Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

est Spiritum Sanctum praevenire suscipientem sacramentum per gratiam gratis datam, ante gratiam gratum facientem. — Quantum abest Zuinglius ab Anabaptistis, quos tamen veluti novus Phalaris in Wellenburgio usque ad mortem emacerat, membratim torquet: nam et hi sacramenta omnia negant, signa duntaxat et testimonia aliqua inefficacia' permittunt. Quantum distat ab Anabaptistis cum temerarie pronunciet: Ecclesia Baptismo publice recipit eum, qui prius receptus est per gratiam. Cur ergo Christus dixit: Nisi quis renatus fuerit etc.? Si gratia 'prius lotus est et spiritu sancto, non esset renascendus. Non itaque praeteritae gratiae signum est Sacramentum, sed praesentis, iam per Spiritum Sanctum Sacramento assistentem baptizato collata. Pereat itaque Zuinglius cum Oecolampadio, Bucero, Zuikio et Hallero, qui christianam de sacramentis sententiam temeraria impietate Iudaismum appellat, quasi sacra fidei nostrae mysteria non efficaciora sint, quam umbratiles et typicae Iudaeorum ceremoniae. Vanam ridemus Zuinglii iactantiam, qui primus contra Anabaptistas docuerit et scripserit, cum non ignoramus, Zuinglium fuisse, qui suo consilio et iudicio hanc perditam sectam condiderit, et plus invidia, quam amore veritatis extimulatus Balthasarem, Catabaptistam persecutus fuerit, ut omnis eius vicinia testatur. Balthasar quoque in libello quodam Nicolspurgi in Pannonia edito, verba excudi curavit Zuinglii, Baptismi infantum dissuasoria, unde annotari fecit, se huius Consilii syngrapham habere.

[ocr errors]
[ocr errors]

VIII. Hic est praecipuus impietatis Zuinglianae articulus, quo in venerando sacramento Eucharistiae negat veram praesentiam corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Matthaeus, Lucas et Paulus nullibi tropum aut metaphoram subindicant vel minimum. Temerarium est, ex proprio cerebro contra totius Ecclesiae intelligentiam et consensum puram et simplicem Christi enarrationem per tropos subvertere. Citat id Christi: „Pauperes semper habetis vobiscum, me autem non semper habebitis; hic negatur corporis praesentia, nam secundum divinitatem semper adest. Verum est, Christum locutum esse de praesentia corporali, non autem de quacunque eius praesentia : non enim abnegat praesentiam mysterialem, sed visibilem conversationis humanae in corpore passibili. -Esse ubique per naturam est proprium Deo; corpus vero Christi est in pluribus locis per voluntatem divinam, quae hoc potest, quia non est impossibile apud eum omne verbum. Adducit Ioh. 16. Relinquo mundum" et Ioh. 17. ovx ett eiμ Ev tw ëti zoou. Eandem recipiunt hi loci intelligentiam quam prius: derelictio mundi visibilis, humanae conversationis expediebat eum iam non visibiliter apparere, sed velatum mysteriis: fides enim humana non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum, inquit Gregorius. Improbare nititur Zuinglius Eucharistiae communicationem, quia Christus ait: Caro non prodest quicquam ad edendum scilicet naturaliter. Caro autem Christi non naturaliter editur, ut traiecta in

[ocr errors]
[ocr errors]

1) Carcer Maleficorum Tiguri. Hic, ut supra et alibi Eccius historicam fidem parum curat, et rumorem inimicissimum refert. Quod catabaptistas hortatu Zuinglii in equuleum coniectos narrat, falsissimum est.

