Obrazy na stronie
PDF
ePub

manet. Sic est homo limpidum clarumque, fluentum mens est, a numine ipso profluens, unde et veri ac iusti amans ac studiosa est, adeo ut si illam citra corporis stupidam molem consideres, quomodo scilicet angeli sunt, nihil foedum, turbulentum aut spurcum in ea deprehendas. Lutum corpus est, de terra sumtum, quod ubi animo imponis, liquidis mersisti fontibus aprum. Ut iam, quae natura clare perspiceret animus quaeque citra cunctationem propensus sequeretur, et luti crassitie velut immissa caligine obscure videat et eiusdem pondere veluti compedibus retractus tencatur, ut rectissima sequi non magis possit quam Tantalus sua poma comprehendere. Hinc bellum illud intestinum quo se mutuo oppugnant mens et corpus. Haec quun numen contemplari, cum illo colloqui deque rebus communibus commentari orsa est: subito retrahit e luto ficta caro. Stulte! inquit, quo ruis? Numen nihil est; quanto minus non curat res nostras. Ut sic utraque hominis pars ad suam semper originem respiciat retro, mens ad lucem, puritatem ac innocentiam anhelet, ut quae natura lux, substantia pura et iusti amans sit, ut quae ex numine originem trahat; corpus ad inertiam, torporem, tenebras, et stuporem propendeat, ut quod natura pigrum ac iners, a ratione et intellectu alienum sit, ut quod ex terra constet. Hinc quoque est, ut neutri parti tam felix unquam reportetur victoria, quin victa semper rebellet. Spiritus enim si arcem teneat, an non tumultuatur caro? quantumvis imminere regem ac imperatorem cervici videat. Quis enim sua sic-in pauperes propter deum dispensavit, ut non aliquando dictayerit caro: Sic clarus evades, sic nomen facies, sic ad consulatum aut alium honorem adspirabis? Et quamvis praesumendum sit de quorundam dexteritate et vigilantia, ut huiusmodi scalis obrepentem hostem protinus resupinent atque prosternant: attamen audaciam suam non ponit caro, quo minus procaciter obluctetur et turbam aliquam felicibus orsis misceat; ut muliebri omnino sit contumaciae simillima eius importunitas. Caro autem, utcunque ad imperium spiritus penetraverit, ut iam nullius consilium quam quod venter suadet recipiat: melior tamen ac benignior animus suo semper tempore admonet, hortatur ac dehortatur. Nec enim dubium est ne tricongium quidem illum Torquatum vino unquam sic obrutum fuisse, nec cerebellis struthionum sic sepultum Heliogabalum, nec scortis, matronis atque pathicis adeo impudenter abusum Neronem, Dionysium aut Phalaridem non tam immaniter hausisse humanum cruorem, urbes, agros, regiones, provincias ac regna nunquam sic excidisse dirum Hannibalem, ut non quisque istorum et ipsorum similes, voluptate aliquando fessi, huiusmodi aliquid secum locuti sint: Tu vero quis? Aut quid hic? Quem finem invenies? An isti non sunt homines? Cur nunc doles? Quam exanguis et elumbis es? Quid, si quisque pro libidine alteri facere pergat, futurum est? Nunquam ita opprimitur animus ut sui perpetuo obliviscatur; nunquam carnis fastu ac tyrannide sic deiicitur, ut ab admonendo quantumvis sero desistat, ut e diverso spiritus miti parenti, summa fide ac indulgentia liberos prosequenti, par sit. Hinc quoque est, ut ad me redeam, ut caro non tantum spiritui ogganniat, sed illius quoque opus per calumniam ludibriumque imitetur. Vitae innocentia et puritate demerendum esse numen admonet animus; caro

