Obrazy na stronie
PDF
ePub

responderent eadem fere, quae antea scriptis invulgata sunt. Dilapsus est in ea collatione medius dies et sic discessum, ut auditoribus relinqueretur iudicium, utra pars alteram vicisset. Postea ab adversariis nobis obiectus est articulus fidei: ascendit in coelum. Si, inquiunt, Christus secundum corpus in coelo est, qui potest corpore in pane adesse? Quando unum corpus non potest esse in diversis locis. Haec Lutherus depellens, ait, corpus Christi in pane adesse, non sicut locatum in loco, sed eo modo, quem Deus novit. Praesens tamen vere adesse. Ad haec Zuinglius: Si corpus non est in loco, non erit corpus. Aufer locum, inquit, et abstuleris naturam corporis. Illam Zuinglii obiectionem Lutherus egregie refellebat, ut adversarii ne you quidem contra hiscere auderent. Dicebat autem Lutherus: Deum esse omnipotentem et posse conservare corpus sine loco, nec posse solum, verum etiam actu facere. Mundus enim, inquit, corporum omnium maximum est, et tamen iuxta physicorum quoque sententiam in nullo loco est, quando extra mundum nec sit locus nec tempus, et Aristotelici pronuncient, ultimam Sphaeram non esse in loco. Adiiciebat Lutherus: Disputationem de locis et eorum naturis esse mathematicam, Theologiam seu potius omnipotentiam Dei esse super omnem Mathematicam, proinde se nolle in hac barena et in argumento theologico ad divinam omnipotentiam pertinente, de locis mathematicis disputare, quamquam eam disputationem alias privatim detrectare nollet. Ad haec Adversarii obmutescentes, quid enim contradicerent? producebant Pauli dictum: Nunc non novimus Christum secundum carnem. Lutherus vero manifestis argumentis docebat: ,,secundum carnem pro more Paulino, non de carne Christi corporea intelligi, sed pro carnalibus affectibus, quemadmodum abunde in suis libris exposuit. Cum et hie succubuissent adversarii, ad eum locum velut ad sacram Anchoram et Asylum confugerunt, qui est scriptus Hebr. 2. Debuit fratribus per omnia adsimilari, et Rom. 8. Quos praescivit, etiam praedestina vit, conformes fieri imagini filii sui. Si, inquiunt, debuit Christus nobis per omnia, absque tamen peccato, similem fieri, et nos Christo conformes erimus, consectancum fuerit, quod sicut nos in uno tantum loco sumus, ita Christus oportet in uno tantum loco esse, aut et nos sine loco, seu etiam in pluribus locis simul esse. Lutherus autem respondet: Paulus in his locis non de omnium rerum aequalitate inter nos et Christum loqui, alioqui oporteret etiam Christum duxisse uxorem, aut in Germania diutinum contubernium egisse, sicut nos; sed de aequalitate aut similitudine passionis et glorificationis. Ad illa quoque muti erant adversarii, ad veteres Patres appellantes, quorum dicebant sententiam fuisse, corpus Christi non esse in coena, sed in coelo, Augustinum prae omnibus iactantes. Sed Lutherus negabat illam Patrum fuisse sententiam. Et si forte Augustini esset, quod absit, non tamen Augustinum verbo Dei praeiudicare, quippe qui prohibuerit suos libros tanquam canonicos legere, solam autem S. Scripturam canonicae autoritatis esse. Cum haec ita tractarentur, videns Lutherus adversarios magis atque magis induratiores fieri, concludit Colloquium, gratias agens Oecolampadio et Zuinglio, quod caussam tam humaniter

[ocr errors]

