Obrazy na stronie
PDF
ePub

non

lex et natura divina iterum hoc pacto: Lege occidere non est homini interdictum; ergo dei naturae non est adversum occidere. Si enim legi competit occidere, competit et numini. Iudex aequitatis ac iuris custos, quum citra adfectus morti addicit, a labe purus est; et deus, qui est ipsa aequitas cuiusque universa peculium sunt, homicidium incurreret quum hominem occidit? qui nihil quam quod aequum et sanctum est potest. Constat igitur legem, ut propius accedamus, numinis ingenium, voluntatem et naturam esse, qnod ad essentiam legis attinet. Quo fit, ut ubicunque lex dei pronuncietur, admirandum in modum reficiatur quicquid dei cognitionem habet. Eodem fit, ut quae dei notitiam non habent ex auditu legis nihil voluptatis aut commodi capiant. Quum ergo deus per legem voluntatem suam homini communicat: iam istą traditione sua duorum nos certos facit: unius quod ad deum cognoscendum nati; alterius quod ad illo fruendum destinati sumus. Quae sic fiunt evidentia: quia, nisi ad cognoscendum deum nati essemus, ingereret ac manifestaret se nobis ; et quum se nobis exhibet, satis experimenti dat, nos illum capere debere. Ut haec pars cuique sit ad intelligendum obvia. Altera, licet non est eatenus exposita, facile tamen ex priore deprehenditur, hoc modo: Si homo non esset. creatus ad fruendum deo, supervacaneum esset illius habere notitiam idem enim finis hominem maneret ac beluam. Nam nihil reportaret de cognitione dei, si post hanc vitam non viveret ae deo frueretur, quam vixisse:id quod beluis quoque usu venit. Sed quum deus sese' nobis exhibeat et ad propius cognoscendum offerat: non temere est, verum in hoc ut eum possideamus, et quocum hic commercium inivimus adipiscamur. Quod si bona pars aeternis ergastulis et latomiis mancipatur, quamvis id iure propter contumaciam irrogetur: huc tamen nati sunt divina providentia ut iustitiam illius, exempla facti, praedicent. Nam et cacodaemon, quod ambitus damnatus est, nonne ut primum illum consideramus iustitia dei nobis commendatur? Aeque igitur et in reliquis eodem iudicio damnatis. Ad cognoscendum ergo et fruendum deo natum esse hominem, hinc necessario colligitur, quod deus per legem, voluntatem. et ingenium suum cum homine cominunicat, quod nulli alii creaturae sensibili sic facit, ut eius notitiam et intellectum habeat; quantumvis in illo cuncta consistant, vivant et operentur. Quum vero ut paulo ante attigimus, quae dei notitiam nullam habent, a lege et voluntate illius abhorreant; et caro ex his sit quae dei notitiam non habent: fit, ut animus divinis rebus aurem praebeat; caro autem aversetur, quemadmodum diximus. Integrum enim servavit opifex utrique parti ingenium suum, quo admirabilis esset homo. Nam si vel inertiam et contumaciam suam poneret caro sub animi adventum; vel animus ad carnis coniunctionem in illam degeneraret: iam homo esset aut angelus aut belua. Necesse est igitur, ut homo peculiaris species permaneat, utramque illius partem proprietatem suam servare. Quo fit, ut volentibus nobis legem amplecti ex mentis desiderio, alia lex quae in membris, hoc est, in carne nostra scripta est, repugnet, ut quae velimus quidem pro animi probitate, per carnis tamen improbitatem non operemur. Quum autem utriusque vigor non suus sit sed praesentis dei, qui omnium esse, existere et virtus est, resultat,

[ocr errors]

