Obrazy na stronie
PDF
ePub

et Christus et apostoli omnem doctrinae comineatum insumunt ut obtineant, nullam aliam esse absolutionem sive iustificationem quam fidel. Qui autem fidem habent, heredes sunt sempiternae gloriae. Quibus omnibus id discitur eis qui electi sunt dari fidem. Et qui fidem habent, iusti hoc est absoluti sunt, ut nihil ipsos damnationis maneat. Non quasi fides velut opus sit cui debeatur peccatorum venia; sed quod qui fidem habent in deum sciunt citra omnem ambiguitatem, deum sibi esse per filium suum reconciliatum et peccati chirographum sublatum: solum enim peccatum est quod nos ab adeunda hereditate excludit et abdicat. Isto sublato non aliter in gratiam redimus cum deo, quam quum intervallo aut aggere sublato aquae confluunt. Quum igitur humana mens sic est a deo docta, ut sciat filium illius victimam pro nostris sceleribus esse factum sic quoque est illecta divinae bonitatis gustu, ut uno isto ac solo fidat, quod peccati venenatam vim exterserit; et postremo sic est in unum ac solum erecta, ut pro illo vivere aut mori aeque parata sit. Iam nihil est quod humanam mentem possit damnare. Ut ut enim damnet Romanus pontifex: mox prosiliet fidei certa scientia et propugnabit hoc telo: Deum scis tuum esse: filius enim eius pignus est reconciliatae bonitatis eius ac iustitiae. Quod ergo nunc iste adcusat, calumnia est. Quis enim adcusabit electum? praesertim quum is qui adcusatur scit, quo foedere ac fide obnoxium habeat deum. Adcuset peccatum, quod nobis tam familiare omnibus est, ut si nos ab eo alienos esse iactemus, vani simus: protinus defendet fidei lux, peccatum negans tale esse ut illius causa benignitatem suam neget deus; si modo ingenue fateamur deliquisse et facti pudeat. Totius enim mundi scelera deterrere illum non potuerunt, quo minus filium suum ad aram traheret ad perlitandum. Adcuset daemon: procurret omni robore suo fides, atque hostem non modo repellet, sed etiam in fugam sic convertet, ut quotiescunque septem nequiorum sese auxilio stipatus redeat expugnare tamen nequeat: domino enim fidit qui vere fidelis est, nec metuit quid sibi caro universa factura sit. Qui ergo sic est fidei scuto tectus, scit se esse dei electum illo ipso fidei fundamento et securitate. Atque hic est arrhabo spiritus quo sibi mentes nostras devincit, ut unum adamemus, unum suspiciamus, uno fidamus. Hic est panis ille, quem qui manducabit non esuriet aut sitiet. Haec est aqua, quam qui bibet aeterno refectus et respiratus erit. Et qui hanc certitudinem non sic habet ut etiam sentiat illam in animi sui venis intrepidam et inconcussam stare, imo cuivis adversae fortitudini insultare quoque is quotidie oret: Adveniat regnum tuum; et: Domine auge nobis fidem! Certi enim sunţ qui hanc fidei lucem et virtutem habent, quod neque fata neque vita thesaurum sibi istum possint adimere, quem distractis omnibus, comparaverunt. Hi ergo sic electi sunt, ut non soli deo nota sit ipsornm electio, sed illis ipsis quoque qui electi sunt. Sequitur nunc aliud testimonium, quo discimus solis electis fidem dari, quod huc faciet ne credamus hoc esse fidem quod quidam simulant, dum fatentur rebus integris deum, sed quum ingruit tentatio deficiunt ac produnt. In Apostolorum Actis 13: 48. sic est scriptum: Et crediderunt, quotquot erant ordinati ad vitam aeternam. En, qui ad vitam beatam destinati