nitida veste. Prodigus est domicilii quoque sui, sanguinis scilicet, animus pro domino; caro purpuram, cui sese involvit, hoc fungi officio dictat. Suspirat mens ad deum et de illius liberalitate cuncta sperat, non de suis meritis; caro, voces quoque si detonet ac reboet, deberi sibi omnia pollicetur. Unde nobis, ut maturius hinc solvam, tot superstitiones, vлozoious et doli: aemulatrix enim caro spiritus est simia. Duae igitur nobis isthinc quaestiones praegrandes oriuntur. Una: Gur ergo deus tam infelicem condidit hominem, cui pax nulla unquam cum se ipso est? Altera: Cur aeterno supplicio addicitur spiritus, quum a carne superatur et opprimitur, quamquam caro aeque sit pars hominis atque spiritus et utramque acceperit ab ipso opifice deo? Priori ergo sic respondebit Paulus: An non licet figulo ex eadem massa fingere diversi generis vasa? An non licuit deo spiritum et lutum coniungere? Lutum potest homo in diversas figuras ducere; at animam dare et viva facere non potest. Deus, nisi vivum posset ex inerti et stupido fingere, nihilo esset quovis opifice praestantior. Nunc vero quum terram non modo viventem, sed etiam intelligentem atque divína curantem (salva sit tum corpori tum animo sua semper proprietas, dum de alterutrius ingenio seorsim agitur!) facit: prodit quantum omnium artes et consilia superet. O igitur profunditatem sapientiae liberalitatisque dei! O contra imperitos ac rudes rerum nos miseros, qui nondum hoc didicimus, dum sic quaerimus, cur hac conditione hominem creaverit deus, carnis suggestione id fieri, quae non iam animum, cui pondus ac remora est imposita, pro suis tum factis tum consiliis exigit, sed deum quoque rationem rerum gestarum postulare audet: Cur fecisti me sic? Quum nullius artis aut scientiae fontes quisquam mortalium sic noverit, ut quicquid ad illam pertineat non ignoret; quumque res nulla tam crassa, tam pinguis et grandis oculis nostris sit obiecta, cuius per singula rationem facturae possimus reddere. Immanis est elephantus; proboscidem videas licet ac dentes usumque consideres, attamen ignoras cur deus ea sic formare ad istos usus voluerit. Habet enim et aper exertos utrinque dentes, habet proboscidem quibus utitur; potuit ergo elephantum formare apri instar, inquis. Potuit inquam, sed iam aper non elephantus futurus erat. Et ad multitudinem creaturarum varietas illi placuit, ut ea homini quoque placeret. Impingit aper sine discrimine utrumque dentem cuivis vesco; elephantus altero tantum radices eruit quibus fruitur, alterius cuspidem prorsus intactam ad pugnam servat. Cur hanc industriam dedit numen? Aut quis usus, si non iam ferro sese trucident homines, sed elephanti quoque quum in se ipsos tum in homines hanc cuspidem ad hauriendam animam circumferant? Hic certe gradum sistere cogimur. Sic placuit illi cui licet quicquid libet, cui nihil libet quod non sit bonum, sanctum, iustum. Ad hunc igitur modum conditus est homo quo deo placuit, quoque universis qui ratione et intellectu pollent placiturus est. Stant suo quaeque ordine ac classe. Hinc maculosi pardi, isthine saevae tigrides. Hinc opitulares tauri, isthine sagaces equi. Imminent hac aquilae rapaces, illac praesagi vultures pendent. Occinunt isthine hilares lusciniae, illinc merulae vocales. Hac navigant monoculi thynni, illac lacti saltant Delphini. Hiat hic