Omnis illa creaturarum immanitas in duas species digesta est: aut enim sunt intellectuales aut intellectu carentes. Intellectuales iterum in duas omnino species cogimus, in eam quae sine corpore, et eam quae cum corpore vivere ordinata est. Prior classis angelorum est, posterior animorum. Horum uterque tam angelus quam animus in hoc factus est intellectualis, ut summum bonum primo, deinde quae ab illo creata sunt cognosceret. Quum autem dei bonitas, de qua supra dictum est, non minus in se contineat aequitatem et iustitiam quam beneficentiam et misericordiam necesse fuit ut, quum intellectus isti tum angeli tum animi creandi essent, hac ratione conderentur, ut dei iustitiam perinde ac benignitatem cognoscerent. Iustitia vero quomodo cognoscetur ni sit et iniustitia? aeque ac benignitas et mansuetudo non cognoscuntur ni sit violentia et feritas. Nam et bonum non cognoscitur quid sit ni malum sit, cuius comparatione et aestimatione boni ratio surgat. Dulce nemo unquam tam avide quaesisset, ni amari gustu attonitus istud amplectenduin prae hoc didicisset. Id quod philosophi non ignorarunt, quum tradiderunt virtutem nihil futuram fuisse, ni vitium aut scelus illam quam lacta et utilis esset ostendisset. Et Demetrius philosophus, auctore Seneca, vitam securam et a fortunae incursionibus liberam sapienter mare mortuum adpellavit. Porro iniustitiam in sese nobis ostendere numen, quum nulla ratione posset, ut quod undique verum, sanctum, bonum natura sit, per creaturam iniustitiae exemplum produxit, non quasi creatura illam suo Marte produxerit, quae nec est nec vivit, nec operatur sine numine; sed quod numen ipsum auctor est eius quod nobis est iniustitia, illi vero nullatenus est. Quum ergo et angelo et homini cognoscenda esset iustitia, et illa sine opposita iniustitia obscura esset ac ignobilis: utrique quod rectum et sanctum est praescripsit, et contra quod iniquum ac perfidum erat vetuit. Nondum erat iniustitia, quum nemo dum transgressus esset legem. Transgreditur ergo uterque, quia uterque scire debuit quid esset iustitia et innocentia. Et ut primum transgressi sunt, iustitiae faciem viderunt. Alter enim beatis sedibus pulsus et aeterno igni mancipatus; alter beato quidem lare exutus, sed per misericordiam tamen servatus est: non aliter quam is, qui dum belli iure occidi potuisset, servatus tamen est ut servus sit. Horum utrumque operatus est deus, sed per impulsorem velut instrumentum, angelo per ambitiosum animum, in homine per impulsorem, daemonem et carnem. Nec tamen aut ipse iniustus est, aut quod fecit illi iniustitia est: nam ipse sub lege non est. Quum angelo praecepit; Mihi pareto! me admirator! et homini: Ab hoc pomo abstineto et me colito! iam facile constat his legibus numen non teneri. Quum igitur angelum transgressorem facit et hominem: ipse tamen transgressor non constituitur, ut qui contra legem non veniat. Non est igitur peccatum quod deus fecit, sed homini atque angelo est: illos enim lex premit et accusat. Deo cum creaturis suis libere licet agere, non minus quam patrifamiliae cum rebus suis, quam figulo cum luto. Utcunque igitur creaturam huc impellat aut illuc agat: tam abest ut peccet, ut haec citra insigne aliquod bonum non faciat; quum interim homo cui lex est praefixa, etiam quum impellitur, peccet: adversus enim legem operatur. Duobus exemplis

[ocr errors]

