Obrazy na stronie
PDF
ePub

non detraxerunt illud ut dentibus hominum foetidis subderent commolendum.

[ocr errors]

Idem Augustinus adversus Adimantum capit. 12. tria ista: Sanguis est anima; Hoc est corpus meum; et: Petra erat Christus, ovußolixis, hoc est, ut ipse loquitur, in signo et significative dicta esse docet. Et inter alia multa huc tandem verborum venit: Possum etiam interpretari praeceptum illud, in signo esse positum. Non enim dominus dubitavit dicere: Hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui." Sie Augustinus. En nobis clavem qua universos veterum sermones de eucharistia reserare possumus! Id quod tantummodo signum est corporis, dicit corpus esse appellatum. Eant nunc et nos haereseos damnent qui volent; modo sciant sese eadem operà Theologorum columen damnare contra Pontificum decreta. Ex his enim fit manifestissimum, quod veteres semper symbolice locuti quum corporis Christi in coena esui tantum tribuerunt. Puta, non quod sacramentalis manducatio mundare animum posset, sed fides in deum per Iesum Christum, quae spiritualis est manducatio, cuius externa ista symbolum est et adumbratio. Et quemadmodum panis corpus sustinet, vinum vegetat et exhilarat : sic animum firmat et certum facit de misericordia dei, quod filium suum nobis dedit; sic reficit mentem, sanguine illius peccata, quibus ipsa urebatur, esse restineta. His contenti erimus nunc loci, quamvis totos libros compilare quis posset ad exponendum et confirmandum quod veteres in nostra sint sententia. Nec quenquam moveat libellus nuper editus dé veterum sententia, quam ille se ontus tecturum scilicet pollicetur. Brevi enim doctissimi viri fratris nostri Oecolampadii, cuius ab exordio provincia fuit veterum sententiam adserere, confutationem 1 videbimus. Quae vero in hac materia pro planiore expositione aut adversariorum confutatione requiri possent, multis libris ad diversos. scriptis abunde puto praestitimus qui in hac sententia sumus.

Nono Credo ceremonias, quae neque per superstitionem fidei neque verbo dei contrariae sunt (quanquam huiusmodi nesciam an quae inveniantur) per caritatem tolerari posse, donec lucifer magis ac magis allucescat. Sed simul credo eadem caritate magistra, cum citra magnam offensionem fieri potest, dictas ceremonias abolendas esse; quantumvis réclament qui perfido sunt animo. Non enim prohibebat Magdalenen Christus ab effusione unguenti, tametsi Iudae avaritia et perfidia contumaciter tumultuarentur. Imagines autem, quae ad cultum prostitutae sunt, non censeo inter ceremonias, sed ex eorum esse numero quae verbo dei ex diametro repugnant. Quae autem non prostant ad cultum aut ubi cultus futuri nullum est periculum, tam abest ut damnem, ut et pictoriam et statuariam dei dona esse agnoscam.

esse,

Decimo Credo Prophetiae sive praedicationis munus sacrosanctum ut quod ante omne officium sit summe necessarium. Canonice enim

T

2) Huius tituli: Quid de Eucharistia veteres et Graeci et Latini senserint dialogus, auctore Io. Oecolampadio; in quo etiam epistolae Phil. Melanchthonis et Io. Oecolampadii insertae. 8. Tig. 1526. Extat etiam in Epp. Oec. et Zu. fol. 130 a.. 168 b.