stomachum, vi genuini caloris alteratur, et ad epar decocta, ad alenda membra emittatur; quis enim brutus et infelix sensus est, sie de corpore Christi glorioso et impassibili, similia suspicari, corpus enim Christi verum et realiter, speciebus sacramentalibus velatum, sumitur in Mysteriis, sine omni sui fractione, divisione, alteratione aut passione. Cum ergo Christus ait: caro non prodest quicquam, quis carnem Christi dixerit fuisse inutilem, in qua operatus est salutem totius mundi, nam si caro non prodesset, verbum caro non fieret, ut habitaret in nobis. Altior intelligentia eruenda est ex verbis Christi, quam grammatica suggereret. Sed theodidactus Zuinglius supplet verba Christi caro non prodest quicquam" - ad edendum scilicet naturaliter. Ecce qui glossas omnes contemnit et reiicit, obtrudit iam nobis glossam suam. - Nonne et spiritus Christi est in corpore Christi? Annon legit Chrysostomum, Ambrosium, Cyrillum de corporis Christi manducatione, aut saltem Augustinum, cum istius cibi efficaciam descripsit: Ego mutabor in te, tu non mutaberis in me. Anima ergo pascitur sacramentali modo manducatione carnis Christi. — Sacramentum Eucharistiae non ordinatur contra peccatum mortale delendum, cum Sacramentum poenitentiae in eum finem sit institutum, sicut Baptismus contra originale, sed sumitur pro satisfactione peccatorum ad gratiam augendam, pro donis et virtutibus adquirendis et offertur ad Deum placandum in singulis necessitatibus. - Discipuli Christi idem corpus sumserunt, quod Christus habuit. Dixerim Zuinglio, quod captum suum superat: Apostolos sumsisse corpus Christi passibile impassibiliter, quia sacramentaliter. Falsum est, veteres semper symbolice locutos, cum corpus et sanguinem in coena Domini meminerint. Ferebatur Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: Hoc est corpus meum: ferebat enim illud corpus in manibus suis.

[ocr errors]

IX. Ceremonias statui tolerandas, quae neque per superstitionem fidei nec verbo Dei contrariae sunt. Nos fatemur huiusmodi esse ceremonias ecclesiasticas at cum Zuinglius non aperit quas vel tolerat vel reiicit ideo et nos illas praeterimus. Quantum ad Imagines attinet, in qua re Luthero contra dicit, excitarunt hic Capharnaitac antiquam iconoclastarum haeresin, toties et a Carolo magno (qui Thuregum extruxit) contra quam IV Libros scripsit, damnatam, quam iam Turicenses fundatoris obliti, magna impietate restaurant. Cum imagines instruant simplices, admoneant scientes, afficiant omnes, recte Catholici eis utuntur, omneque periculum Idololatriae facile vitatur, si iuxta Basilii doctrinam omnis veneratio ad prototypum refertur.

X. Ministerium verbi et praedicationis parvi facit Zuinglius : nam saepe testatus est, se nolle doceri ab hominibus sed a solo Deo. Ambit Zuinglius titulum Episcopatus, gestit dum a complicibus errorum Episcopus et Antistes Turicensis appellatur.

XI. Quod Magistratum civilem definit locum Dei tenere recte. hie Zuinglius facit. At timeo ne hoc plus dicat adulandi studio, quam veritatis amore; nam si eorum potentiam non reformidaret, non minus in eos inveheret, quam in ecclesiasticos, quorum iuris dictio aeque in iure divino fundata est, sicut secularium.

XII. Reiicit Zuinglius purgatorium ignem tanquam figmentum et rem contumeliosam redemtioni per Christum donatae. Et si Christus satisfecerit pro peccato, quod culpam sustulit, quod poenam aeternam in temporalem commutavit, at non subinde consectarium est eum omnem poenam enervasse. Et Christi satisfactionem non sustulisse omnem poenam, liquet ex morte, quam omnes patimur, liquet ex tot infirmitatibus et necessitatibus nostris.

Finem facit Confessionis suae, licet multis perfidiis et erroribus omissis, nam nihil omnino de poenitentia attigit, nihil de votis ac coelibatu cleri, nihil de ieiuniis ac quadragesima, nihil de sacerdotum ordinatione, nihil de ritu missae et aliis multis, quae si attulisset, ea non vellicare, sed omnino convellere voluissem, gladio spiritus quod est verbum Dei.

