, quidquid auctoritatis in summa dignitate, quidquid industriæ et sollicitudinis in actuosa virtute, quidquid doctrinæ et eruditionis in magno genio positum fuit; totum idquantum quantum est, ad hoc maxime convertisti, ut illa parochiæ tuæ portio, quæ remedio fortiori ac promptiori indigebat, in meliorem formam restitueretur; idque demum effecisti ut modo vix ulla sit alia ecclesiasticis regulis magis addicta, et quæ rectores habeat meliores.

Quod si tanta fuit in remotiores illas provinciæ tuæ plagas sollicitudo ac diligentia tua; non mirum si viciniores ex eadem ita profecerint, ut si qua laterent neglectarum ovium vitia aut pericula, nec summi pastoris oculum vigilem, nec medicam manum effugerint. Nihil curæ, nihil providentiæ tuæ expers. A te habent divina officia, et sacri ritus, quibus administrantur sacramenta, decentiorem et augustiorem formam; a te probi Ecclesiarum ministri gratiam et patrocinium, improbi animadversionem; Ecclesiæ visitationes, instaurationem et profectum; denique universa diœcesis rectum ordinem et tranquillitatem.

Atque ut opus tam arduum ac difficile, si fieri posset, redderetur immortale; et ne, deficientibus probis, quos præcipuo delectu instituisti, pastoribus, etiam hæc salubris disciplina sensim deficeret; in urbe tua novum a fundamentis seminarium condidisti, amplissimis ædificiis copiosis proventibus instructum. Hic ad centum selectæ juventutis adolescentes, gratuito plerique, educantur, et sub optimis eruditisque præceptoribus ac magistris ad pietatem doctrinamque informantur; ut obeuntium pastorum vices aliquando suppleant, et redivivæ religionis ac disciplinæ studium foveant et conservent. Hos omnes et singulos ex nomine, eorumque mores cognitos et perspectos habes: tantaque est in eorum delectu æquitas et perspicacia tua, ut unus beneficiis augeatur, quem majus doctrinæ et probitatis meritum commendaverit. Hinc proficit ex vicini seminarii æmulatione et eruditione Rhemorum Universitas, quæ in tantum sub tuis auspiciis reflorescit, ut cum olim ferme inculta esset, et scholarium numera destituta, nunc eorum frequentiam vix capiant ipsi parietes.

Sed ne in posterum hæresis attollat caput, eam in ipsa ejus arce agressus es, cum scholas ejus male feriatas, etiam et dotatas, in aliud clericorum seminarium convertisti, reditus a rege assignatos his attribuendo in Ecclesiæ profectum, quibus antea hæresis in ejus perniciem abutebatur. De his omnibus merito plaudit ac sibi gratulatur Belgica provincia, imo tota Ecclesia Gallicana, quæ « novit, » ut Ivonis ad Urbanum II verbis utar, Rhemorum « sedem diadema regni habere, et omnibus pene Gallicanis Ecclesiis exemplum ruinæ vel resurrectionis existere. »

Quapropter magnopere peccare mihi viderer, illustrissime primas, si Rhemensi provinciæ et ego ejus alumnus ob tam lætos successus non gratularer; neque porro committere licet, ut tum ob has causas, tum ob singularem in me tantillum hominem benevolentiam et gratiam tuam, quod superest vitæ ac spiritus, sine aliqua grati animi testificatione elabi sinam. Et quidem hactenus occasio potius defuit quam voluntas: propterea quod ea quæ versabam studia nominis tui dignitati non satis responderent. Sed cum nova in me accessissent beneficia tua, feliciter sese obtulit LITURGIA GALLICANA, quam meis sociorumque meorum studiis e tenebris eruere et illustrare aggressus sum. Quid enim summo sacerdoti convenientius offerri poterat, quam divini forma sacrificii cujus ritum instituerunt sive tenuerunt clarissima Gallicanæ Ecclesiæ lumina, Hilarius, Martinus, Sidonius, Avitus, Remigius, Cæsarius, aliique sanctissimi antistites? Quid inquam catholicæ religionis studiosissimo pontifici acceptius quam antiqua illa Gallicanorum Patrum oracula, in quibus nostra de Eucharistia fides tam claris et illustribus consignata est monumentis ? Erunt alii qui alia tibi majoris operæ et eruditionis inscribant. Ego vero, cui nulla spes est perveniendi ad illam aliquando facultatem, ut a me quidquam egregium, et nomine tuo plane dignum exspectari debeat; saltem id assecutus mihi videor, ut argumenti gravitas tuæ dignitati respondeat, et observantiæ in te meæ ; et si non alia re, vel utilitate sua ipsa se lucubratio tueatur. Cæterum etiam atque etiam a te peto, illustrissime Ecclesiæ princeps, ut solita benignitate et benevolentia tua hos labores nostros, qui tua auctoritate nixi in publicum prodeunt, tibi accipiendos existimes. Quod si pro tua humanitate id concesseris, non dubito hoc opus toti Gallicanæ Ecclesiæ approbatum iri, quod tibi gratum et acceptum esse constiterit. Id porro non tam meo quam totius congregationis nostræ nomine tibi offero: quam si tuo patrocinio tueri pergas, hoc me beatum reputabo, et egregium laboris mei fructum retulisse mihi gratulabor.

