Obrazy na stronie
PDF
ePub

Interim Ianua capitur Hispanis oppugnantibus, et Asta velatis manibus pacem poscens deditur sancto foederi. Ita omnis Italia, Ligustica ora, Insubres, per Omaechmos liberati, tantum se eis debere profitentur, quantum T. Quintio Graecia liberata. Passim per urbes, per oppida, per agrum, tuba clangere, campanis insonare, docti, religiosi, concionatores omnes in suggesta elati, Confoederatos dicere Populum Dei esse, qui Crucifixi Sponsae inimicos vindicet. Nobilium vulgus undequaque, ut victorem exercitum videant, confluere, dona mittere, vina, frumenta, gaudere omnes, tripudiare, gratiamque ingentem ostendere. Aliquot diebus victor exercitus Papiae moratus seditionem subortam sopivit: quae quod quieto fine clausa est, omittitur. Tum legati ultro citroque, qui Mediolanensium res componant, mittuntur. Florentinorum trecenti qui cum Gallis erant, postquam ii trans Evisium montem fuga dissipati sunt, a Cardinale Huldrychoque de Saxo libere abeundi copiam impetraverunt. Sed postquam nescio quid spei nacti Gallos iterum novaturos rem existimant, iuriiurando contraeuntes eos iterum sequuntur: ubi per Venetos tractuum eius orae socios vivi omnes capiuntur. Tenentur arces aliquot Gallorum adhuc praesidiis; quae (ut speratur) paucis diebus exturbabuntur, ubi spei nihil in eorum Tyranno repositum viderint. Conventus inde Thermas 1), commune Foederatorum municipium, indicitur. lbi Legationes hae conveniunt. S. domini Papae Iulii II. Imperatoris; Cardinalis S. Potentianae a latere legati, Hispaniarum Regis, Gallorum Regis (sed haec occultior erat) Ducis Sabatiorum, Ducis Lotharingiae, Venetorum, Mediolanensium: singulae singulum quid petentes. Ibi videres hominum providentiam astumque: ut illi alia aliis implicant, ut impetrent e diverso: alii contraria asserunt, quoniam propria alterius domini obfutura sunt ut impediant. Maxime tamen Caesar ipse perturbat: Qui ut clanculum consultum erat, exturbati Ducis Ludovici Sphortiae filium Maximilianum in Principatum restituendum, iam cum magna admiratione omnium affert, Insubres, Imperii Cameram, a nemine quam ab Imperio Principem accipere oportere. Confoederati aegre ferre, dicere, Caesarem pollicitum equites missurum, verbotenus tantum fidem solvisse; pondus belli se, Papam, Venetos tulisse; Eum manducare, cum nil laborarit, velle. Disceptationes tamen eae non-in contentiones devenerunt. Advenit alia dein legatio S. Patris Iulii et Cardinalium, Omaechmos in liberatorum Ecclesiae album relatos. Res grata, quidquid petant, sanctissimum concessurum. Maior pars, imo omnes, Crucifixi arma petunt, Glaronenses resurrectionis imaginem. Ultimo conventu decretum, Maximilianum Ludovici filium debere in Principatum paternum restitui etc. Scripsissem plurima (haec enim non centena pars sunt) dulcissime Ioachime, ni me urgentia negotia alio distraxissent. Velim tamen ea fronte legas, qua nos scripsimus, nobisque parcas, quoniam certe trium horarum spacio non ornatius, non copiosius, scribere con

cessum est.

1) Baden Helvetorum conventibus oppidum destinatum.

DE COLLOQUIO MARBURGENSI

RELATIONES LATINE SCRIPTAE.

Causam huius Colloquii vid. in P. III. Vol. II. p. 44. 45.

I. Rodolphi Collini, qui Zwinglium ad colloquium secutus erat (Hospiniani historia sacramentaria P. II. fol. 74, a. Lin. 1–78, a. Lin. 30).

