Obrazy na stronie
PDF
ePub

hyperbolas de eucharistia. Et quod iam saepe testati sumus, omnes huiusmodi sermones facile feremus; dummodo quae de spirituali manducatione dicta sunt, non carnaliter pergamus intelligere, et quae symbolice dicta sunt, in signo, ut Augustinus quoque loqui solitus est, intelligamus.

Porro quod ad Eccium attinet, adeo elumbis ac impotens est eius confutatio, ut confessio nostra defensione nihil egeat. Et ubi sui quid sperare debuissent, ibi totus friget, puta, in solicitandis a nobis veteribus, et evertendis argumentis. Quem enim ille risum cui non moveat, cum Augustini haec verba:, Non enim dominus dubitavit dicere: Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui," sic exponit: Accidentia quae sine subiecto sunt signum sunt corporis Christi. Dico enim: Ergo accidentia sunt sacramentum : nam signum ut hic ponitur pro sacramento accipitur. Ergo Augustinus dixit, Christum accidentia praebuisse discipulis: dicit enim: Quum signum daret. Ergo cum ipsi dicunt: Christi corpus est in sacramento altaris, dixerunt: Christus est in accidentibus. Ergo falsum est quod docent, Christi corpus scilicet sacramentum esse et rem sacramenti: nam accidentia sunt sacramentum; aut Christi corpus est illis accidens. Et huiusmodi stulta et absurda quis enumeret, quae ad eius dicta et glossas sequerentur? Hoc quoque bellum est quod de duabus manibus, una anima rectis, philosophus tamen ni diis displiceat, adducit. Quasi vero concedat duo corpora Christum simul habuisse, quemadmodum sunt duae manus: nam de animo Christi quot ille simul membra regat, nunquam disputavimus. Aut quasi, quum vult unum animum Christi duo simul corpora rexisse, quod impium est, duo ista secundum Eccium corpora Christi paria similiaque fuerint; perinde ac duae manus pares sunt. Cum nos, si duo haberet corpora Christus simul, dixissemus imparia esse oportuisse, alterum morti obnoxium, alterum immortale. Sed de hisce ineptiis desino disputare.

Porro de calumniis et mendaciis hoc dico, tot ac tanta esse ut si ea e libro tollas, nihil futurum esse reliquum quod Vulcano sacrifices, quo uno dignus est liber, etiam si quid veri haberet, ne tanta et impunita rabies unquam in exemplum veniret. Qualia sunt, urbes me quasdam a fide domus Austriacae alienasse; seditiones Rotvillae, ubi nunquam fui, et Ittingae, cuius causa maxime indolui et labores multos tuli, excitasse; Balthazarem Catabaptistam ad errorem per epistolam traxisse, ad quem, praeter unam in qua propter susceptum errorem acerrime hominem accepi, nullam unquam dedi, quum suspecta semper esset mihi eius tum ingenium tum commercium. Primo enim congressu quo ille me adiit narravit, quam anxie fuerit Eccio coniunctus. Ibi mox hominis per se arrogantis pravitatem hoc contubernio auctiorem esse factam nihil dubitavi, unde illum propius nunquam admisi, ut aliquando per convitium expostulaverit mecum, quasi se talem iniuria negligerem. Quod autem vel a baptismo infantium unquam abhorruerim, vel Catabaptismum redoluerim, nemo boni ac veri amans unquam de me dixit. Testes enim non vulgares sistere possum qui sciunt, quomodo aliquorum lucubrationes, quas biennio postquam Catabaptistae prodirent, concinnaveraut, de non baptizandis infantibus, oppresserim, intra tamen amicitiam,

[ocr errors]

atque monuerim scripturarum sensum hac in re aliter habere. Si Balthazar hanc syngrapham meam habuit, nimirum aut carnifices eius apud illum deprehenderunt, aut Catabaptistis ille reliquit. Exhibeant ergo qui habent, et me proditionis aut perduellionis manifestum faciant!

Eiusdem generis est, quod dicit me veteribus Orthodoxis obtrusisse, quasi illi scripserint corpus Christi esse ubique. Quod de crucibus in Missa ad confutandum et dehortandum dixi per aτoлov, hoc ille me definitive dixisse adseverat. Id ego nego et pernego. Sed quis tam stolidus sit atque nos, si pergamus mendacis hominis universa mendacia recensere? Hactenus de his quae ad doctrinam pertinent: nam cetera quae huius generis ille vellicat, non iam docti, sed lippi et tonsores ab eius iniuria defendent.