F. Joannes MABILLON M. B.

PRÆFATIO.

I. Quæ omnium apud nos ecclesiarum ore ac reverentia quondam consecrata fuit Liturgia Gallicana, hæc ab annis retro nongentis ita non modo in desuetudinem, sed etiam in oblivionem abiit; ut ejus nec vestigium pene ullum relictum sit, nec ritus apud viros nostræ ætatis, etiam doctissimos, certus et exploratus. Non defuerunt e Gallis nostris eruditi homines, qui hoc argumentum illustrare tentarunt: sed irrito conatų

deficientibus quippe idoneis hujus rei monumentis. Illud apud omnes in confesso est, Liturgiam Gallicanam principio a Romana fuisse diversam, ejusque mutationem ante annum Christi octingentesimum contigisse Caroli Magni principatu. Is enim sancti Gregorii Sacramentarium, quo Romani in sacris utebantur, utunturque etiam nunc, ab Adriano papa primo suscepit, edito Capitulari, ut missa in posterum. ordine Romano in Gallicanis ecclesiis celebraretur.

II. Quænam fuerit hujusce mutationis causa, in ambiguo est. Hoc sine temeritatis nota dicere licet, Adrianum id satis egisse apud Carolum : qui ultro, ut Romano pontifici gratificaretur, petenti annuerit. Idem magno molimine tandem evicit Gregorius VII apud Hispanos, qui ab avitis et patriis ritibus ægerrime discesserunt. Nimirum hæc semper fuerunt summorum pontificum ardentissima studia, ut Romanæ Ecclesiæ ritus aliis Ecclesiis approbarent ac persuaderent, rati id quod res erat, eas facilius in una fidei morumque concordia, atque in Romanæ Ecclesiæ obsequio perstituras, si eisdem cæremoniis, eademque sacrorum forma continerentur. Ea mens fuit Innocentii I in epistola ad Decentium episcopum Eugubinum : eadem etiam omnium cujusque regni aut provinciæ præcipuorum antistitum, quibus hæc in primis cura fuit, ut ad uniformem modum omnes sibi subditæ Ecclesiæ componerentur. Ita Patribus concilii Iv Toletani, Bracarensis I, et Gerundensis apud Hispanos atque Venetici et Epaonensis apud Gallos visum est. Hanc rituum in divinis officiis concordiam magnopere curarunt, teste Cassiano, etiam primi vitæ religiosæ institutores: «Verentes scilicet, ne qua in quotidianis solemnitatibus inter viros ejusdem culturæ consortes dissonantia vel varietas exorta, quandoque in posterum erroris, vel æmulationis, seu schismatis noxium germen emitteret, » ut ipse scribit in lib. II Institutorum, cap. 5.

III. Hæc Liturgiæ Gallicanæ in Romanam mutatio tanta universæ Galliæ Ecclesiarum consensione facta est, ut regnante Carolo Calvo, Magni nepote, missæ Gallicanæ notitia jam penitus oblitterata esset. Unde Carolus Calvus, ut ejus a Romana discrimen oculis perciperet ac comprobaret, missam Toletano more a quibusdam presbyteris, qui ex partibus Toletanæ Ecclesiæ ad se venerant, celebrari voluit: quoniam veterem Gallorum Liturgiam cum Toletana convenisse didicerat. Id patet ex ejus epistola ad Clerum Ravennatem, in qua hæc subdit : « Celebrata etiam sunt coram nobis missarum solemnia more Jerosolymitano, auctore Jacobo apostolo; et more Constantinopolitano, auctore Basilio sed nos sequendam ducimus Romanam Ecclesiam in missarum celebratione. » His verbis Carolus innuit, eam hujusce facti rationem fuisse, ut visis compertisque diversarum Ecclesiarum variis celebrandæ missæ ritibus statueret, qualem alteri formam præferendam existimaret : sed Romanum tandem ritum sibi præ cæteris placuisse. Ab eo tempore nemini de restituenda Liturgia Gallicana, Romanave dimittenda quidquam tentare venit in animum, nec ante nostram ætatem apud Gallos de prisco illo ritu fuit ulla fere mentio aut memoria.