tractassent. Sed quando nollent a sua sententia cedere, se porro ipsos iudicio divino relicturum, et oraturum, ut Dominos ipsos illuminet, et ad viam veritatis reducat. Ibi tum surgens Bucerus recitat compendium doctrinae Ecclesiastarum Argentinensium. Dixerat enim Lutherus in principio Colloquii, multos Argentinae errores, si vera sint, quae literis amicorum acceperit, doceri, praesertim de Trinitate. Et cum recitasset, petiit a Luthero testimonium, num vera et recta docerent; noluit Lutherus vel approbare vel reiicere, affirmans, se nec ipsorum iudicem esse, nec audire eorum conciones, proinde relinquere cos iudicio divino. Et prudenter quidem Lutherus faciebat, quando hoc Lutheri testimonio potuissent omnes suos errores apud suos Argentinenses vendicare. Posthac soluto conventu Princeps omnem movebat lapidem, si ulla inter nos concordiae via inveniri posset, et unumquemque nostrum seorsim absque arbitris' compellens, rogans, monens, exhortans, postulans, ut Reipublicae christianae rationem haberemus et discordiam e medio tolleremus. Nos autem, qui affirmamus praesentiam corporis Christi, libenter adversarios in communionem nostram recepissemus, si ab errore suo declinassent. Quod cum nullo pacto ab eis impetrari potuit, unanimi consensu decrevimus, eos a communionc christianae Ecclesiae alienos esse, et non esse a nobis tanquam fratres et membra Ecclesiae agnoscendos. Durissimum hoc videbatur Adversariis, ita ut res pene in contentionem abiisset. Mirum enim in modum ambiebant nostram fraternitatem. Nos admirati hominum illorum varietatem, qui paulo ante suis scriptis nos tanquam adoratores panifici Dei traduxerant, nunc vero fraternitatem et communionen nostram peterent, a sententia nostra semel decreta nihil discessimus. Sed quando etiam Principi illud durum videbatur, sic sententiam temperavimus, ut adversarios nostros Zuinglianos et Oecolampadianos agnoscere quidem velimus tanquam amicos, sed non tanquam fratres et membra Ecclesiae Christi. Quid vobis videtur, mi Schradine, de mira illa adversariorum nostrorum varietate? Nonne eo ipso, quo nostram communionem ambierunt, confessi sunt apud nos esse Ecclesiam Christi? Nonne eo ipso fatentur, nostram sententiam in re sacramentaria non esse erroneam? Aut si erronea est, non esse lethaliter, capitaliter, illorum more loquar, mortaliter, sed tolerabiliter erroneam? Nonne co ipso produnt suam perversitatem, quod gravissime peccarint tanto offendiculo in Ecclesia Christi excitato ob tolerabilem, etiam iuxta ipsorum sententiam, opinionem? Alioqui enim non ambiissent nostram fraternitatem? Haec volui vos, fratres in Christo amicissimi, scire praecipue, ut cognoscatis, quo loco Suermeri habendi sint. Tandem ne nihil egisse videremur, datum est negotium Luthero, ut concipiat articulos, in quibus conveniremus et dissentiremus. Concepit autem ille cos, quos habetis articulos, qui sic ab Adversariis, nullo etiam argumento persuasis, recepti sunt, quod mirari non satis potuimus. Quippe qui sciebamus, cos longe aliter antea de Peccato originali, de Baptismo, de Ministerio verbi Dei et de usu Sacramenti Eucharistiae docuisse, quam nunc sua sponte fatentur. Fidem vestram hic

.

1

adpello, fratres, ut quae scribo typis non invulgentur. Non enim mihi datum est negotium illa invulgandi.

In relatione quadam subitaria Iusti Ionae, qui Colloquio adfuerat, pauca leguntur de Oecolampadio, de Zuinglio vero nihil praeter aliquot iudicia, quale: In Zuinglio agreste quoddam est et arrogantulum ; in Oecolampadio mira bonitas naturae et clementia; in Hedione non minor humanitas ac liberalitas ingenii; in Bucero calliditas vulpina, perverse imitata acumen et prudentiam. Docti sunt omnes, nihil dubium; prae quibus Papistae non sunt adversarii habendi; sed Zuinglius iratis Musis et invita Minerva videtur versatus in literis. V. Seckendorfii Commentarii de Lutheranismo L. II, p. 439. 140.

HULDRICI ZWINGLII

SERMONES POPULARES ET VULGARES

IN PSALMOS ET PROPHETAS.

Post longas assiduasque perscrutationes contigit tandem, ut hos libros a Zuinglio relictos, quibus continetur eius „Prophetia“ a. 1525. condita, detegeremus et in lucem proferremus. Sermones hi populares et vulgares ad Vetus Testamentum, qui simillimi sunt Additamentis ad Evangelium Matthaei (Vol. VI. T. I.), sicut ceterae explicationes magis philologicae Danielis et minorum Prophetarum iis Commentariis ad libros Veteris Testamenti, qui iam editi sunt (Vol. V.), ideo non inseri potuerunt, quoniam nondum erant reperti atque exigua spes erat fore ut aliquando reperirentur. Itaque cum Operum descriptio intermitti non posset, hi sermones huic volumini, quod post quintum editur, relinquendi erant. Tamquam introductionem praemisimus descriptionem huius instituti, primum auctore Bullingero in Commentario ad Cap. 14. Epistolae I. ad Corinthios p. 235 sq. „Brevibus enarrabimus, quem ordinem in linguis et prophetia observet, restauratore felicis memoriae H. Zuinglio, ecclesia Tigurina. In primis exturbavit illa horas, quas vocant Canonicas, cantum quoque linguae peregrinae et theatricam obstreperamque musicam: non quod sacra displiceat lectio aut oratio, illas enim unice restitutas cupit: sed quod plurima in publico coetu cantata ac recitata sunt, quae dogmatis fidei christianae erant adversa, item quae erant superstitiosa et ad quaestum tantum instituta: denique quod illa quoque, quae ex sacris lecta sunt Bibliis, isto prorsus modo abusuque lecta sunt, quo Sciolos Corinthiorum sacra in coetu sancto legisse constat. Omnia itaque semel exturbata sunt, sed in eorum locum utiliora haec reposita. Principio quotidie convenitur exoriente sole ad preces et conciones publicas, in quibus et deus oratur pro his, quae temporis ratio ecclesiam orare iubet, et traditur pietas proposito aliquo ex scripturis loco, qui et vulgari lingua absque omni linguarum involucro explicatur. Deinde vero, quod linguas ac prophetiam attinet abstrusiorem, ea hora, qua prius canebantur Horae canonicae, nunc quotidie coit coetus doctorum maxime. In eo autem tractantur summa cum diligentia ac reverentia libri veteris testamenti. Novi enim testamenti opuscula indies pro publicis exponuntur concionibus. Ceterum nihil hic temere aut confuse peragitur. Series tum librorum tum capitum observatur, neque aliud incipitur, nisi praecedens absolutum sit: imo ne plura quidem praeleguntur, quam quae summo cum otio et accurata diligentia proque dignitate rerum et auditorum utilitate explanari queant. Porro a sacris precibus hic coetus sumit initium. Precantur enim