sive regulariter loquendo videmus, apud omnes populos externam praedicationem Apostolorum et Evangelistarum sive Episcoporum praecessisse fidem, quam tamen soli spiritui ferimus acceptam. Videmus enim, proh dolor! satis multos qui externam Evangelii praedicationem audiunt quidem, sed non credunt, quod spiritus penuria usu venit. Quocunque igitur prophetae sive praedicatores verbi mittuntur, signum est gratiae dei, quod vult electis suis cognitionem sui manifestare; et quibus negantur, signum est imminentis irae. Sicut ex prophetis colligere licet et Pauli exemplo, qui interim vetitus est ad quosdam ire, interim vocatus. Sed et leges ipsae ac magistratus nulla ope praesentius iuvari..... possunt ad tuendam publicam iustitiam quam prophetia. Frustra enim praecipitur quod iustum est, nisi quibus mandatur iusti rationem habeant et aequitatem ament. Ad hoc autem parant animos prophetae tanquam ministri, spiritus tanquam auctor tum doctoris tum auditoris. Hoc genus ministrorum, qui scilicet docent, solantur, terrent, curant, prospiciunt ex fide, in populo Christi agnoscimus. Illud quoque, quod baptizant, in coena domini corpus et sanguinem (sic enim nos quoque uεтwvvμιzwg sacrum panem coenae ac vinum adpellamus) circumferunt; quod aegrotos visitant; quod mendicos cibant ecclesiae opibus ac nomine; istud postremo, quod legunt, interpretantur, profitentur, quo vel ipsi vel alii formentur ut aliquando ecclesiis praesint. At mitratum hoc genus atque pedatum, quod numerus est et fruges consumere natum, ἐτώσιον ἄχθος ἀρούρης, credimus vodov, et id omnino esse in ecclesiae corpore quod strumae et gibbi sunt in humano.

Undecimo Scio magistratum rite inauguratum locum dei tenere, non minus quara prophetiam. Ut enim propheta coelestis sapientiae ac bonitatis minister est, ut qui ex fide doceat, et errores in lucem protrahat sic magistratus bonitatis ac iustitiae minister est. Bonitatis, ut cum fide et modestia, instar dei, suorum negotia tum audiat tum consulat; iustitiae, ut iniquorum audaciam frangat et innocentes tueatur. Has dotes si princeps habeat, credo conscientiae illius nihil esse metuendum; eis si careat, tametsi sese metuendum praestet ac terrificum, credo nulla ratione conscientiam eius ideo absolvi, quod rite inauguratus sit. At simul credo Christianum hominem huiusmodi tyranno parere debere, usque ad eam occasionem de qua loquitur Paulus: Si potes liber fieri, magis utere! Quam tamen credo a solo deo ostendi, non ab homine; id autem nihil obscure, sed tam aperte quam Saul est abiectus, et successorem accepit Davidem. Et omnino de reddendo tributo et vectigalibus propter protectionem cum Paulo sentio. Rom. XIII.

Duodecimo: Credo Purgatorii ignis figmentum tam contumeliosam rem esse in gratuitam redemtionem per Christum donatam, quam lucrosa fuit auctoribus suis. Nam si suppliciis et cruciatibus scelerum nostrorum commerita eluere est necesse: iam frustra erit Christus mortuus, iam evacuatur gratia. Quo quid sceleratius in re Christiana cogitari potuit? Aut qualem habent Christum, qui se Christianos adpellari volunt et ignem hunc, non iam ignem sed fumum, formident? Inferos autem, ubi cum Ixione ac Tantalo perfidi, contumaces ac perduelles in perpetuum puniuntur, non tantum esse credo, sed scio. Veritas enim cun

[ocr errors]

de universali iudicio loquitur, perhibet post illud iudicium quosdam ituros esse in ignem sempiternum. Ergo post universale iudicium erit sempiternus ignis. Quo minus possint Catabaptistae suum istud hoc est, perpetuum, errori suo praetexere quo docent, in perpetuum durare non ultra generale iudicium. Hic enim de perpetuo igne loquitur Christus post, iudicium arsuro, et cacodaemonem cum angelis suis, cum impiis, qui deum contemnunt, cum immanibus qui veritatem mendacio opprimunt et ex visceribus ac fide proximi necessitatibus non opitulantur, cruciaturo.