in

hoc fiet luculentius: Habet paterfamiliae leges quasdam domesticas quibus liberos a deliciis ac desidia avocet: Lecythum mellis qui tetigerit, vapulato! Calceum qui non recte induxerit aut inductum passim exuerit ac dimiserit, discalceatus incedito! et similes. Iam si materfamiliae aut adulti liberi mel non tantum attrectaverint, sed etiam insumserint, non continuo vapulant: non enim tenentur lege; sed pueri vapulant si tetigerint illis enim data est lex. Taurus si totum armentum ineat et impleat, laudi est. Herus tauri, si unam modo praeter uxorem cognoscat, reus fit adulterii. Causa est, quia huic lex est posita: Ne adulterium admittas! illum nulla lex coërcet. Ut breviter, verissime, sicut omnia, Paulus summam huius fundamenti pronuntiaverit: Ubi non est lex ibi non est praevaricatio. Deo velut patrifamiliae non est posita lex; idcirco nec peccat, dum hoc ipsum agit in homine quod homini pec- . catum est, sibi vero non est. Quum igitur, ut ad propositum regrediar, angelus et homo deo creandi essent, ut veritatem ac iustitiam eius contemplarentur, necesse habuerunt ut esset mendacium et iniustitia. Bono igitur angelorum et hominum factus est uterque ad istum modum, ut labi posset. Lapsu enim angeli perfidia et mendacium emerserunt; hominis lapsu peccatum et iniustiția. At ista velut indices veritatis ac fidei, innocentiae et iustitiae, vultum utrique ordini demonstrant. Creando itaque hominem deus ut labi posset, bonitatem suam manifestavit: lapsu enim divinae iustitiae splendor illuxit. Quo iterum obiter adparet, miseros gloriam dei praedicare: quum enim exempla sint iustitiae illius: quomodo illi maius aliquid possunt tribuere? Huius sententiae testes habemus non iam homines aut angelos, de quibus iam est dictum, sed reliqua etiam animantia. Sunt enim universa aut mitia et mansueta, aut fera et crudelia. Tigris et crocodilus perinde maiestatem dei praedicant atque bos et ovis. Ut enim ista bonitatem eius commendant: sic illa iustitiam; non quasi ingenium illorum quicquam agat quod iustitiae sit conforme aut analogum, sed quod iniuriam et vim resipit quicquid faciunt. Crudeliter discerpunt, non vivunt iusto labore sed rapina; non populantur aperto aut aequo marte, sed insidiis ac veluti perfidia circumveniunt. Quod illorum ingenium an non scelestissimis hominibus execrabile est? Quam vero ob causam? Ob crudelitatem, violentiam et iniustitiam nimirum. Testimonium ergo iustitiae dant iniustissimi quoque, quum quod sibi permittunt caedes, furta, populationes, rapinas, incendia, direptiones, insidias, perfidiam, in fera bellua damnant, quae in hoc creata est ut ex rapto vivat: sic enim vel nequissimi in sese hominibus admonentur corrigere, quod in belua detestantur. Quum ergo ista iniustitiam ingenio suo ante oculos ponant, non minus commendant dei iustitiam quum iniustitiam adumbrant, sine qua iustitiae vultus ne agnoscitur quidem, quam iumenta quae bonitatem depraedicant. Ut sic cunctae creaturae ad duas species redactae, istas videlicet, quae aut prosunt aut nocent homini, ex aequo iustitiam dei collaudent et benignitatem. Patet igitur dei bonitatem enituisse, non cessasse, quum sic creaverit hominem ut Tabi posset: hac enim via in cognitionem divinae iustitiae yenit. Secundo autem prodidit sese bonitas medendo. Quum enim lapsum posset, quacunque illi placuisset, ratione

restituere: nullam sequi maluit quam qua ipsa redemtor fieret hominis, qui auctor fuerat. Ut in redimendo non minor esset bonitas et iustitia quam fuerat in creando. Creando adparuit bonitas, quum in hoc creatus homo, ut deo fruatur, in hoc incidit, in iniustitiam, ut iustitiam agnosceret. Sic bonitas quoque in redimendo adparet, quum gratis liberat qui liberaliter creaverat, et in hoc liberat ut liber factus homo deo fruatur. Quum iustus iniustos redimit, ut redemtus agnoscat unum ac solum iustum esse deum, et videat quanta res sit peccatum et iniustitia, tanta videlicet quanto eam expiari oportuit; at quum dei filio sit nostra iniustitia redemta: constet, nihil tam esse contrarium, deo quam peccare, et e diverso nihil tam gratum esse quam iustitiae et innocentiae studium. Hactenus de eo, quod non sit periclitata divina bonitas, quum hominem eum creaverit quem scivit esse lapsurum. Nunc de eo quod neque sapientia sit lapsa, quasi aliter exiverit homo quam illa constituerit. Dicimus ergo, quae antea dicta sunt ad hanc quoque partem facere. Nam sapientiae est viam invenire, qua quid in lucem des; unde et hoc sapientiae est homini iter ad iustitiae cognitionem praeparare. Deinde, sapientiam alucinatam non esse, hinc patet, quod hominis redemtio non est posterius constituta quam creatio. Aeterna enim esse oportet quaecunque numen habet. Sed sapientiam habet; ergo acterna est. Aeque igitur ab aeterno est constituta redemtio atque creatio. At redemtio constitui non potuit, ni sapientia vidisset fore ut laberetur homo. Quis enim medelam destinat morbo quem ignorat? Nescire itaque non potuit divina sapientia, hominem lapsurum esse cui remedium providit. Et recens ac novum quum numen nullatenus admittat: constat, et redemtionem ab aeterno constitutam esse et sapientiam porro inspexisse morbum, qui redemtionis medela indigeret. Non est igitur, si proprie cuique sua tribuas, inscitiae opus homo sed sapientiae, quae ut omnia novit ita omnium quoque cursum novit et finem a carcere ad metam. Quapropter non debemus in illam inquirere cur sic fecerit hominem, aut rem quamcunque; sed sic reputare: Quandoquidem sic factus est homo, sapientissime factum oportet. Quemadmodum ne astrorum quidem rationem cur sic facta sint aut cur iter hoc suum servent, requirimus; sed quum diutina observatione mensuram illorum ac efficaciam deprehendimus, ea testamur sapienter esse facta. Sic deum exigere propter facturam hominis imperiosum, imo procax et rebelle est; sed ex hominis consideratione divinam admirari sapientiam pium est et sanctum. Quis enim humanae creationis et redemtionis causas vel cogitavit, nedum vidit antequam fieret? Porro quum creatum et redemtum videmus, iam verecunde factum contemplantes non satis possumus collaudare in omnibus sapientiam, bonitatem, virtutem ac providentiam. Suspiciendum est nobis numen, non exigendum aut rerum gestarum rationem postulandum. Contemplandae sunt illius facturae et cum gratulatione admirandae in illis tum sapientia tum virtus, non censendae, corrigendae aut loco movendae. Nihil enim ab isto bono fieri potest quod ad eum usum, ad quem factum est, non sit absolutum, perfectum ac integrum: nihil enim non videt etiam priusquam fiat; nihil non ordinat quo pacto fieri et operari debeat; nihil deliberat aut constituit

