Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuendum est. Nihil quippe profuit Simoni Mago visibilis baptismus, cui sanctificatio invisibilis defuit. Sed quibus ista invisibilis quoniam adfuit profuit, etiam visibilia sacramenta perceperant; similiter baptizati. Nec tamen Moses, qui visibiliter sacerdotes sanctificabat, ubi fuerit ipse ipsis sacrificiis vel oleo sanctificatus ostenditur. Invisibiliter vero sanctificatum negare quis audeat, cuius tanta gratia praeeminebat? Hoc et de Ioanne Baptista dici potest. Prius enim baptizator quam baptizatus adparuit. Unde eum sanctificatum nequaquam negare possumus. Id tamen in eo factum visibiliter non invenimus, antequam ad ministerium baptizandi veniret. Hoc et de latrone illo, cui secum crucifixo dominus ait: Hodie mecum eris in paradiso. Neque enim sine sanctificatione invisibili tanta felicitate donatus est. Proinde colligitur invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse atque profuisse sine visibilibus sacramentis, quae pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint et alia modo sint; visibilem vero sanctificationem, quae fieret per visibilia sacramenta, sine ista invisibili posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen ideo sacramentum visibile contemnendum est. Nam contemtor eius invisibiliter sanctificari nullo modo potest. Hinc est quod Cornelius et qui cum eo erant, quum iam invisibiliter infuso sancto spiritu sanctificati adparerent, baptizati sunt tamen; nec superflua iudicata est visibilis sanctificatio, quam invisibilis iam praecesserat." Hactenus Augustinus. Quorsum attineret nunc istam Augustini sententiam luce clariorem per partes retractare? quum obvium sit cuique Augustinum olim id sensisse, quod nos hodie sentimus. Nempe : sanctificationem spiritus veram esse sanctificationem, quae sine externa, dummodo ea non contemnatur, sicut in latrone videre est, sola sufficit ad iustificationem; imo externa sine illa nulla est. Deinde externamn sacramentorum iustificationem neminem contemnere debere aut negligere. Imo externam non potest negligerė aut contemnere quicunque fidem habet, quum datur occasio. Quis enim quae caritatis sunt posthabere poterit? Caritas autem dei et proximi nonne gestit beneficia dei recolere, laudare et gratias agendo magnificare? nonne gestit proximo vinculo spiritus coniungi et illud palam testari? nonne cupit ubi fidem labi senserit fulciri et in locum restitui? Id autem ubi gentium commodius, quam in ipsa sacramentorum actione, inventurum se sperare poterit, quantum ad omnia sensibilia pertinet. Esto enim, omnes creaturae invitent nos ad numinis contemplationem; at omnis ea invitatio muta est. In sacramentis vero viva et loquens est invitatio. Loquitur enim dominus ipse, loquuntur et elementa, atque idem loquuntur et suadent sensibus, quod menti sermo et spiritus. At tamen haec visibilia omnia nihil sunt, ni invisibilis sanctificatio spiritus praecedat. Sic, ne nimis longus sim, cum omnibus adversariis, in hac de sacramentis et eorum virtute controversia ad arbitrum aut sequestrem Augustinum reiici me patiar. Nam nihil adeo magnifice potest de sacramentis dici quod me possit offendere; dummodo symbolice dicta quae sunt symbolice capiamus, et demus gloriam deo; non ministrorum sanctitati, non elementorum aut sacramentorum efficaciae. Quum enim, ut in baptismo et eucharistia irrefragabile est, id quod sacramentis significatur antequam sacramentis utamur adsit; quae malum ratio est,

sacramentis ea tribuere quae antea habuimus? quum sacramenta id modo quod habemus confiteantur, testentur et exerceant. Quousque tentamus spiritum dei in re tam aperta? Annon tandem admittitur ad baptismum qui aut per fidem aut per promissionem prius ecclesiae connumeratus est? Num non repellitur ab Apostolo a coena domini quisquis fidem suam non exploravit antequam convivam se faciat? Frustra igitur erunt sacramenta? Minime, ut dictum est. Praedicant enim salutem a deo datam, sensus huc convertunt et subinde fidem exercent quam et proximo pollicentur, et ad fraternamn caritatem trahunt. Atque haec omnia dum fiunt, unus atque idem operatur spiritus qui in spirando nunc citra instrumentum trahit, nunc cun instrumento, quo, quantum et quem vult.

