Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Idem Eccius: „In nomine tuo dulcis Iesu. Non satis scio sacratissime Caesar, dum Zuinglii confessionem lego, an magis demirer hominis vel impietatem vel impudentiam: in utroque enim adeo excellit, ut non facile sit diiudicare, in quo plus laboraverit ut insigni malitia se ipsum quotidie in his vincere conetur. Perpetuo enim hoc decennio hoc saxum volvit, ut omnem fidei Christianae pietatem in Helvetiis extingueret: cultum aboleret divinum : omnem ecclesiasticae observantiae ritum, usum, consuetudinem, ac totius Christianismi religionem pessundaret, deleret, ac ultra Sauromatas et Caspios montes relegaret. Sic enim primo Lutheri errores asseruit, ac in populum sparsit: moxque Luthero despecto in pluribus placitis ab eo recessit, ac novam Capharnaitarum atque Berengarii et Pelagianorum, aliorumque haereticorum sectas restauravit. Quibus tantum apud suos Thuregi effecit, ut veteri Christiana religione obliterata, necquicquam obedierint Reverendiss. Constantiensi antistiti, tam paterne eos non semnel monenti: sed excussa eius ordinaria lurisdictione, contra fas nefasque, omnia pro libito fecerint, ac disposuerint, atque in hunc diem faciant et disponant. Non minus vero obsurduerunt ad Cantonum confoederatorum piissima monita: quorum tamen auxilio, ne dicam sanguine, ad hoc fastigium dominiorum pervenere, tanta aucti sunt potentia: ut non modo Helvetios alios audire negligant: sed et cos contemnant, vimque eis intentent, ac minis et ferro a vera Christiana fide, avertere eos nitantur. Horret animus, refugit mens, tremunt membra, Caesar potentissime, dum impietates Zuinglii referre volo: obruit multitudo, dum in digitis enumerare laboro: sed cum cape animum, tantisper dum hoc facio, ut existimes me gesta, non hominis Christiani, sed Turcae alicuius aut trucis Tartari seu ferocis Hunni aut veteris Nabuchodonosor seu Antiochi aut Heliodori coram M. T. tua recensere: nam primo caeremonias plures mutavit, quasi ecclesiam reformaturus: mox easdem abstulit: populum ad utriusque speciei communionem, contra ecclesiae institutum, invitavit: conTestim utramque abiecit, ac omni solatio sacramenti Eucharistiae destituit; cum pro sacratissimo Iesu salvatoris nostri corpore et sanguine, ecclesiis suis nonnisi pistorium panem exhibuit: In quam sententiam dum suae gentis homines pertraxisset, ut veritatem corporis Christi in sacramento negarent, nullum fuit scelus tam immane, nullum crimen tam impium. ac nefandum, in quod non praecipites protruderentur a Zuinglio: Omnium itaque sacramentorum, excepto baptismo, cessavit administratio: omnes ecclesiae caeremoniae extinctac sunt: horae canonicae, officia missarum cum publica tam privata, in omnibus ecclesiis, collegiis et monasteriis cessarunt: ut qui primum multo sudore, tam saepe missam mutarit, nunc in illam, nunc in aliam formulam : postremo missas omnes deleverit et extinxerit: Cessant itaque apud eos, sanctorum celebritates, nocturnae atque diurnae laudes dei: nullus honor divae virgini Mariae reliquisque divis exhibetur: frequentissimumque Mariae in Eremitorio templum desolatur: Cessant fundata anniversaria, aliaque officia divina: diruta sunt altaria atque eversa: Imagines sanctorum atque pictae tabulae, vel exustae aut contractae vel deturpatae: Omnis ornatus ecclesiis ademptus, Calices praecipue, et monstrantiae, ac quicquid auri vel