Etsi vero utriusque partis Theologi propter dietas causas (exiguam spem fausti successus in Luthero eiusque asseclis; longitudinem et pericula itineris in Turicensibus) ab hoc Colloquio alieniores essent, tandem tamen res eo devenit, ut successum habuerit. Zuinglius igitur et Oecolampadius ex Helvetia Argentorutum descenderunt, ubi et Zuinglius in maxima civium frequentia concionatus est. Inde cum Bucero et Hedione profecti primi ad indictum diem Marpurgum venerunt: Deinde Lutherus, Melanchthon et Iustus Ionas e Saxonia: Postea Andreas Osiander Neroberga: Brentius Hala Suevorum: et Stephanus Agricola Augusta Vindelicorum accesserunt, et singuli humanissime ab Illustrissimo Principe Landgravio excepti fuerunt.

Priusquam vero publicum Colloquium haberetur, Principis iussu Lutherus et Oecolampadius, item Philippus et Zuinglius soli prid. Calend. Octob. colloquuti sunt.

In hac amica et placida Philippi et Zuinglii collatione haec utriusque consensu consignata fuerunt.

Philippus concedit verba nihil aliud posse quam significare.

Philippus et Zuinglius consentiunt, Spiritum sanctum operari in nobis iustificationem, mediante verbo. Verbum autem non intelligitur materialiter, sed verbum praedicatum et intellectum hoc est, mens et medulla verbi. Vel aliter: Verbum capitur pro ipsa sententia et mente Dei: Quae mens est et voluntas Dei, amicta tamen humanis verbis: quam sententiam divinae voluntatis tunc capit humanum pectus, quum trahitur a Patre etc.

Peccatum Originale morbum esse credimus, quem omnes, qui ex Adamo generantur, contrahunt: Quo morbo fit, ut nos ipsos ante omnia complectamur, non Deum. Ubi nou est lex, ibi non est praevaricatio: In parvulis non est lex, sed poena legis, quae tale malum sive peccatum est, ut damnet. Sed simul hic Christianorum parvulos beneficio Christi salvos esse non minus quam Hebraeorum agnoscimus, virtute promissionis, Recumbent cum Deo, Abraham, Isaac et Iacob.

De spirituali manducatione non dissentimus: nempe, quod manducare sit credere.

Etiamsi diceret Augustinus, Corpus Christi in uno loco esse oportere, tamen non concederet Philippus.

Idem dicit, Iudaeos intellexisse, quod deberent eum devorare et dentibus dilaniare. Christus quoque, cum intelligeret, quod de isto murmurarent, per istud intelligit, quod Christus intelligeret errorem illorum, quo carnalem dilaniationem capiebant.

Caro non prodest quicquam, dilaniata corporaliter, sicut Iudaei intelligebant. Caeterum contendit, Caro non prodest quicquam, generalem esse sententiam de carnali intellectu et iudicio etc.

Adiecit his Philippus: Non ingerebat se ori discipulorum circumscriptive, sicut ludaei dilaniationem intelligebant, et dabat interim corpus ad manducandum abscondito modo.

Zuinglius negat istum modum absconditum probari posse ex Scripturis.

Philippus his verbis probat, Hoc est corpus meum.
Zuinglius, Nos dicimus, esse Petitionem Principii.

Philippus, Quia non debemus discedere sine evidenti testimonio Scripturae a proprietate verborum. Ac prorsus non concedit, Christi corpus in uno loco esse oportere, ita ut non etiam simul alibi esse possit. Et probat per hoc, Hoc est corpus meum: Ascendit, ut impleret omnia. Ac licet probaret Zuinglii sententiam de Eucha. ristia, tamen ait se esse negaturum, quod affirmant, oportere corpus Christi in uno loco esse: Quia nullo modo potest ratio intelligere, sive statuere, quomodo corpus Christi sit in uno loco.