Diximus in superioribus de sanctificato et consecrato pane, quod nullo modo volumus Papistarum sensu capi, quasi panis sit conversus in corpus Christi reale aut naturale; sed in sacramentale. Puta, si quotidianus panis sanctificatur per verbum et orationem: multo magis ille panis qui mutatur ut sacramentale corpus Christi nunc sit, qui prius vulgaris erat, sanctificatur et consecratur ut iam divinus panis sit ac sacer; prorsus ad eum omnia modum quo veteres illum mutari et sanctificari dixerunt, non ita ut panis substantia in substantiam corporis Christi transeat, sed quod panis sacramentale corpus Christi fiat. Quid autem sit sacramentale corpus Christi, non est cur scientibus dicam. Modo nolimus ipso sacramenti nomine rudibus imponere, et signa sinamus esse signa! Quod si quis mihi dicat: Si sententiam de virtute sacramentorum sententiae Augustini subiicis: quid causae est cur non redeas in gratiam cum Papistis? Respondeo, plurimum dissidii superesse. Illi enim tribuunt sacramentis, quasi alligata sit eis divina virtus, ut ubicunque adhibeantur operentur: hoc enim rem illis auget, ut qui omnia dei dona venalia habent, imo deum ipsum longe carius quam Iudas vendunt. Nos autem sacramenta non conferre gratiam dicimus, sed collatam exercere ac testari, quae tanti emuntur quantum gratiae habetur. Id autem quod prius habetur non emitur; exercitium vero eius a nullo potest comparari nisi externum, quod citra internam fidei gratiam nihil est. Probet enim se ipsum homo, inquit Paulus; non vero Probet quisque alium, aut sanctificet alius alium! Hactenus de sacramentorum virtute. Nunc de Eucharistia brevioribus agemus. His

enim duobus velut columnis nititur Romana avaritia.

Eucharistiae certamen, si verbis eius fides esset, Eccius ipse diremisset, cum dixit in mysterio edi Christi corpus in coena: nos enim idem dicimus. Deinde dixit corpus quidem edi in coena, sed non corporaliter. Nos iterum idem dicimus. Sed cum ille dicit in mysterio iam dolum struit in voce mysterii; idem facit in voce corporaliter. Mysterium enim non intelligit, Graecis id fere esse qued Latinis sacramentum. Ut cum veteres dixerunt edi corpus Christi, intellexerunt, quasi dicas mysterialiter aut sacramentaliter. Nam si sic intelligeret: omnino concordia concinnata esset. Aeque transacta esset omnis controversia, si corporaliter acciperet pro naturaliter aut substantialiter. Sed quum inter verum et naturale Christi corpus atque inter

sacramentale tertium quoddam invenerunt, non istud spirituale quod nos edimus, verum tale quod non sit, quantum neque naturale neque etiam sacramentale, hoc est, symbolicum et significativum: iam satis scio quo sese proriperent, etiam si centies cum illis congredereris. Habent enim latebras duas in quas confugiunt. Una est, truncum esse qui fictum istud suum corpus non capiat. Altera, verba hoc posse quod sonent. Cui hoc unum obstruimus (nam priori latebrae posteriore loco obstabimus): Dicat igitur mihi, vel daemonio isti, quo me captum perhibet Eccius: Obmutesce et exi de illo! et videat quomodo obmutescamus, dum ille tam impudenter mentitur et tam impie veritatem discerpit. Non enim est cur hoc mihi deneget. In humanis sum, sponsum etiamnunc expecto, spes veniae adhuc in tuto est, unde per caritatem hoc mihi debet. Impotentiam causari nequit: verba enim possunt quod sonant; et sunt verba Christi. Sed missis istis, ad cognitionem corporis Christi, supplici prece ad illum ut nobis aperiat fusa, penetremus!

[ocr errors]