Civitatem Tigurinorum vetustissimam (id quod res priscae, et maximne Lucius Cassius Consul Romanus ab eis caesus iam tot seculis praedicat) non tantum in Carolum Magnum reiicit homo rerum imperitus; verum etiam confictis mendaciis sic coram mundo proscindit, ut pessime meritam urbem non possit impudentius. Cum constet tam istis quam retro temporibus nullam, nullam dico, tanta fide tot seculis Rom. imperium coluisse; nullius etiam unius opera maiora emolumenta ad Austriacam domum atque adeo ad imperium ipsum rediisse. Qua in re ducum Austriae et imperatorum diurnales ad testimonium cito, post veteres historias. Ea urbs, vera dico, quamvis aerarium suum in Evangelii usum hauserit: ne unum tamen ex monasteriis in aerarium retulit; sed universa aut manent ad sustentationem eorum, qui in monasteria instituti, vel qui doctrinae praefecti sunt, aut in aerarium pauperum referuntur. Nos cistam nullam habemus nec furari didicimus.

Proinde, illustrissimi Principes, videte quo tendat Papac promachus! Romanenses vice Synodi, nimirum generalis, habituros comitia ista vestra, nihil obscure significat; Caesarem apertius ad arma vocat. Quae quo eruptura sint, Celsitudo Vestra prospiciat! Imminent undique pericula; sed ea omnia dissipabit dominus si veritatem ac iustitiam manu teneatis. Contra veritatem aliquid statuisse pernicies est; ei vero cessisse prima salus. Hanc ut hic colamus atque per speculum intueamur, isthic vero contemplemur et amplectamur, det Deus Optimus Maximus! Amen. Tiguri 27. die Augusti. Anno MDXXX.

42

CHRISTIANAE FIDEI

A HULDRICO ZUINGLIO PRAEDICATAÉ

BREVIS ET CLARA EXPOSITIO

AB IPSO ZUINGLIO PAULO ANTE MORTEM EIUS

AD REGEM CHRISTIANUM SCRIPTA

HACTENUS A NEMINE EXCUSA ET NUNC PRIMUM IN
LUCEM EDITA.

MATTH. XI. VENITE etc. MDXXXVI,

Iam anno 1526. commendaverat Zuinglius litteris Commen-
tario de vera et falsa religione praefixis Francisco I.
regi Galliae reformationem ecclesiasticam. Inde ab anno
1530. exeunte legati Galliae Paisrigault et Maigret
agebant cum magistratibus Tigurinis tum sacrum bellum
declinandi causa, tum eos ad foedus cum Gallia pellecturi,
ipsique reformationi favere videbantur. Zuinglius autem,
spe reformationi spatium amplius in Gallia patefaci-
endi inductus, manum dare ac velut primis lineis desig-
nare, qua ratione civitates Helvetiae reformatae cum rege
in 15-20 annos ad christianae religionis defensionem
foedus facere expediret. Quumque Maigret posceret
Zuinglium, ut quo invidia, qua regis animus praeoccu-
patus esset contra Zuinglii doctrinam, discuteretur, expo-
sitionem ad eum mitteret: satis fecit optato Zuinglius,
atque isthaec expositio per Rudolfum Collinum, Tigu-
rinorum legatum, in aulam Gallicam vere anni 1530. per-
lata est. Simmlerus adnotavit in sua collectione Manu-
scriptorum Vol. XXIX. ad exemplar huius libri: hanc
professionem fidei, ut ea data sit ad Franciscum I. regem
Galliae, adhuc extare in regia bibliotheca Lutetiae Pari-
siorum. „Monente D. Maigret Leg. R. ad Helvetios scripta
est expositio christianae fidei a Zuinglio mense Iulio 1531,
edita vero per Bullingerum mense Februario 1536."
(Confer. Zuinglii epistolae annorum 1530 et 31, et Hotting.

[ocr errors]

Hist. Confoederationis inde a discidio ecclesiae II. p. 311 sqq. et 322.)