quod non firmum permaneat. Quod iam clarius fiet, quum electionem ex Apostoli verbis tractabimus, quae omnibus iam dictis testimonium ac robur adferent.

CAPUT VI.

DE ELECTIONE QUAM THEOLOGI PRAEDESTINATIONEM VOCANT: QUOD FIRMA SIT ET IMMUTABILIS QUODQUE FONS EIUS SIT BONITAS ET SAPIENTIA.

suo

Quod ista tam fuse tractamus, non temere, sed huius causa facimus, quo manifestum fiat, non solum iustitiam praedestinationis fontem esse, in qua sententia fere theologi fuerunt, sed bonitatem; et quod providentiam isto pacto agnoscere non defendit sceleratos, quomodo Chrysostomus queritur, sed damnat. Id autem, ut superiorum veluti brevem epilogum sequentium faciam exordium hoc modo: Deus omnium sciens, omnium potens ac bonus est. Hinc illum nihil latet, nihil illius imperium ac iussum declinat, nihilque non bonum est quod ipse facit. Hominem quum creaturus erat, intellectuale animal, ut ipso cognito frueretur: vidit quomodo iustitiae suae cognitionem docendus esset, vidit quomodo casurus esset, vidit quomodo casus ille oculos esset aperturus, ut uno ferme intuitu et iustitiam dei agnosceret et suam iniustitiam. Protinus enim ut contra legis praescriptum venerat, vocem adpellantis dei reverebatur, utpote iusti quem offendisset. Quod quidem quum praevidisset deus neque cavisset, bonitatis erat, non pravitatis aut inscitiae. Nam iustitiam in illo non cognovisse, summa illius dotem et optimam ingenii illius partem est ignoravisse. At illa quidnam esset, ni esset contraria iniustitia, quum ostendi non posset: bono, quo scilicet in cognitionem iustitiac venirét, lapsus est homo. Talem enim esse oportebat hominem ut, quum ex animo et corpore constaret, animo divina et coelestia contemplaretur, corpore cum beluis victitaret. Et ne spiritus, si contumax caro sine legis metu et ferretur et rebellaret, ad beluas deficeret ac degeneraret, lex est custos adhibita, cui spiritus perpetuo consentit eiusque partes sequitur, caro perpetuo resistit et insidiatur. Haec omnia bono hominis sic facta sunt: eum enim inter ceteras creaturas huiusmodi esse oportebat ut coeleste animal esset, quale alias nullum est. Ex quibus aperte colligimus, bonitatem harum rerum fontem esse, veluti genus ad iustitiam et benignitatem sive misericordiam, non iustitiam solam quatenus bonitatis species est. Sed si iustitiam veluti genus facimus sicut bonitatem, ut iustitia in se comprehendat misericordiam et benignitatem, quomodo divinae literae saepenumero utuntur, ut: In iustitia tua libera me! iam nihil moramur, iustitiam électionis et praedestinationis esse originem: eadem enim erunt bonitas et iustitia. Et quum haec videri cuiquam curiosiora aut nimis arguta possint, is considerare debet, nos hoc tantum agere, ut bonitatem resipere non minus quam iustitiam omnia dei opera circa hominem ostendamus. Quum enim homo tale animal factus est, sapienter et bene factum oportet ab eo, qui nihil quam quod bonum est facere potest; ut sic ea quae nos mala putamus bono nostro fiant. De qua re in

« PoprzedniaDalej »