[ocr errors]

In Epilogum: Ut persuasibiliorem faciat perfidam suam Confessionem, sanctulus haberi vult, adeo ut de bonitate sua nemo bonus unquam dubitaverit. Verum vitam eius non incessimus, quantumvis eam plurimi asserant non esse tam innoxiam, at in hoc Domino stat vel cadit. Ideo procul absit a nobis, ut quicquam sinistre iudicemus, id duntaxat dicamus, ut hanc insontis vitae laudem potius viciniae permisisset. An non tumet Zuinglius, cum tantam sibi arrogat eruditionem, quam nec hostes ferre possint, cum sibi tam curta sit doctrinae supellex, ut praesentibus adversariis non ausit in arenam descendere, quod ex eo constat, cum XII Cantones eum ad Badense oppidum evocassent, ut mecum de articulis fidei disputando congrederetur, salvo in hanc rem misso conductu, qui principi quoque satis esset, renuit venire Zuinglius indigena, per 3 milliaria, cum ego extrarius 33 millibus illic profectus sim. Uter ergo alterius eruditionem non tulit? Quod si superbus ille pergat in fastu, paratus sum coram Caesarea Mai. et Proceribus regni adhuc periculum facere, anne plus possit veritas catholica quam haeresis Zuingliana.

Non pudet Zuinglium, ex principibus quaerere: Quis dissipabit opes, quae per missam coacervatae sunt? Ac si tu nescires cum complicibus tuis, qui donationes regum et principum, largitiones comitum et nobilium, eleemosynas civium, sub fuco publicae cuiusdam cistae rapitis; omnia ad vos coacervatis. Neglectis interea Christi famulis, neglectis pauperibus, ad luxum usque pascuntur pseudoprophetae, apostatae, voti fractores, et id genus hominum. Ceremonialia omnia ecclesiastica apud vos perierunt, sed decimae interea rigide exiguntur, census omnes et reditus ex asse solvuntur ad Collegia, ad monasteria, ad beneficia; hae inquam ceremoniae non obliterantur. Et ubi prius vicini multi ex monasteriis alebantur, rustici, mechanici, egentes: iam turgidus quispiam praefectus omnia absumit, omnia solus capit, atque incrassatus, impinguatus, dilatatus et opibus ecclesiasticis suffarcinatus Thuregum ingreditur. Dum bene poti fuerint et musto oppleti, calices sacros pro poculis, patenas pro orbibus habent in conviviis, si facta famae respondent, et iactabundi velut novi Baldasares de vasis sacris prophanatis gloriantur. Adhuc audet periurus Zuinglius quaerere: quis dissipabit opes, quae per missam coacervatae sunt? Consulit

Zuinglius, ut omnium errorum in Ecclesia radices excidantur; suo ergo iudicio excidendus est Zuinglius, excidendi sunt Oecolampadius, Capito, Zuiccius, Bucerus, Simpertus cum complicibus et velut stipites aridi, iussu Domini in ignein mittendi. - Sed quam splendide et decore Augustum Caesarem cum reliquis Proceribus Imperii laudat, quod vires suos, adversus Evangelii puritatem exercuerint, quod eorum oscitantia iustitia exulat et innocentia praestigiosis pigmentis obscurata sit; dat principibus saevitiam, quod praeter rem mandarint, damnarint imo trucidarint et interfecerint, latrocinati fuerint et proscripserint. Quis modo negarit, Zuinglium esse rhetorculum eruditissimum, quem nec hostes ferre possint, qui orationem Confessionis suae tam affabre et benevolenter conclusit. Cum Dominus Caesar, Rex serenissimus ac alii Proceres Imperii nihil Deo gratius, nihil nomini eorum celebrius, nihil pro quieto et tranquillo statu subditorum utilius facere possint, quam quod has sectas, perditionis magistras mendaces perdant, deleant, ac ex sacro Imperio quam longissime relegent: Deus O. M. hunc animum et exequendi modum tranquillum Caesareae Maiestati reliquisque Imperii Proceribus, pro sua elementia dare dignetur. Fiat bone Ihesu! Fiat!"

Ad Civitates Zuinglii dogmata recipientes.

»Vos civitatum magistratus ac populos obtestor, ne amaro feratis animo, quae in haeresiarcham Zuinglium acerbius effudimus. Expendite, nisi salus vestra nobis cordi esset, nisi vobis optime vellemus consultum, nisi animarum vestrarum beatitudo nos extimularet, nunquam tam aculeate calamum in Zuinglium perstrinxissemus: nam de ipsius salute, parum spei nobis superest, a S. Paulo instructi. Verum de vobis amplam concepimus spem convertendi: in quo vobis non sit impedimento, abusus qui sunt in ecclesia! Nam vitia rerum tollantur, non res ipsae, et vera antiqua christianaque perseveret religio. Deus O. M. vos ad ovile ecclesiae quam citissime reducat. Amen.“

Vadianus, qui cum concive quodam, Augustae versante litteras commutabat, Zuinglium continuo (16. Aug.) postquam apparuit, de hoc scripto certiorem fecit (V. Ep. ad Zu. d. 16, itemque A. Blaur. ad Zu. d. 18. et Zu. ad A. Blaur. d. 19. Aug. 1530).