(

1

argenti aut serici in ecclesiis fuit: Census ac reditus ecclesiarum atque monasteriorum in profanos usus direpti, monachis omnibus ac monialibus, spretis votis, in mundum reversis, ac incontinentiae servientibus: Unde religiosissime piissimorum Austriae ducum, Comitum ab Haspurg, a Kiburg, a Nellenburg, a Tockenburg, et in primis Caroli magni Maiestatis tuae praedecessorum fundationes, funditus deletae sunt atque eversae, omnia profanata, atque desolata: ut non iam ecclesias habeant, sed potius equorum stabula: non monasteria in quibus deo iugiter serviatur, sed Veneris aut Bacchi templa videantur: Post tot autem impietates, sacrilegia, direptiones, ac blasphemias, post tot errores disseminatos ac haereses implantatas: audet ad Augustale caput mundi perfidiae suae confessionem dirigere: audet coram Christianissimo Rom. Imp. Caes. Aug. articulos minime Christianos proferre: audet furiosa illa temeritas, posteaquam Bernenses, Rauraces, Scaphusienses in suam pertraxit sententiam; posteaquam S. imperii civitates, Constantiam, Milhusium, et S. Galli oppidum erroribus suis infecit: atque a fide domus Austriacae alienavit: Posteaquam nobilem Argentinensium Rempub. erroribus suis, ducibus Capitone et Bucero, dilaniavit ac corrupit: Posteaquam seditiones in dominiis Seren. Hungariae et Bohemiae regis ac Archiducis Austriae, suscitavit, Nobiles sacro Imperio ac domui Austriacae fideles, plurimis iniuriis affecit, ac rebus suis spoliavit, posteaquam tam saepe, tamque abiecte, M. T. tuam absentem, humeros tuos sacros contempsit, irrisit atque floccifecit: Audet inquam, scelerum minister, atque impietatis et sacrilegii dux, deorum hominumque contemptor, super haec omnia, perfidiae suae libellum M. T. offerre; atque haeresum suarum, rationem reddere: ut non immerito, grandis animum meum subierit admiratio, an Zuinglius vel impietate vel impudentia magis excellat? stultissimus profecto Ardelio, qui credat se posse his fraudibus sacrae M. T. imponere: eamque circumspectissimam, his technis ac versuciis fallere: Quare cum tua prudentia Caes. M. facile intelligat hominis vafriciem, abhorreat impietatem, fastum eius atque arrogantiam contemnat pro mea nihilominus observantia, pro obsequio debito, atque munere Christiano quo fungor, perfidam Haeretici fidefragi confessionem excutiam, atque sub examen revocabo: Confisus de iustitia Christianissimi animi tui, ut tanquam fidelissimus dei minister, atque ecclesiae advocatus, hanc haeresim, tot animarum damnatricem, aliquando reprimere ac extirpare et catholicos sub eorum dominiis oppressos, ad Christianam libertatem revocare prudentissimo consilio, deliberes. ,,Mendacio arrogant sibi pacis studium, qui nati videntur ad reipublicae et patriae pacem atque tranquillitatem subvertendam, homines videlicet. seditiosissimi ac sanguinarii, quod Zuinglius et sui in Utingensi1 seditione, Rotwilensi 2 item, ac aliis ostenderunt. Maxime autem pacis studium enituit, dum ob unum sacerdotem Lutheranum apud Suiciam

1) Qui motus coortus est ex eo, quod Praefectus Turgoviae reformatum praedicatorem Oechslinum Burgae apud Lithopolin Rhenanam noctu comprehensum Gynopolin abduxerat. 2) Cives catholici expulerant patria refor matos, qui Tiguri aliisque locis Helvetiae reformatis perfugium petiverunt.

combustum, Turicenses et Bernenses cum Turgo viis in 'arma provocarit, adversus V. veteres et in fide catholica constantissimos Helvetiorum Cantones, atque in campum progressis aciebus non longe ab oppido Rappoltsweilero plurimus fuisset sanguis humanus effusus, si Zuinglio sui fuissent obsecuti, qui ad conserendum manus strenue evangelicus praeco hortabatur.

Cur autem Zuinglius suae Confessionis libellum ediderit, primo causam apparentiae assignarat veritatis amorem et pacis studium; mox vero illius oblitus (solent enim mendaces immemores esse) diversam affert causam; ut facile S. M. Tua intelligit, eum plus invidiae morbo extimulatum, ac contentione agitatum: cum videret Ill. Principes et prudentissimos Senatores doctrinae Lutheri assentientes, articulos suae fidei M. Tuae ac proceribus Imperii obtulisse, in quibus impia Capharnaitarum, Zuingliana ac Oecolampadica dogmata, saepius damnantur ac reiiciuntur. Cum ergo Zuinglius immortali odio Lutherum persequatur, eumque plurimis verbis iniuriosis proscindat, maleque sarta sit gratia Marburgi inita: in hanc quoque harenam descendit, et ipse libellum Confessionis suae M. Tuae per ignotum, ut audio, nuntium subdole obtrusit. Ita veritati evangelicae subnixus, novus Ecclesiastes et Tùricensis episcopus, nec ipse, nec aliquis vir honestus suo nomine hunc librum, palam et manifeste Mai. Imperiali ausus fuit offerre. En Philisteum illum immanem, Gigantem illum vastum et truculentum, qui non unius Caesaris cedit iudicio, non paucorum, in sancta Synodo congregatorum, non denique totius Ecclesiae iudicio, si unquam Deus omnes Christianos convenire faciat: adflatum spiritus in ea expostulat, ac si unquam futurum sit, ut Christus ecclesiam suam deserat. Quasi per unum aut alium fidei temerarium oppugnatorem tota Ecclesia cogenda sit, cuius tamen iudicium, frivolis suspicionibus ductus, quisque pro libidine sua eluderet. Validus ille Nemrot scribit ad Helvetios: se triumphaturum de omnibus Doctis huius mundi, et in Libro de Baptismo affirmat: certum esse, etiam si totus mundus eum oppugnet, sententiam suam firmam permansuram.“