1

et ordinati erant, crediderunt! Constat igitur eos qui credunt scire se esse electos: qui enim credunt electi sunt. Antecedit igitur electio fidem. Quo fit ut, qui electi sunt et ad fidei cognitionem non veniunt, quomodo infantes nihilo minus aeternam beatitudinem adipiscantur: electio enim est, quae beatos facit, eaque usque adeo libera, ut nullius operis aut virtutis nostrae ratio habeatur, ut superius satis solide puto firmavimus. Fit etiam, ut quicunque fidei rationem audiunt sed non capiunt, destinati sint et ordinati ad aeterna supplicia. Qui enim praedicantibus apostolis credebant, erapt ad vitam aeternam ordinati. Contra verò, qui non crediderit, inquit Christus ipse, praedicato auditoque Evangelio (praecessit enim: Praedicate Evangelion omni creaturae!) is omnino damnatus est, et huius rei perinde certum signum est incredulitas, atque fides electionis signum est. Proinde, ut obiter dicam, paulo circumspectius sunt divina oracula inspicienda, quae synecdochice loquuntur de credentibus, quod scilicet soli salvi fiant: hi enim soli hac lege continentur, qui et audierunt et crediderunt. Similiter de increduloruin damnatione hi enim soli intelliguntur, qui audierunt et non crediderunt. De aliis non possumus pronuntiare, quia de nullorum electione nobis constat. Quum quod Paulus praeputium si legem faciat circumcisionem fore promittat (legem enim dei ostendit scriptam in corde); tum quod Abrahamus, Isaacus et Iacobus, deipara virgo, Petrus, Paulus electi dei erant quum adhuc infantes essent, imo ante conditum mundum, et fidem non haberent. Non est igitur universale, quod qui fidem non habeat, damnetur; sed qui fidei rationem exponi audivit et in perfidia , perstat ac moritur, hunc possumus fortasse inter miseros abiicere. Nam et multi non protinus ut audiverunt credunt, sed tunc tandem quum spiritu capiuntur et attrahuntur, quomodo Paulus. Idcirco de his tantum licet pronuntiare qui in perfidia perstant usque ad mortem. Quantumvis quidam aperta signa dent sive crudelitate sive libidine, quod repudiati sint a deo: attamen, quum toties redierint pessimi homines in viam, non debemus ante finem sive obitum (ut poëta ait) quemquam damnare. Et hoc modo conciliantur hi duo loci: Qui non credit, iam damnatus est; et: Si praeputium legis iusta faciat, iam praeputium illius vertitur in circumcisionem etc. et: Quum enim Gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt faciunt, iam sibi ipsis lex sunt, quantumvis legem non habeant: ostendunt enim opus legis cordibus suis inscriptum esse etc. Nihil enim vetat quo minus inter gentes quoque deus sibi deligat, qui revereantur ipsum, qui observent et post fata illi iungantur: libera est enim electio eius. Ego certe malim, si optio detur, Socratis aut Senecae sortem eligere, qui ut numen unum agnoverunt ita mentis puritate sategerunt illud demereri, quam aut Pontificis Romani, qui tamen se deum vel ipse indicaret, si licitator adsit; aut cuiusquam regis, imperatoris ac principis, qui hunc ficulnum deum tuetur. Illi enim ut religionem ad verbum, et quod ad sacramenta pertinet, non agnoverint: attamen, quod ad rem ipsam, aio religiosiores ac sanctiores fuisse quam omnes unquam Dominicastros et Franciscanos. Hi vero tam abest, quam diu sese non demittunt et gloria m deo reddunt, ut sancti sint, ut non iam verbi dei lapide hypocrisis