Cum nullis mortalium nobis est dissidium de verbis coenae, quasi velimus ista immutata esse, ut quidam, aut prorsus sublata, ut alii calumniantur. Cum enim sic sonant: Hoc est corpus meum, iam ipsum sacramentum augustius est quam si diceremus: Hoe significat corpus meum, ut omnino nihil velimus mutatum esse. Sublata vero e medio quomodo cupiemus, quae ne mutata quidem volumus? Habent ergo adversarii nostri verba ista; habemus et nos. Verba ista illis inconcussa maneant! nam et nobis immota manebunt: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur, et hic est sanguis meus etc. Dicunt ádversarii hio praeberi corpus Christi; idem et nos dicimus. Ubi ergo dissidium est? Hic est: Dicunt adversarii corpus Christi naturale et substantiale praeberi, nos sacramentale. Hinc pugnae. Respondeant igitur, an velint verba ista: Hoc est corpus meum, naturaliter intelligere aut spiritualiter; hoc est: an corpus suum praebuerit naturaliter edendum an spiritualiter. Nam inter naturale sive corporale et spirituale non est medium. Etiamsi universa, creatorem et creaturas, in unum cogas: aut spiritus erunt aut corpus. Huc ergo arenae illos expostulo, an scilicet naturaliter ac corporaliter, an vero spiritualiter praebuerit corpus suum edendum. Si dicant spiritualiter: iam cesserunt sententia et ad nos transierunt. Si dicant corporaliter: iam negabunt sua placita. Dicunt enim corpus edi, at non corporaliter; quae quidem declinatio verborum est, non rei. Nam si Christi corpus corporaliter et naturaliter est corpus, et isti naturale corpus edunt: edunt etiam corporaliter, nam aliter edere quam est frivolum est dicere. Nihil enim moror ea, quae me ignorare adseverat Eccius, corpus verum ac reale, at non corporaliter, definitive, circumscriptive esse in loco, et id genus nugas verba quaerentium. Nos enim ad veritatis fontes recurrimus, et dicimus: Si corpus Christi finitum est, si vero clarificatum corpus est quomodo et nostra erunt: iam corporaliter est, et vere est eo modo quo clarificata corpora sunt. Quomodo igitur est, eo modo editur, si naturaliter editur. Nam quomodo a naturali corpore separari nequit. Si vero quomodo ab eo separes: iam non est naturale corpus, sed spirituale. Et iterum vicimus. Nam quomodo sit res, intellectu potest

[ocr errors]

separari a re; at re ipsa separari nequit: quicquid enim est, suae speciei proprium et inseparabile habet quomodo sit, sine quo nunquam est nec esse potest quam diu ea species manet; quicquid tandem intellectus nostri separent, addant, colligant, disiiciant. Quod fortasse Eccius Sophistica seductus non intelligit. Nos autem intelligimus et scimus nos vera et firma dicere, cum L. S. testimoniis, tum divi Augustini sententia fulti, qui Christi corpus in aliquo coeli loco ponit propter veri corporis modum. Si verum Christi corpus modum corporis sic habet, ut in aliquo coeli loco sit positum: proprium ergo et inseparabilem modum tribuit illi Augustinus. Cogemus igitur qui naturale, substantiale aut reale Christi corpus naturaliter, substantialiter ac realiter edere volent, etiam corporaliter edere secundum omnia quae inseparabiliter adsunt corpori: nam praeter istos modos verum corpus non esset. Quod perpetuo clamamus, sed etiam perpetuo frustra. Tenet odii, ignorantiae et vanae gloriae adfectus, humanos oculos abi superaverit, perinde ac tyrannus liberum hominem, aut quemadmodum ille non audet quod verum est proloqui: sic hisce adfectibus praestigiatus nihil videat quod verum est' ac infallibile, ut non sit, o prudentissimi Germaniae proceres, cur cuiquam doctorum fidatis, qui hoc seculo in hanc contentionem inciderunt. Sed dominus exorandus est, ut fluctuantes sistat. Satis enim vobis perspectum est, quam frivolas glossas, quas verborum versuras excogitent, qui ne victi videantur nunc a divinis literis ad patres provocant, mox a patribus ad nuda (ut ipsi aiunt) verba. Interrogate fidem vestram atque adeo mentem et cor vestrum, et illa dicent omnino spirituale esse quod hic saturat. Quod si confiteamini : cur dissidemus? quum nos idem et sentiamus et confiteamur? Porro quod sacramentum corpus non tantum appellatur, sed etiam sensibiliter repraesentat et significat, quo sensus quoque nostri aut moneantur aut compescantur, iam nos non offendit, ut etiamsi universa quae spiritus operatur externo sacramento referantur, dummodo symbolice dicta, quomodo patres locuti sunt, intelligamus, nihil simus succensuri. De verbis stultum est contendere, cum in re non dissentiamus. Dudum diximus corpus Christi esse in coena, fidei contemplatione. Nunc quocunque se vertant omnes adversarii nihil opis invenient quo aliter in coenam trahant. Quae ergo iniquitas est, a clamosis et rixosis hominibus alio trahi? Sed ut finiamus hanc querimoniam, exemplum breve ponemus, in quo nostra de Eucharistia sententia velut adumbretur.