IV. Inter primos ejus notitiam denuo revocandi occasionem præbuit Matthias Flaccus Illyricus, centuriatorum Magdeburgensium facile princeps : qui cum veterem quamdam missam Latinam ex Codice ms. eruisset, atque Argentinæ anno 1557 edidisset, eam esse suspicatus est quæ ante Romanam in usu fuerat apud Gallos et Germanos. Hanc conjecturam pro indubitata sententia excepit Guillemus Peyratus in Historia Capellæ regum Francorum; eumque secutus Carolus Cointius, doctissimus Oratorii presbyter, in tomo II suorum Annalium. Utriusque sententiam ad examen revocavit clarissimæ memoriæ cardinalis Bona in insigni opere Rerum liturgicarum; idoneisque asseruit argumentis, longe diversam ab Illyriciana. fuisse missam Gallicanam : in cujus tamen inquisitione se implicatum fateri non erubuit vir modestiæ singularis. Nihilo minus Liturgia Gallicanæ quatuor assignavit indicia; et Missalia duo, unum Vaticanæ bibliothecæ, alterum serenissimæ Suecorum reginæ, indicavit, quæ pro genuinis Gallicanis habenda esse arbitratus est. Duo hæc Missalia ante biennium integra protulit in lucem Josephus Thomasius, clericorum regularium in Urbe presbyter rerum sacrarum studiosissimus, tertio Missali addito, quod itidem ad priscum Gallicanæ Ecclesiæ ritum pertinere existimavit.

V. Cum res ita se haberent, adeundo Germaniam contigit ut in Luxoviense monasterium accederemus, atque inter semilaceras veteris ejus loci bibliothecæ reliquias antiquissimum Lectionarium, quod in sacris ad legendas prophetias et Epistolas cum Evangeliis ante annos mille in usu fuerat, inveniremus. Mox præ gaudio exsilientes, illud Gallicanæ Ecclesiæ proprium fuisse suspicati sumus. Nec nos fefellit conjectura. Nam re maturius in reditu expensa, nullus nobis relictus est ambigendi locus, hoc esse antiquissimum Lectionarium Ecclesiæ Gallicanæ. Quam ob rem amicorum consultu quoddam operæ pretium fore duximus, si hoc de argumento singularem conderemus tractatum: in quo Liturgiæ Gallicanæ, qualis ante Carolum Magnum apud majores nostros recepta erat, vera forma, genuinique ritus explicarentur. Id pro modulo exsecuti sumus: quo fructu, alii viderint. Nobis certe (sine jactantia dicere liceat) diligentia pro materiæ dignitate non defuit.

VI. Totum opus in tres libros tribuimus. In primo, postquam de variis Ecclesiæ Latinæ Liturgiis breviter actum est, Gallicanæ indicia veræque notæ afferuntur, expenduntur, et probantur. Deinde facta ejusdem Liturgiæ cum Mozarabica comparatione, totam ejus seriem ex Gregorio Turonensi episcopo, aliisque priscis monumentis eruimus et illustramus. Quibus absolutis, vetus sacra supellectilis apud Galloş

nostrates, ecclesiarumque forma et apparatus describitur. Porro in exordio et fine libri exponitur qualis fuerit majorum nostrorum per id tempus de Eucharistia fides et persuasio. Argumenta repetere hoc loco non juvat. Illud quadam explicatione indiget, quod agendo de ciboriis antiquis (ædiculæ erant umbellarum instar super altaria, quatuor minimum columnis innixæ) in exemplum adducimus altare parthenonis Vallis Gratiæ apud Parisios, quod recentiori Romanorum usu non ciborium, sed baldachinum appellari debet, ut me monuit eruditus et venerabilis Claudius Castellanus Ecclesiæ Parisiensis canonicus. Id vero inter utrumque discriminis est, quod baldachini pars superior aperta, et in coronæ modum convexa est; ciborii æqua et plana, non aperta; armarium quadratum in summo habens ad asservandas reliquias; et porticulas, vulgo ringuières, in circuitu armarii. Ita Romæ ciborium sancti Joannis, et sanctæ Praxedis; baldachinum sancti Petri appellatur. An utrumque apud antiquos in usu fuerit, non liquet : at certe una fuit apud omnes ciborii appellatio. Unde ciborium sepulcri sancti Petri in Vaticano vocatur a Gregorio Turonensi episcopo in lib. I de Gloria martyrum cap. 28. Id monuisse hoc loco aliquanti momenti est.