ipsorum deprehendi opus sit, sed audacia, luxus, impotentia, perfidia, crudelitas ita probant mentes illorum inanes esse numinis, ut nemo tam agrestis et crassus sit, qui non aperte hoc videat. Quocirca, quum fidei lucrum aeternae salutis tribuitur, posteriori ac veluti sigillo tribuitur quod prioris est ac instrumenti. Signum est electionis, qua vere beamur, fides. Electio ni tanquam flos praecessisset: fides nunquam esset secuta. Sic etiam operibus tribuitur meritum, quae etiamsi ex fide fiunt, quomodo Abrahami opera, non tamen merentur felicitatem, quod in Romanis et Galatis Paulus tam solide agit, ut nunc confirmatione non sit opus. Quum autem scriptura habeat: Hoc fac et vives; et: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata: iam ista et quae huiusmodi sunt scire debemus virtute synecdoches per àzólovov, id est, consequentiam, esse dicta. Sicut enim fidei tribuitur iustificatio et salus, quum ea solius sint electionis et liberalitatis divinae; fides autem electionem sic sequatur, ut qui illam habeant sciant se veluti per sigillum ac pignus electos esse: sic qui fidei opera faciunt experimentum dant quum sibi ipsis, dum liberaliter et ex amore dei ac proximi, non vana gloria, operantur; tum aliis, quod deum colant, hoc est quod fidem habeant. Est enim tam certum, ubi fides est, ibi bona sequi opera, quam certum est calorem diffundere fornacem quum igni incensa est. Propterea meritum, de quo tantopere hac tempestate digladiamur, nomen est potius quam res, ut scilicet divina liberalitas dona sua meriti mercedem patiatur vocari, quo nusquam non probet se nobis tam familiarem esse, ut nobis patiatur adscribi quod suum solius est. Peccatorum gratiam tribuit apostolis, beneficia quoque miraculorum, quae nullius quam divinae virtutis esse possunt. Non ergo mirum, si recte factis veluti mercedem polliceatur, quod illius tantum amplitudo et splendor est: ipse enim non tantum movet ad operandum, sed vitam quoque non tantum tribuit, sed etiam servat. Quo humana mens efficacius ad illius amorem adspiret, quum nos sic suorum participes et heredes facit, ut non tantum ditet, sed etiam ad honores provehat, quum nostris operibus promittit quod de sua liberalitate donat. Non igitur potest vel consilium liberum vel meritum re ipsa adseri, quantumvis nomina et mentionem nemo neget inveniri in divinis libris, sed profecto non aliter, quam ut nomina sint earum rerum quae solius dei sunt propriae, et benignae ac familiares accommodationes ac veluti mutua, nobis ob id maxime data, quod omnia illius sunt et in illum omnia redeunt: nihil enim ei potest deperire; quodque pii homines hac eius communicatione magis bonitatem dei quam suam discant agnoscere. Unde manifestum fit, non esse hyperbolas ista: Capilli capitis vestri numerati sunt; ne unus quidem ex binis passeribus qui teruncio emti sunt, humi cadit sine providentia patris vestri, et similes sententiae; quemadmodum quidam nostro seculo Logodaedalus mundo persuadere conatus fuit. Sed contra ista sunt hyperochae atque hyperbolae: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; qui fecerit voluntatem patris mei, meus frater etc. est; et quaecunque alia promissa nostris operibus facta sunt. Non enim aliter sunt nisi per consequentiam vera, si instes. Nam faciendo non reddimur fratres Christi, sed per electionem illum cognoscendo et amplectendo. Quis enim faciat quid citra propositum

et causam? Factis ergo non paratur fides, sed opera fide. Qui enim dei voluntatem faciunt, iam factis tamquam fructibus ostendunt se deo plenos esse. Si vero rem potius quam verba expendas: huiusmodi promissa verae sunt hyperbolae, quibus divina opulentia in nos effundit ac tribuit quae eius modo sunt.

Unum hoc addam., Quum Paulus fidem ex auditu esse Romanis scribit, eodem modo viciniori et nobis notiori causae tribuit, quod solius est spiritus, non externae praedicationis, quemadmodum Sacramentarii fere contendunt. Quod tam verum est, ut non modo divinarum literarum testimonis istis: Nemo venit ad me nisi pater meus traxerit illum; et: Alii datur fides eodem munere spiritus, atque similibus, sic. esse colligatur, verum etiam usu deprehenditur; quum quotidie videmus quosdam Evangelii praedicationem audire quidem, sed nihilo magis credere. Non est igitur alia mens Pauli quam, necesse esse quantum scripturae exemplis constet, ut praedicetur verbum, quo deinde, qui incrementum dat deus, velut instrumento fidem plantet, sed sua viciniore ac propria manu. Est enim et apostoli opus a dei manu, sed medium; ipse vero tractus internus immediate operantis est spiritus. Et, summa summarum, sic omnia quae circum hominem fiunt, sive ad corpus, sive pertineant ad animum, a deo sunt, tamquam vera et sola causa, ut nec peccati opus ab alio sit quam a deo; quantumvis illi non sit peccatum, ut inter prima diximus. Quumque vicinioribus sive instrumentis sive causis quid tribuimus, non magis illorum est, si rem ipsam penitus spectes, quam agricolae suus proventus. Qui si ab illo esset: cur non ita prospiceret rebus suis, ut penuaria sua semper omnibus abundarent? cur penuriam non longissime arceret? Sed est alius qui omnia praebet, quantumvis ille manum a stiva reducere nunquam potest aut otiari. Sic quicquid agamus cogitemusque dei agentis ac omnia disponentis est.