911

་་

4

concharum inertia; isthic polyporum, arte carnes illarum diripientium, grex insidias struit. Sed age quis universa genera numeret, quum quotidie nova quaedam prodeant hactenus aut non visa aut saltem oblivioni tradita, ut a condito mundo non satis temporis habuerit homo, ut in omnium notitiam perveniret? Stat igitur et homo primus in omnium exodio et corona, qui cum immortalibus substantiis rationem et animum habet communem, cum mortalibus corpus et vitam; quem talem facere numen voluit satisque est voluisse. Haec ad primain quaestionem. Ad secundam vero: Cur, quum carnis sive lenociniis sive violentia peccetur, animus damnetur, breviter respondemus. Idcirco, quia contra legem agitur. Lex enim sancitur ne transgressio fiat; et ubi nulla est lex, isthic non est praevaricatio; in legem incidere nequeunt, quibus lex data non est: id quod experientia constat. Dilacerant sese mutuo canes; at nullus iniuriarum arcessitur; praedantur lupi, sed de repetundis nemo apud illos agit; abiiciunt inertes foetus ciconiae et aquilae, sed nemo. accusat malae tractationis; init admissarius palam etiam equas totius viciniae, at nemo adulterium impingit. Atque haec omnia non alia ratione quam quod lex illis nulla est. Homini vero quum lex data sit et is in legem offendat, iam iure supplicio addicitur quod lex iubet. Damnatur ergo homo, quia legi occurrit, et audax contra illam perduellionem excivit. Verum iam gravior quaestio nascitur, ista scilicet: Cur ergo legem tulit deus homini, ad quam offendere potest; ac non potius exlegi concessit vivere, quemadmodum et reliquis animantibus, praecipue quum divina providentia cuncta disponantur et eiusdem virtute omnia gerantur? Ad hanc ergo quaestionem priusquam respondeamus, expendere volumus quidnam lex sit. Quam dum alii alias a forma definiunt,ut quum Paulus dicit: Lex est spiritualis; alias a fine, ut quum idem dicit: Per legem cognitio peccati, hoc est: Lex est peccati index; et quum Chrysippus, ut habetur. ff. De legib. et sen. consult. et lon. consuetudine, sic eam definit: Lex est omnium divinarum humanarumque rerum notitia, hoc est: Lex inducit in cognitionem divinarum et humanarum rerum: nullus tamen illam a materia definivit, hoc est: quidnam sit vere ac per essentiam lex. Hunc ergo fontem (verbo absit invidia!) ostendemus, et legem divinam scilicet hoc modo definimus: Lex est numinis iussus, illius ingenium ac voluntatem exprimens. Atque si lubet concisius loqui, dicito: Lex est perpetua voluntas dei. Quamvis priorem velimus exponere, quo tamen et posterior patefiat. Attingimus hic primo fontem, quum numini legem referimus ; secundo genus, quum iussum adpellamus. Late tamen volumus iussum capi, ut comprehendat tam ea quae vetantur quam quae praecipiuntur. Postremo videmus quid per essentiam sit lex, nempe numinis voluntas et ingenium; ut quum legem audimus, discamus, quid velit deus, et quod ipse eius ingenii est, quod nos doceat. Quod adeo verum est, ut etiam in crassissimis istis legibus: Non occides; non furto auferes; non admittes adulterium, discamus eum natura sic esse animatum, ut violentiam odio habeat, iniquitatem, et iniuriam. Nisi enim sic ingeniatus esset, iam duplicitatis notam incurreret, quum aliud mandaret, aliud vellet. Constat igitur ut, quum lex iussus dei sit, expressa sit

[ocr errors]

illius voluntas; quumque illius est voluntas, ipse quoque illius sit sententiae quam nobis praecipit: quo posterior definitio perinde tendit. Hinc apparet, nostra tempestate quosdam primi, ut ipsi credunt, nominis non satis circumspecte locutos esse de lege, quum nihil aliud de ea quam quod terreat, quod damnet dirisque addicat, prodiderunt ; quum re vera lex ista prorsus non faciat, sed contra numinis voluntatem et ingenium exponat: cui quid comparari potest? Si credit rex aut imperator sententiam suam, consilium et ingenium decurioni aut tribuno : quomodo ille non exilit et gestit prae laetitia? Et deus quum nobis legis pronuntiatione voluntaten suam et ingenium adperit, nullius facere' audemus? Dilucidius ergo et modestius usus est Paulus huiusmodi enallagis. In Romanis enim diligenter cavet, ne tam vehementibus enallagis: lex damnat, lex inferis adiudicat, utamur. Et omnino huc tendit, ut legem pro sua sanctitate praedicet, nunc spiritualem illam, nunc vero bonam illam vocando, quum dicit: Quod ergo bonum est, morsne mihi factum est? Absit! inquit, sed peccatum, quo scilicet adpareret, id est, cognosceretur esse peccatum, per bonum (hoc est, per legem quam hic bonum vocat) operatum est mihi mortem, ut sic peccatum (quod scilicet nondum cognoscebatur, quum lex non esset cognita) supra modum fieret peccator (hoc est, ut magnitudo et immanitas peccati patefieret) per legem sive mandatum. En ut commode cavet, ne legem exosam faciat, si damnationem aut mortem illi tribueret. Quod equidem non in hoc dico, quasi huiusmodi enallagis in loco uti impium ducam. Sed quum quidam sint qui sibi solis divinarum literarum iudicium vendicent, quos tamen videas tum iam laudato, tum aliis multis locis adeo pueriliter labi, sola ignoratione rhetorices, quam tamen ex professo sibi sumunt: placuit omnino illos tum modestiae tum sui admonere. Modestiae, ne videantur legem contemnere, quae sempiterna voluntas dei est; sui vero, ut sciant se esse homines, quorum est errare, ignorare, labi, decipi et alucinari. Quae illis non minus quam aliis usuveniunt. Sunt autem in dicto Pauli argumento venustissimae enallagae et prosopopoeiae, quum nunc peccatuin geometra fit ac mensor, lex perpendiculum, mox peccatum ctiam peccator, veluti fur iv avtopwow deprehenditur; nunc a lege liberari dicamur, quum lex non magis possit aboleri aut cessare (loquor autem de lege spirituali, non de cerimoniarum lege) quam deus ipse; quum non a lege, sed a damnatione, quae nobis iure debetur propter contemtam legem, absoluti simus. Mox quum spiritualem vocat, plane ostendit tolli legem nulla ratione posse. Quae pigmenta, du aut non cognoscuntur aut negliguntur, gigantes istos cogunt vel transilire, quae tamen exponenda sumserunt; vel ne quid ignorare videantur, aliquid obscurum, anceps et magnificum effutire, quo minus intelligas ipsos non intelligere quae tractant. Huiusmodi locutiones: Lex damnat; lex peccati reum facit, non aliter sunt verae quam si quis lumen deformium hominum coetui inferat, atque illi dicant: Ne importato lucernam! ea enim nos omnes deformes reddet. Hic certe lux deformes eos facere nequit, sed spectabilem reddit deformitatem. Sic non magis damnat hic lex quam isthic lux; sed proditur ad legem humana foeditas. Lex ergo lux est. Si lux est: iam dei