Zuinglius respondet, Corpus Christi non posse esse in multis locis, non absolute aliquid potentiae divinae detrahendo, sed quia ex Scriptura non constat, id unquam in pluribus locis fuisse. Paulum dixisse Ascendisse cum, ut adimpleret omnia, videlicet quae de eo constituta erant. Deinde, scriptum esse: Quod per omnia fratribus simillimus sit, nempe, praeter peccatum, quod ad humanam naturam pertinet. Haec autem nostra natura finita est: Christi humanitas nostrae similis est: Ergo finita est etc.

Alia, quae utrinque iactari incipiebant, interrupta sunt, quod Principis Mensa iam esset adornata.

Pleraeque sententiae, ait Philippus, quae ex Augustino citantur, plus videntur patrocinari Zuinglio: sed alii fere omnes ex veteribus manifeste suffragantur sententiae Lutheri.

Zuinglius dixit, Cum Christus dixerit, se ex mundo abiturum: Expedire nobis ut abeat: Nos eum non semper habituros: Relicturum se esse mundum: Non hic aut istic quaerendum se esse: Se non amplius fore in mundo etc. Hinc recte colligimus, impossibile esse regulariter, ut sit in mundo corporaliter. Nequit enim mentiri etc.

Cum autem de Articulo Coenae Dominicae in privata colloquutione convenire non possent, placuit Illustrissimo Landgravio, ut in suae Celsitudinis, aliquot Consiliariorum, Theologorum Marpurgensis Academiae, et nonnullorum aliorum clarorum

virorum praesentia, de eo colloquerentur: Quod Calend. Octob. et duobus proxime sequentibus diebus factum est.

Adscribam autem bona fide Summam colloquii huius publici, ut est a Rodolpho Collino, Scholae Tigurinae Professore, eruditione et integritate claro viro, qui et ipse cum Zuinglio Marpurgum profectus, colloquio huic interfuit, eodem et loco et tempore in memoriae subsidium breviter excepta et consignata: ex qua tamen benevolus Lector totum negotium cognoscere, et de scriptis Lutheri ac Philippi, quae post colloquium hinc inde sparserunt, facile iudicare poterit. Ea autem de verbo ad verbum sic habet.

Lutherus priusquam inchoaret colloquium, in mensa sua scripserat, disputaturus contra Zuinglium et Oecolampadium: Hoc est corpus meum: ut ne ab his verbis se abduci pateretur. Tum longa oratione praefatur, et protestatur, quod ab adversae partis hominibus dissentiat, idque perpetuo facturus sit, cum Christus apertissime dixerit: Accipite, edite, Hoc est corpus meum. Hic dicit ostendendum esse, quod corpus non sit corpus. Adversariorum sententiam adduxit. Quaestiones nullas in tam apertis verbis admittit. Rationem omnem et communem sensum excludit. Argumenta carnis, item argumenta Mathematica reiicit: Deum, inquiens, esse supra Mathematicam, et verba Dei cum stupore esse adoranda et facienda: Deus autem praecipit, Accipite, edite, Hoc est corpus meum.

Oecolampadius ad argumenta Lutheri respondet, et caput sextum Ioannis tractandum censet, ut inde reliqui loci explicentur. Ad hoc, Hoc est corpus meum, adducit, Ego sum vitis vera. Divinae possibilitati non contradicit. A carnali manducatione deducit ad spiritualem: suam sententiam dicit non vanam nec indivinam esse, constare enim ex fide et Scriptura.

Lutherus Metaphoras agnoscit. Hoc est corpus meum, sumitur demonstrative Nam generalis vox patitur Metaphoram. Quaerit, quomodo spiritualis manducatio secludat corporalem. Patres esse ab altera parte fatetur, si admittatur interpretatio.

Oecolampadius, Ego sum vitis vera etiam demonstrativum est: Res potest esse: Quo modo sit.

Lutherus non negat figuras, sed vult, ut probet, hic esse ex Petitione principii: Cum Christus dixerit: Hoc est, necessitas requiritur.