VII. Secundus liber exhibet Lectionarium Gallicanum, quod in Luxoviensi Benedictinæ congregationis sancti Vitoni percelebri monasterio reperimus. In ipso hujusce libri limine nonnulla de Adventu Domini, et de festis apud Gallos antiquitus receptis præmittuntur, singillatim deinde suis locis per totum librum explicanda. Nihil in illo Lectionario non dignum observatione: multa singularia, præsertim quæ ad passionem Domini et ad Rogationes pertinent. Lectiones ex Scriptura nec multum recedunt a Vulgata nostra, nec omnino cum illa conveniunt. Varietates insigniores in fine operis referemus. Lectionarii hujus antiquitas ex festis in eo recensitis, et ex litterarum, quibus exaratus est Codex, forma intelligitur. Pauca quippe in eo festa nullum sanctæ Genovefæ die natali recentius. Characteres ipsi Merovingicam referunt scripturam, quæ sub prima regum nostrorum stirpe usitata erat. Sed ne lectori fucum facere videamur, specimen scripturæ, quæ in illo codice ubique æqualis est, æri incisum hic exhibemus.

:

[ocr errors][ocr errors]

Hoc specimen si quis cum illis, quæ in libro v de Re diplomatica exponuntur, conferre voluerit eam Merovingicam esse scripturam nobiscum ultro fatebitur. Haud scio an ullum sit Lectionarium hoc Gallicano antiquius: si forte excipias librum comitis, indicantem lectiones ad usum Ecclesiæ Romanæ : quo de libro mentio fit in charta Cornutiana, quæ Leone Augusto iv, et Probiano coss., seu anno Christi 471 data est.

VIII. Tertium librum constituunt Missalia tria, quorum primam editionem Josepho Thomasio mox laudato acceptam referre debemus. Primum est Gothicum seu Gothicogallicanum : quo scilicet utebantur Galli Visigothorum imperio subjecti. Exemplar exstat in bibliotheca serenissimæ Christina Suecorum reginæ litteris quadratis et majusculis scriptum ante annos nongentos, ut peritorum judicio censuit eminentissimus. cardinalis Bona, et Thomasius post eum. Nullum in eo festum recentius quam sancti Leodegarii, anno 678 nece affecti. Alterum Missale brevius vocatur Francorum, ex eadem bibliotheca, quod uncialibus et quadratis litteris itidem scriptum asserit Morinus, qui illud quondam vidit, et ante annum 560 exaratum existimavit. Malim dicere post Gregorium Magnum, cujus additamentum in canone missæ, nempe, diesque nostros in tua pace disponas, in eo missali habetur. In orationibus pro regno et regibus indicantur Francorum reges et rectores. Quod argumento est non ad unum, sed ad plures tunc pertinuisse principatum. Tertium Missale dicitur Gallicanum, a cardinale Bona laudatum: cui imperitus nonnemo Missæ Romanæ titulum affixerat. Eodem characterum genere scriptum est ac priora duo. Asservatur in bibliotheca Vaticana, eo translatum ex Palatina seu Heidelbergensi. Plura de his tribus Missalibus initio libri 11.

IX. Duobus aliis tum integritate, tum antiquitate, longe præstat Missale primum, quod Gothicum seu Gothicogallicanum appellamus. Hujus fragmenta quædam in tomo postremo Bibliothecæ Patrum adducuntur ex officio tridui ante Pascha. Et quidem in officio Sabbati sancti, cum orationes ad baptismum referuntur, quædam lectionis varietas est in ultima collectione ad hæc verba: Oremus, fratres charissimi, Dominum et Deum nostrum pro aufetis nostris. Ita apud Thomasium; at in Bibliotheca Patrum, pro amphibiis suis. Sed neutra lectio nobis probatur; potiusque legendum videtur, pro neophytis nostris, ut suo loco monuimus. Luculenta vero ex hoc Missali Gothico testimonia eruuntur ad demonstrandam veram Christi corporis et sanguinis in Eucharistia præsentiam, verumque missæ sacrificium, et Romani pontificis super PATROL. LXXII.

« PoprzedniaDalej »