Cum paterfamilias peregre profecturus nobilissimum annulum suum, in quo imago sua expressa est, coniugi matrifamiliae his verbis tradit: En ne tibi maritum tuum quem absentem teneas et quo te oblectes! iam ille paterfamilias domini nostri lesu Christi typum gerit. Is enim abiens ecclesiae coniugi suae imaginem suam in coenae sacramento reliquit. Sicut enim ille spei nostrae firmamentum est: sic panis homines confirmat. Et sicut vinum cor hominis exhilarat, sic ille desperabundas conscientias erigit. Hanc suam imaginem sic tradidit: Hoc est corpus meum sacramentaliter atque in signo, sicut annulus est paterfamilias. Hoc facite in meam commemorationem, gratulando, laudes et preces fundendo ac offerendo, quod ego sponsus animorum vestrorum VOS

redemerim. Cum isthic paterfamilias dicit: En me ipsum tibi! longe plus dat quam si diceret: En tibi annulum meum, etiamsi re ipsa et corporaliter sese non det, ut qui iam abiturus sit. Se ipsum autem his verbis totum, quantus quantus est in coniugali fide et amore, donat; quasi diceret: Nolo, de fide et amore in te solummodo certa sis; sed de hoc quoque quod totus tuus sum, et huius rei gratia annulum istum tibi, quem unicum ac summum habeo, tibi do symbolum ac signum, ut quoties eum intuearis me velut praesentem habeas, imaginem ac fidem meam recolas. Sic in Eucharistia, quum homo ille nobilis abiturus esset in regionem longinquam, panem ac vinum praebens, longe vividius ac peculiarius sese nobis dedit, cum diceret: Hoc est corpus meum, quam si dixisset: Hoc est symbolum corporis mei; etiamsi naturale corpus suum ablaturus ac coelo illaturus esset. Nihilo tamen minus sese totum, quod ad fidem et gratiam pertinet, his verbis donat; quasi diceret: Nunc in mortem pro vobis eo, paulo post ex integro hinc migraturus. At nolo de amore et cura in vos mea ambigatis. Totus vester sum, quantus quantus sum. In cuius rei testimonium huius meae traditionis ac testamenti syn.bolum vobis commendo, quo memoriam mei meorumque beneficiorum excitetis. Ut cum vobis hunc panem et hunc calicem exhiberi videatis in memoriali coena, non aliter sitis mei memores, scilicet pro vobis traditi, quam si videretis me coram quemadmodum nunc videtis, et vobiscum convivari et mox ad supplicium pro vobis a vobis auferri etc. Sic inquam nos coenam Domini splendidam Christi praesentia habemus. At in his omnibus annon sacramentaliter et fidei contemplatione corpus Christi praesens esse, ut semper diximus, summa totius rei est? Ut enim annulus ille coniugis uxori non vulgare aurum est, sed plus quam universa Indiae myrmecia: sic et nobis hoc sacramentum, coenae scilicet dominicae cibus et potus, omnem gustum omnium lautitiarum superat. Et sicut annulus re ipsa maritus non est, ad' pretium tamen mariti adspirat, quod ab illo est in perpetui amoris signum datus, quodque illum quoties inspicitur, repraesentat: sic coenae refectio Christi corpus naturale non est; sed in pretium ingens ascendit quod ad perpetuum amoris Christi signum data et instituta est, quodque illa quoties celebratur, eum, qui nos sic amat, sic repraesentat ut mentis oculis illum intueamur, miremur, exosculemur. Quae fidei contemplatio, ut longe pretiosior est quam corporis illius etiam contrectatio (contrectarunt enim illud in suam perniciem multi corporaliter, sed fide nemo unquam sic contemplatus est, ut diximus, absque salute): ita haec una contemplatio sive manducatio in coena requiritur. Probare enim fidem iubet Paulus; non credulitatem aut opinionem, num non ambigamus de corporali comestione. Hic quoque id nullatenus praetereundum est: uxorem mariti annulum tanti facturam quantus est amor in illum. Sic in coena Christi corpus tanto praesentius est fidei contemplatione menti, quanto maior est fides et caritas Christi. Hinc nati sunt huiusmodi sermones: Ferebatur suis manibus, non aliter puta, quam cum sese maritus exhibebat uxori; conviva erat et convivium: is enim erat qui se sacramentaliter exhibebat, et naturaliter cum illis adsidebat et convivabatur.

Sic inquam intelligimus hyperochas et

« PoprzedniaDalej »