omnes communibus votis omnipotentem et misericordem deum, cuius verbum lucerna est pedibus nostris et lumen semitarum nostrarum, aperiat et illuminet mentem nostram, ut oracula sua pure ac sancte intelligamus, et in illud quod recte intellexerimus transformemur, quo maiestati eius nulla ex parte displiceamus, per Christum dominum nostrum. Peractis precibus praelegit adolescens stipendiarius ecclesiae iuxta vulgatam quam Hieronymi vocant editionem eum locum, ad quem prophetae cursu et ordine devenere interpretandum. Stipendio enim ex aerario ecclesiastico aluntur egregia et bonae spei ingenia, atque in artibus, linguis, et literis sanctis instituuntur, ut aliquando ecclesiae unde aluntur rependant ac plurimum sanctis ministeriis prosint. — Ubi vero adolescens eum qui tractandus venit locum Latina lingua recitavit, assurgit lector Hebraeus ac Hebraea lingua eundem locum recenset, sparsim eius linguae idiotismos proprietatesque indicans, iam sensum etiam reddens, aliquoties verbum verbo interpretans sed et Grammaticorum et Rabbinorum recitans sententias. Hoc muneris pridem Ceporinus, nunc summa cum diligentia, eruditione et pietate obit D. Chuonradus Pellicanus Rubeaquensis, vir de linguis, pietate ac literis optime meritus. Hebraeo succedit lector Graecus, hic Septuaginta interpretum, aut quorumcunque tandem sit, versionem Graecam percurrit, cum Hebraeo confert, et quatenus ab illo discrepet ostendit, aliquoties et restituit, ubique advigilat accurate. Hanc provinciam obiit, quoad vixit, ipse Zuinglius. Hac collatione facta versioneque Graecorum interpretata, demum prophetae officio fungitur, qui hactenus praestitit interpretem. Ea enim, quae iam Latine, Graece ac Hebraice lecta sunt, omni diligentia et summa fide enarrat, indicans quomodo praesens ille locus a priscis sit tractatus scriptoribus, quid de eo senserint Iudaeorum interpretes, quid catholici, quid verbis sacris consentaneum, quae verborum cohaesio, structura et vis, quae sententiarum maiestas et proprietas, vis et elegantia, quo omnia referenda: breviter quis genuinus sensus, item quis usus et fructus huius loci, quomodo ex eo fides, pietas, sanctimonia, iustitia, et constantia discenda sit. - Hactenus vero aedificantur linguis et prophetia docti, et qui Latinae linguae periti sunt. Omnia enim ista Latina peraguntur lingua. Proinde ut ad totam quoque ecclesiam, ad ipsum inquam populum promiscuum aliqua redeat utilitas, eundem illum locum, quem hactenus tractarunt sacri interpretes et prophetae, pro publica concione plebi exponunt episcopi, proponentes plebi ea quae aedificationis sunt, consolationis et exhortationis. Interim autem, dum sacra ad hunc modum a prophetis interpretibus et episcopis tractantur, tota ecclesia sedet, omnia quae dicuntur diiudicans, id est, tacite apud se expendens, quo pertineant omnia, quis eorum usus ac fructus." „Es war" (refert J. Jac. Hessius, ecclesiae Tigurinae antistes, in den Sammlungen zur Beleuchtung der Kirchen- und Reformationsgeschichte der Schweiz I. 175), „gewissermassen eine Verbindung vorbereitender exegetischer Uebungen der Lehrer und Studirenden mit dem, eine Stunde später dem im Tempel sich versammelnden Volke zu gebenden, öffentlichen Unterricht. Anfangs hatte Zwingli beide Funktionen, die, die auf das Hebräische, und die, die auf das Griechische sich

« PoprzedniaDalej »