Originalis editio in lucem prodiit apud Froschoverum Tiguri 43 foliis '12. ac vernacula versio a Leone Iudae facta ibidem 72 foliis 8. huius tituli: Brevis ac distincta summa sive expositio Christianae fidei ab Huldrico Zuinglio praedicatae, nuper ante eius obitum ad regem Christianum scripta. Leo Iudae comites addidit litteras ad amicum suum, Wernerum Steinerum. Gualterus hoc scriptum intulit in Opera Zuinglii ab ipso edita Vol. II. pag. 550 b— 564 b. Quod Zuinglius hoc in libello etiam Gentiles generosos inter caelicolas retulit ac beatos vocavit et sanctos, id grandem habebat offensam apud Theologos sui et proximi praesertim seculi, atque Lutherus inprimis hanc sententiam quasi nefandam exprobrare coepit; pauci vero praeter Bullingerum ac Helvetios Reformatores laudaverint. Vetus dominus exemplaris, quod alter editorum ad manum habebat, nomina Gentilium uncis exclusit atque in margine hunc in modum monuit: „Fide destituti vitam aeternam non habent. O sancta simplicitas! immo, o sacra insania mentis! Alter autem editorum in exemplari quod e bibliotheca I. I. Breitingeri, Canonici Tigurini, doctrinae et humanitatis laudibus praeclari; coëmtum habet, additamenta nonnulla reperit ex autographo Zuinglii collato excerpta suisque ea indicavit locis.

H. Bullingerus, successor Zuinglii, qui postumum hoc eius opusculum in lucem protulit, hunc in modum praefatus est:

PIO LECTORI S.

Quanquam fidelissimus evangelii praeco et Christianae libertatis assertor constantissimus H. Zuinglius omnia sua clare, circumspecte et dilucide dixerit, hoc tamen libello sese veluti superans de vera fide nescio quid cygneum vicina morte cantavit. Exponit perspicue et breviter quae sit vera fides, quaeve pia religio. Respondet item calumniatoribus fidem et praedicationem evangelicam infamantibus, adeoque apologeticum quendam absolutum pro fide et religione vera omnibus cum regibus tum principibus Christianis offert. Noluimus te tanto fraudare thesauro;

[ocr errors]

tu quod dextra mente offertur, candido animo suscipe! Descripta sunt haec omnia ex ipsius authoris autographo. Id quod ideo monemus quod libellus quinto demum a morte authoris 'anno vulgatur. Bona fide descripta sunt omnia. Vale ex Tiguro Mense Februario. Anno MDXXXVI.

PRAEFATIO

Omnium, quae tumultuoso isthoc seculo nascuntur, nihil felicius provenit, quam infelix mendacium, o Rex piissime! Sive quod mali auctor cacodaemon semper in herba conatur optimum semen strangulare; sive quod coelestis animorum agricola virtutem ac fidem vitiis ac perfidia velut acuit et provehit; non aliter quam cum Spartani oppidum quoddam multo sudore ac sanguine expugnatum funditus perdi vetabant, ne deesset ubi militem suum velut ad cotem et palum exercerent. Sic et dominus deus miris nos artibus peti ac exerceri patitur, ut illi nos probemus. Fortis enim aut temperans quo modo quis fieri potest, nisi in periculorum turba et luxus affluentia? Eodem modo veritas, quae iam caput proferre coepit, mendaciis fit nitidior, sublimiorque surgit. His enim undique petentibus et in cam omne virus eiaculantibus, illa sese excutere, aspergines extergere membraque tueri cogitur, quo fit ut mendaciorum fraus, ipsius autem veritatis venustissima frons magis ac magis retegatur atque in lucem eveniat. Sed desino praefari.

Metus me incessit, ne Clementia Tua perfidorum quorundam suggestionibus plus quam vanis ac mendacibus tentetur: irritari enim scio eam non posse. Qui quo sunt perfidiosiores, eo apud plures veritatem non iam deferunt, sed proscindunt. Deferunt autem nos infinitis nominibus, quod religionem conculcemus et sanctam sive Regum sive > magistratuum functionem ac maiestatem contemnamus. Quae omnia quam vere faciant, Tua quaeso aequitas pronuntiet, quum fidei nostrae fontes, ecclesiarum nostrarum leges ac mores, Principum autem, reverentiam, nobis pro virili exponentibus audierit.

Est autem nihil aeque tam obvium homini quam fidem suam exponere. Quum enim fides, quemadmodum Apostolus definit, ea vis animi sit, eaque firmitas ac certitudo, qua inconcusse fidit invisibili deo: quis nunc tam stupidus ac tardus esse potest, ut nesciat exponere, an aliqua re fidat vel non fidat? praesertim quum fides veritatis filia sit: ea enim re quisque fidit quam novit esse verissimam. Quumque solus deus verus sit, si quis hoc sese agnoscere experitur ac sentit: quomodo non posset eam fiduciam paucis exponere? Sic ergo de deo rebusque divinis sentimus.

« PoprzedniaDalej »