Et ne quem vel haec de infantibus quaestio sollicitet: Quum omnes electi sint ante mundi constitutionem electi, et infantes fidelium de ecclesia sint, non esse dubium quin cum moriuntur infantes, per electionem quam firmam manere perhibet Apostolus, recipiantur in beatorum numerum : an igitur omnes dum sumus infantes electi simus necne. Loquor autem de nobis qui intra ecclesiam et nascimur et vivimus: nos enim secundum Isaacum filii sumus; gentes autem secundum Ismaëlem. Si omnes electi sumus et firma manet electio: iam, quomodocunque vivamus aut credamus posteaquam adolevimus, salvi tamen evadimus : qui enim semel est electus; semper manét electus. Sin minus, ergo qui moriuntur infantes et non sunt electi aeterno addicentur supplicio, nihil tale commeriti; quum ab originali morbo beneficio Christi sint liberi et scèlus ipsi nullum admiserint. Et ut adperte capiatur quod volumus, sic exempli causa quaerimus: Iacob et Esau, quum infantes essent, uterque censebatur intra ecclesiam: nam uterque symbolo circumcisionis inauguratus erat. Quum igitur Esau repudiatus esset dei voluntate, antequam in utero conciperetur, si infans fuisset mortuus, an in beatorum numerum receptus fuisset necne? Si receptus fuisset: ergo non fuit firma repudiatio, et consequenter nec electio: Esau enim non fuerat electus, et postmodum oportuisset electum fieri. Si non fuisset relatus

[ocr errors]

inter indigetes: iam nihil profuisset intra ecclesiam censeri, aut eius tessera inauguratum esse. Et sic intra ecclesiam censeri non esset certum testimonium, nos esse filios dei. Quanquam autem haec quaestio de illarum potius esse numero videatur, quae curiosae magis videantur quam piae (quae enim a domino fiunt, prius iure et recte facta esse debemus cognoscere, quam causas cur sic fecerit exigere): veruntamen quum impium non sit, ea quae indubie cognoscis recte a domino esse facta contemplari et admirari; deinde ex eorum usu etiam causas deprehendere cur facta aut sic facta sint (nam et numen ipsum in quem usum Solem et Lunam produxerit causas adsignat): iam irreligiosum non erit iis quoque satisfacere, qui ut religione non vacant sensu tamen adeo mediocri sunt praediti ut temere offendant -non ad religionem, quae illis firma manet, etiamsi multa ignorent quae aliis in promtu sunt; sed ad lucem sive scientiam offendunt, quae in dei contemplatione non postrema pars est, quae quidem offensio etsi fidem laedere non potest, attamen intellectum crebro sollicitat. Ut enim unum ac solum numen esse credere eoque fidere omnium est qui veram religionem habent: ita quomodo aut quale sit numen, id peritorum et illustri intellectu praeditorum, imo familiarius a deo doctorum est. Sic ergo respondemus, neque Esavum neque Iacobum potuisse mori, quantumvis mortales communi lege, dum infantes essent. Aeque enim ante conditum mundum divina providentia de illorum gestis ac vita constituit atque de illorum productione ac generatione. Si enim capilli capitis nostri in numerato sunt; si divinam sapientiam nihil latere potest; si providentia nuspiam cessat; si bonitas nihil negligit aut posthabet: constat, ea quae vitam et existentiam sequuntur non minus disponi quam illas tribui. In causis enim hae duae sunt praecipuae efficiens et finis. Nihil autem a divina sapientia quum possit citra finis contemplationem fieri: iam colligitur, nihil produci ab ea, cuius finis, et ea quae ad finem usque comitantur, non sint longe ante prospecta et statuta quam producantur. Vita igitur et actio non minus sunt a divina providentia cuivis homini constitutae atque ipsa nativitas et generatio. E diverso autem et mors ac fili fatalis incisto non minus ordinata est, ac productio et vitae ratio: ea enim proprie finis est. Ex quo colligitur, nullum infantem vita defungi cuius fata non sint ab aeterno constituta; et nullam virtutem efficere posse, ut is cui terminus hic aut ille positus est eum transilire possit. Nam et anni quindecim quos auctarium dominus Ezekiae adiecit, ante mundi constitutionem repositi erant ut adiicerentur: quod enim semel constitutum est perpetuo firmum manet. Ezekiae ergo finis sic constitutus erat, ut anni sic adiicerentur et post illos tandem Atropos stamen vere incideret, quae prius incisionem tantum comminata erat. Quum igitur neque Esavus mori infans potuerit, quia dominus aliud de illo constituerat; neque filiolus ille Davidis, quem ex perfido et nequam adulterio tulerat, superstes vivere; quia dominus eum decreverat occidere: constat, dum infantes fidelium moriuntur, signum esse divinae electionis et ad gloriam beatorum vocationis : rapiuntur enim ne malitia mentes illorum vitiet, hoc est ne scelerata vita mundo quoque prodant, si repudiati essent. Qui superstites manent et contumaces ac rebelles

« PoprzedniaDalej »