Haec ut praemissa sunt firmiter credo, doceo atque defendo, non meis, sed divini verbi oraculis, promittoque id facturum pro dei voluntate, dum spiritus hos regit artus. Nisi quis scripturae vere sacrae decretis recte intellectis diversum tam aperte ac simpliciter exponat c firmet quam nos ista. Sacris enim literis et ecclesiae secundum ipsas ex spiritu iudicanti nostra submittere, nobis non minus iucundum et gratum est quam aequum et iustum. Potueramus omnia locupletius ac profusius exponere; sed cum non daret occasio istis contenti fuimus, quae talia putamus, ut vellicare quidem, quod hodie tam vulgare est facile, quis possit, at convellere nemo. Veruntamen si quis tentet, non auferet inultum. Iam tum forte quod reliquum armorum superest proferemus. Nunc pro praesenti tempore satis testatum sit!

Proinde, optime Caesar ceterique principes, dynastae, proceres rerumque publicarum legati et capita, vos per Iesum Christum dominum et fratrem nostrum, per illius bonitatem et iustitiam, per iudicium eius quo universis pro dignitate redditurus est, quem nullum latet consilium, qui principum impie deliberántium et imperantium proposita disturbat, qui humiles evehit et deiicit elatos, precor et rogo, ut principio monentis parvitatem ne negligatis. Saepe enim stulti quoque opportune locuti sunt, et veritas ipsa imbecilles ac infimae sortis homines ad sui divulgationem elegit. Deinde ut memineritis vos quoque homines esse, qui et ipsi et ab aliis falli possint: omnis enim homo mendax est; et nisi numinis adflatu aliud doceatur quam ipse vel sciat vel cupiat: nihil de eo sperandum est quam quod suis artibus et consiliis se ipsum praecipitet. Nimis enim vere dixit Ieremias propheta: Ecce verbum domini abiecerunt. Quae ergo eis sapientia reliqua esse poterit? Quapropter cum ipsi iustitiae sitis antistites, nullos aeque oportet numinis voluntatem perspectam habere. Quae unde peti quam ex illius oraculis potest? Ne igitur abhorreatis ab illorum sententiis, qui verbo dei nituntur! Nam id fere usu venire videmus, ut quanto magis repugnent adversarii, tanto magis et illud splendescat et falsitas eliminetur. Quod si, quod me non fugit, sunt qui strenue apud vos nostram inscitiam, et si diis placet, malitiam quoque traducant: hoc quoque vobiscum reputate: Primum an, qui istam evangelii eucharistiaeque rationem sequimur, vitam nostram unquam sic instituerimus, ut num bonorum virorum loco habendi simus quisquam bonus unquam dubitaverit? Deinde, num ab incunabulis ipsis ita fuerimus ab ingenio et a literis alieni, ut eruditionis spes omnis de nobis abiicienda fuerit? Certe de neutro istorum gloriamur, quum et Zuinglii univ. opera. Vol. IV.