Hoc antigrammate acerbo commotus Zuinglius per singularem libellum ad Principes Germaniae se convertit, ut de sacramentis praecipue suam mentem et sententiam edissereret. Editio princeps prodiit Tiguri apud Chr. Froschover Anno MDXXX. 27. die Augusti, ut dicitur, quarto; altera octavo subiuncta Confessioni Fidei ibid. (Vid. supra). Opp. II, 545 a — 550 a. contributus et vernacule redditus habetur libellus sub hoc titulo: Ad illustrissimos Principes Germani Nominis, Augustae congregatos, missa epistola Huldrici Zuinglii de convitiis ab Eggio adversus veritatem

iactatis. Matth. XI. Veritas obtineat victoriam! In fine: Dabam Tiguri 27. die mensis Augusti MDXXX. 4. quinque foliis.

ILLUSTRISSIMIS GERMANIAE PRINCIPIBUS

IN COMITIIS AUGUSTANIS CONGREGATIS HULDRICUS ZUINGLIUS

Gratiam et pacem optat a Deo patre et Iesu Christo filio eius redemtore nostro. Potueram, illustrissimi Principes, quod ad me attinet, citra omnem dolorem Eccii maledicta praeterire, quum quod servator noster isto nos elogio consolatur: O beatos vos cum maledixerint vobis homines; tum quod sapientes viri docent, contumeliam non esse nisi a recipiente is enim si se impervium animi contractione huiusmodi telis fecerit, non magis ea recipiet quam saxum. Sed quum ille mendaciis et pietatem evertere et vetustissimam Tigurinorum urbem obruere etiam impune satagit: iam a pietate ipsa exciderem, si allophylum istum tam superbe veritati insultantem non funda et lapide petiero. Porro cum ille iam indubie aut crepuit aut nexus est; si modo ex animo tantum convitiorum depromsit (rumpi enim aut mente capi oportet tanto furore distentum ad tam immanem contumeliarum 'eiaculationem); vel si ex animo sic debacchatus non est, ut nihil periculi ei immineat a tam inusitato maledictorum puerperio: iam utraque causa satis magna est, ut ad illum nihil demus. Nam si furit: discerperet, non legeret epistolam; si non furit, sed ex hypocrisi tam grandia detonat: non perpenderet suo more quae dicimus, sed depravaret sane dicta insanis calumniis. Hinc factum est, ut Celsitudinem vestram isto misso adpellem, non alia re fretus quam fiducia dexteritatis vestrae, qua spero adhuc fore ut pro germana Germanorum virtute et religione aures, fideliter sententiam aut causam suam exponentibus, non minus adcommodetis quam calumniatoribus; quantumvis vel clamore obruant vel propius sese vobis insinuent. Res enim ut per sese forte non tam arduae sunt, studiis tamen et contentionibus huc magnitudinis creverunt, ut ni vos contentiosorum studiis et impenetrabiles et aequos iudices exhibeatis, qui non pronuntient antequam universa causa undique sit perspecta, iam aliquid turbae dissidia non parva, parvis tamen initiis nata, dare poterunt. Cum autem per omnia quae Eccius in ratione fidei nostrae non iam carpit, sed instar silvestris apri vastat et calcat, si diis placet, nihil acque Romanenses offendat atque duo ista: Quod sacramenta gratiam nec conferant nec dispensent; et quod in sacra coena domini Christi naturale corpus non edatur: imo non tantum Romanensibus, sed eorum etiam quibusdam, qui ab Evangelio stare videntur, iam operae pretium visum est de his pauca velut praesidiolum submittere, ut si cui quid obscurius dictum esse videatur dilucidius fiat. Faciam ergo id, opitulante deo, hac lege, ut adversarii furori nec responsurus nec calçar daturus sim, sed vestrae Celsitudini sententiam in hac re nostram clarius ac clarius probaturus, hoc modo:

« PoprzedniaDalej »