Oecolampadius legit caput sextum Ioannis, et postea probat, Christum ibi tractare de spirituali manducatione, et abducere a corporali, non igitur esse corporalem manducationem.

Lutherus repetit recitata ex cap. 6. Ioh. et dicit: Sententia tua est, per spiritualem manducationem abduci a corporali. Iudaei putarunt, eum comedendum esse, sicut panis et caro editur ex patina, und wie ein schweininen braten.

Oecolampadius respondit, hunc intellectum esse humilem: ubi utrinque longa concertatio et contentio fuit.

Oecolampadius, Christum in pane credere opinio est non fides. Periculosum est nimium elementis attribuere.

Lutherus, Ein strauwhalm aufhaben ex iussu Domini, spirituale est. Exemplum von einem roßeisen longe explicat. Non oportet attendere, quid dicatur, sed quis. Quum Deus loquitur quid, auscultent homunciones: quum praecipit quid, pareat mundus, et omnes exosculemur verbum, nihil ultra curiosi.

Post hanc contentionem Oecolampadius inquit, Cum spiritualem esum habeamus, quid ergo opus est corporali?

Lutherus, Non curo quid opus sit, sed cum scriptum est, Accipite etc. faciendum omnino est et credendum: Man muß es thun, saepe inculcabat. Si iuberet, inquit, fimum comedere, facerem, satis sciens, hoc esse mihi salutiferum.

Oecolampadius locum tractat ex cap. 6. Ioan. Caro non prodest quicquam. Si caro comesa non prodest, sed spiritus, ergo spectandum nobis, quid prosit, et voluntas Dei contemplanda etc. Uterque tandem protestatus est, se in sua perseveraturum sententia, quando neuter alteri satis fecisset.

Zuinglius infit, et Lutherum praeiudicii accusat, quod protestetur, se a sua nolle decedere sententia. Ita Helvidius in dictione, Frater, argumentari potuisset, cum clarissime scriptum sit, Fratres eius etc. Collatio Scripturae necessaria. Itaque etsi non habeamus, Hoc est figura corporis, habemus tamen, quod abducit a corporali manducatione: ergo in Coena corpus suum non dedit corporaliter.

Concordes fuerunt in hoc, quod principale est, nempe in spirituali manducatione.

Inde tractat cap. 6. Ioan. praesertim hoc, Spiritus vivificat, caro non prodest quicquam. Humanitatem, quae passa sit, excipit: illa enim salutaris. Ex consequentia verborum validissime probat, quod caro comesa non prosit quicquam. In verbis, Discerpere, Dilaniare, calumniam Lutheri accusat, cum idem sit verbum iodiev, edere, comedere, manducare. Quum ascendero in coelum, tunc videbitis me non manducari corporaliter, wesenlich, leiblich c. Spiritus et Caro opponuntur. Contentionem de humili intellectu refricat, dicitque, quaedam probe, quaedam pueriliter dicta esse, nempe, Si Deus iuberet fimum comedere etc. Nam quae Deus iubet, ad bonum et salutem iubet: Deus lumen dat, et non tenebras offundit: Ergo non dicit, Hoc est corpus meum essentialiter, realiter, carnaliter, cum Scriptura repugnet. Oracula daemonum obscura, non Christi. Anima manducat spiritum, ergo non carnem.

Lutherus, contra Helvidium, Frater pro patrueli ex Scriptura probatur: Sed hic, Hoc est corpus, Tropus non potest probari. Holzapfel, si Deus mihi proponeret, ego spiritualiter manducarem. Nam ubicunque est verbum Dei, ibi spiritualis est manducatio: Ergo cum corporalem manducationem adiecit, dicendo, Hoc est corpus meum, credendum erit. Comedimus fide hoc corpus, quod pro nobis traditur. Os accipit corpus Christi; Anima credit verbis, quia edit corpus.

« PoprzedniaDalej »