2

Paulus ipse dei munere esset quod erat. Attamen vita, si omnino hilarior contigit, ea tamen neque ad luxum et impudentiam unquam descivit, neque rursus in crudelitatem, fastum, aut contumaciam degeberavit, ita ut testimonio vitae adversariorum consilia saepenumero attonita receptui cecinerint. Eruditio, quamvis maior sit quam hostes aut ferre possint aut sine conscientia contemnere, tamen longe est inferior quam tenere nos prosequentes opinentur. Veruntamen, ut eo perveniamus quo tendimus, ita iam annis haud paucis cum in divinis tum in humanis literis stipendia fecimus, ut temere quod docemus non sit. Liceat autem nobis gratiam et munificentiam dei, ecclesiis nostris liberaliter impartitam, laudare! Profecto sic receperunt verbum domini ecclesiae, quae dominum deum per nos audiunt, ut mendacium et perfidia contrahantur, frangantur autem fastus et luxus, et contumelia ac vitilitigatio ixлodav facessant. Qui certe veri fructus divini adflatus si non sunt, quinam erunt? Considerate vero, tu o Caesar Optime, et vos Principes ac Proceres universi, quid porro nobis bonae frugis humanae doctrinae persona protulerit! Redemtae Missae quum principum tum plebis libidinem atque procaciam ut auxerunt, ita pontificum luxum atque missatorum crapulam et invexerunt et ampliarunt. Imo quod nefas non incenderunt? Opes enim quae per missam coacervatae sunt quis dissipabit, nisi in venis obturentur et strangulentur? Faxit igitur deus longe melior quam vos omnes, quos optimos libenter et vocamus et credimus, ut huius et omnium errorum in ecclesia radices incidere, et Romam cum suis ruderibus, quae Christiano orbi et praecipue Germaniae vestrae obțrusit, linqui ac deseri curetis et, quicquid hactenus virium adversus evangelii puritatem exeruistis, invehatis contra sceleratos impiorum Papistarum conatus, ut nobis iustitia, quae per vestram oscitantiam exulat, et innocentia quae fictis et praestigiosis pigmentis obscurata est, reducantur. Satis est saevitum, nisi praeter rem mandare, damnare, imo trucidare, interficere, latrocinari, proscribere, saevum aut crudele non est. Hac ergo via cum non successerit, alia certe adgrediundum erit. Si consilium ex domino est, nolite douaziv! Si aliunde, sua temeritate corruet. Idcirco sinite verbum dei libere et spargi et germinare, o filii hominum, quicunque estis, qui ne gramen quidem vetare ne adolescat potestis. Abunde videtis hanc frugem imbre coelesti rigari, nec ullo hominum calore compesci posse ut arescat. Considerate non quid vos maxime cupiatis, sed quid mundus in Evangelii negotio exigat! Boni cousulite, quicquid hoc est, et filios dei vos esse studiis vestris praestate! Tiguri, tertio die Iulii. MDXXX.

Tuae Maiestatis et omnium fidelium

deditissimus

Huldricus Zuinglius

19

AD ILLUSTRISSIMOS GERMANIAE PRINCIPES

AUGUSTAE CONGREGATOS

DE CONVITIIS ECCII

EPISTOLA HULDRICI ZUINGLII.

D. Ioannes Eccius, vehementissimus et laboriosissimus Lutheri Zuingliique adversarius, in Comitia Augustana 404 articulos detulit, e scriptis Lutheri, Zuinglii et sociorum libris ac disputationibns excerptos, quos ut haereticos debellare instituta disputatione paratus esset, typis excusos Ingolstadii 1530. Foliis quatuor cum dimidio quadruplicatis.

Simulac Fidei ratio Zuinglii 3. Iul. Tiguro data in manum Caesaris tradita est, citissime et animosissime Eccius in eius confutationem incubuit, quae tridui labor, ut ipse ait, iam 17. Iulii ex officina libraria prodiit huius tituli: Repulsio Articulorum Zwinglii Caes. Maiestati oblatorum Iohanne Eccio authore 1530. in Iulio. Sub Reverendissimi patris et amplissimi principis D. Erhardi S. R. E. Cardinalis ac Leodien. Episcopi patrocinio. Aug. Vindel. 91⁄2 fol. 4. Quod scriptum eius odio et maledicentia exuberat, ut nihil supra. Ecce hic introitum cum brevi compendio, summam eius referente!

Ex Dedicatione ad Erhardum ab Arnberg, Cardinalem ac Leodiensem Episcopum.

[ocr errors]

"Quis Catholicorum non defleret Vota cassata a Luthero, Missam et Eucharistiam tinctam a Zuinglio, Catabaptismum reductum a Baldasare, V. et N. T. reiectum ab Ambrosio (fortasse Blarero)" Pneumatico. His monstris nisi Herculem et isti pesti Hippocratem dederit Deus divum Caesarem vae miserae et lacerae Germaniae! Repulimus Zuinglii libellum, quem fidei suae confessionem Aug. Caesari fecerat praesentari; in quo si acerbior alicui videor, illum precor per superos, ne iudicet me amaro fuisse animo in Zuinglii sectatores, sed ex christiano pectore, ex fraterna caritate, me summopere eis condolere, quod tot millia animarum periclitantur, non dico, pereunt.“

« PoprzedniaDalej »