mens, intellectus et voluntas est. Sic ergo, ut ad propositum redeamus, satis declaratam et firmatam putamus legis definitionem. Nunc pauca tum exempla tum exceptiones pro declaratione praedictorum adiiciemus: Diliges dominum deum tuum ex toto corde, anima, mente ac viribus, lex est quum homini dicitur, qua primum discit numen deum ac domninum esse super omnia diligendum, id autem propter naturalem ac propriam bonitatem illius. Qua scientia quae nobilior et utilior humanae menti contingere potest? quod auspicatius nuncium, quam quum sese deus proponit hoc esse quod prae universis amplectendum ac deamandum sit? Quum ergo sese amandum exposuit, certum est quod et ipse amat: nisi enim nos amaret, cuius tandem causa se nobis aperiret? Discimus igitur secundo in hac lege, non tantum quod deus is sit quem amare supra universa debeamus; verum etiam illum ipsum natura amare non modo hominem, sed cunctas creaturas suas: nam nisi eas amaret, non ́crearet, non sustineret, non viveret et operaretur in eis. In isto solum discrimen est, quod quaecunque amat deus tanquam parens amat: nam supra se neminem habet quem vel miretur vel revereatur. Nos vero amamus illum tanquam auctorem et parentem. Ex quo istud ad exceptionem pertinens colligitur: Quae nobis leges sunt, deo lex non sunt: quis enim legem ei ferret qui summus est, aut quis eum doceat qui lux est? Illi ergo natura et ingenium sunt, quae nobis lex sunt. Et quum praecipit: Me unum ama! primum discimus eum, non ex lege quam illi ponere nemo potest, sed natura et ingenio amare, Secundo discimus et nos illum iure amare debere. Ita ut ipse supra legem sit, nos sub lege; ut ille sit amor qui nobis praecipitur. Iam et aliud exemplum addemus, quo superiora clarius exponantur, et exceptio ista, quod deus non sit sub lege, manifestior fiat. Quum praecipitur : Ne occidas! (Vetatur autem homicidium, non beluicidium): primo discimus deum aequitatis esse amantem, et violentiam abhorrentem ; secundo discimus, aequum esse ut nos ad illius exemplum a vi abstineamus. Deinde quum ille pro sua voluntate occidit: non fit homicidia, quia sub lege non est; quum autem sub lege non est, non peccat. Sed quod nobis lex est, inquit, naturam illi esse dixisti. Si ergo natura non occidit, par est his qui lege vetiti non occidunt; si vero occidit, iam etsi contra legem non veniat, contra naturam tamen facere videtur. Si enim quod nobis lex est illi natura est, iam aut contra se ipsum facere concedas oportebit, quum occidit, aut homicidium non esse contra illius voluntatem, aut si sibi ipsi non est contrarius neque legi adversus est, sed occidit: ergo occidere non incidit in legem. Quam obiectionem facile diluimus et dicimus, deum non esse homicidam, quia neque iudex, dum causam cognovit et supplicio adiudicavit, homicida est. Is enim tandem est, qui iniquo aliquo privatoque adfectu, puta ira, odio, cupiditate motus, occidit hominem. Quos adfectus si iudex in consilium vocat: homicida est quantumvis in solio turgeat. Qui e diverso dum absunt, ab homicidii crimine excusant etiam privatum. Puta, si quis vim vi cohibuit, si in bello iusto iniquum et impium hostem prostravit. Deus autem quum eiusmodi adfectibus non possit esse obnoxius, non potest homicidium committere. Reconciliantur ergo

« PoprzedniaDalej »