[ocr errors]

Iam procedit Eccius ad disquisitionem duodecim articulorum Zuinglianae Confessionis, ex qua potissima quaeque communicaturi sumus.

[ocr errors]

Ad Art. I. Multa insunt huic articulo, quae etsi vera sint ac indubitata apud nos Catholicos, tamen miris modis depugnant Zuinglii, dogmata: Nam quod sibi vult, ut primarium,et praecipuum Confessionis suae articulum, Concilio Niceno roborat et Athanasico, qui tam iniquus alioqui est conciliis et patribus, ut quicquid ab his statuatur, humanas traditiones existimet hominum commenta? Similiter cur tres fatetur personas in divinis, cum haec vocula persona, in ea significantia, in S. Literis non reperiatur et praescriptum Zuinglii sit nihil esse recipiendum in fide, quod non claris et liquidis scripturis biblicis affirmetur, quo praescripto et Bernenses in eorum disputatione usi sint Ao. 1528

1) Iac. Schlosserus, cogn. Caesar. 2) Expeditionem dicit anno 1529 factain, in qua exercitus Helvetiorum sibi ex adverso steterunt Capellae ad manus conserendas accincti.

contra prohibitionem regiminis Caesarei habita. Amplius cum filium dicit hominem assumsisse, id in S. Literis nasquam reperit, neque humanitas Christi est homo; sed error iste perniciosus fuit Nestorii haeretici. Recte autem facit hic Zuinglius, quod perpetuam virginem fatetur Mariam, at hoc contra praescriptum suum, ex sola traditione habet Ecclesiae, quod et Buzer Bernae fatebatur. Pari modo unionem naturarum in Christo indissociabilem, vere fatetur Zuinglius contra praescriptum suum: nam S. Literis probari nequit, Christum, quod semel assumsit, non dimisisse. Sic cum naturas in Christo non confundit, bene facit contra praescriptum suum; tamen in Bernensi disputatione mixtionem naturarum cum Eutychete haeretico admisere. Novat autem Zuinglius absque omni scriptura, absque patribus, absque usu Ecclesiae, ut pro Idiomate et genuina natura seu proprietate ingenium" dicat: inquit enim: Christus pro humanae naturae ingenio vagit, incrementum capit." At expressam haeresin hic fatetur Zuinglius, cum de Domino nostro Iesu Christo inquit: Proficit sapientia; cuius rationem alibi dedit, quia Christus secundum humanam naturam finitus sit et mensus; at haec est haeresis Nestorii ex verbis Lucae 2: 40, 52. male intellectis suborta. Unde prorsus reiicienda est illa confessionis particula, cum tota fateatur Ecclesia: Christum etiam secundum humanam naturam esse omniscientem.

II. Liberum arbitrium negat: haeresis est Manichei, aut quod omnia absoluta necessitate eveniant, haeresis est Wiclephica, in Constantiensi Concilio damnata. Profecto mirandum est, cur tam impudenter liberum neget arbitrium, cum verissime in eum et Oecolampadium conveniat id Iesaiae: Fecistis mala, quoniam potuistis.

[ocr errors]

III. Zuinglius hoc loco unicam adfert hostiam Christum pro sceleribus nostris, ex quo subdole colligit, nullam esse iustificationem operum, nullam satisfactionem. Parum abest Zuinglius a Novatianis haereticis, poenitentiam negantibus, cum satisfactionem non spernendam eius partem reiicit.

IV. De originali peccato Zuinglius suam adfert sententiam tam lubricam, ut affirmet modo, mox vero etiam neget: nam in libello suo de baptismo negavit prorsus, originale vitium esse peccatum, sed naturalem duntaxat defectum, sicut balbutire; hic autem et concedit et negat peccatum originale. Peccatum inquit, proprie captum, scelus est, crimen, facinus aut reatus; hoc modo negat peccatum originale esse peccatum, et sui oblitus confestim fatetur, nos servos nasci, filios irae et morti obnoxios. At iam Zuinglium et Zuinglianos omnes in arenam voco: anne obnoxium esse irae et morti reatus sit? et cum id pernegare non ausint, si modo cerebrum habeant: consectarium est itaque peccatum originale proprie esse peccatum; quid initio Zuinglius plane reiiciebat. Praeterea quod moriendi necessitatem astruit esse peccatum originale, longe a vero abest. Alioqui quum in baptizatis maneat moriendi necessitas: maneret et peccatum originale; at sic dicere esset cum Luthero veritatem fidei et efficaciam sacramentorum enervare.

V. Obticuit Zuinglius, quod magno boatu Thuregi ebuccinavit, infantes Christianorum praeter baptisma salvari. Nam sic contra

decretum Christi non renatus ex aqua et spiritu introiret in regnum coelorum. Addendum illud, ubi ex S. L. hauserit discrimen illud inter infantes christianorum et infidelium. Postremo ostendat, quo pacto cum Ecclesia Argentinensi conveniat, in qua Bucerus scribit, homini labem esse peccatum originale, ut nisi ea per Christi sanguinem purgatur, salutem posset consequi nemo. Sic regnum in se divisum desolabitur.Ne illud quoque ei obiiciamus, quod per omnia hic Luddero Luteranisque contradicit, peccatum originale proprie esse peccatum affirmantibus.

VI. Ait: Ecclesiam usurpari pro electis istis, qui Dei voluntate destinati sunt ad vitam aeternam, de qua Paulus loquitur, cum dicit, eam nec rugam habere nec maculam, in quo quidem dicto tot ferme sunt errata, quot verba: Error enim est damnabilis, ecclesiam solam esse Praedestinatorum, qui et in Romano et Constantiensi Concilio damnatus est, et nos alibi confutavimus. Fatemur itaque ad ecclesiam perfectam solos iustos numero et merito pertinere. Non est Ecclesia praesens sine ruga et macula, sed a Christo quotidie emundatur et purgatur, ut sibi possit exhibere ecclesiam gloriosam, tunc scilicet quando tradiderit regnum Deo et patri. Zuinglius hic Catholicis et Ludderanis contradicit. Cum Ludderani ipsi contendant (licet perperam) iustum in omni opere peccare, et quod omnia hominum opera esse plane viciosa, et morte digna peccata. Contra audet Zuinglius ex suis sanctulis ecclesiam statuere sine ruga, sine macula. Orthodoxis praeterea non convenit cum Zuinglio: nam et si inficientur, iustum in omni opere peccare, tamen etiam iustis quotidiana surrepunt peccata, cum non sit iustus in terra, qui non peccet, et omnes quantumvis sancti, quotidie orant: Et dimitte nobis debita nostra! Anabaptistarum reluctatur Confessioni. Immemor tamen est Zuinglius quod aliquando (in articulis §. 18. et de Baptismo) opinatus est, longe melius esse, ut infantes tum primum baptisandi essent, cum adulti essent, et Anabaptistarum Pater Baldasar testatur, se syngrapham habuisse Zuinglii, qua cum ad hanc haeresim hortatus sit. Dum Zuinglius ecclesiam repraesentativam asserit apud Turicenses (Ducentorum Senatum), cur eam quoque in aliis locis negat, in provinciis, in regnis, atque adeo in toto Imperio romano? Cur ergo inter Ecclesiae significationibus non quoque illius meminit Ecclesiae repraesentativae?

[ocr errors]

VII. Dicere: Sacramenta non conferre gratiam, perinde est, ac si dixerimus: Sacramentum non esse Sacramentum. Porro quod negat, Sacramentum esse vehiculum spiritus: si non fallor, Lutheri adsectatores hic attingit, qui in libello confessionis suae dicunt: Sacramentis et verbo dari spiritum tanquam per instrumentum. Hic vero Zuinglius articulum illum expugnare molitur, quia vehiculum non sit spiritui necessarium. Nondum intelligit, quo pacto patres dicant : spiritum dari sacramentis; non enim quadriga invehitur spiritus, sed solus Deus assistens omnipotenti virtute, sensibilibus signis ab eo efficaciter institutis, infundit gratiam animae humanae. Non enim aqua est effectrix proprie gratiae in anima pueri, nisi sicut causa sine qua non; sed Deus ipse creat gratiam in anima pueri. Et necessarium

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »