Obrazy na stronie
PDF
ePub

et charitas abscondit: citius ergo culpa dimittitur, A‹ vadit, et simul cum stultitia illius peribis. › Auquæ nequaquam malitiæ studio perpetratur.

CAPUT XIV.

De vitandis malis dictis, factis, cogitationibus per auxilium Dei.

Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat ‹ quasi insidiator ori tuo. Contumeliosum bene possumus accipere hæreticum, qui semper verba nostra quærit subvertere, et ad nequitiam sensus sui pertrahere, proinde hujus collocutio perniciosa est, et ideo omnino fugienda, sicut in Proverbiis Sapientia hortatur, dicens: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas (Prov. 1). Et item: ‹ Fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum. Pedes enim eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem (Ibid.). ›

Noli fenerari homini fortiori te; quod si fenera‹ veris, tanquam perditum habe. Fortiorem hic non viribus validum, sed elatione tumidum nuncupat, cui prohibet fenus tribuere; quia non laudat cum eo amicitias jungere. Superbo itaque, hoc est, hæretico communicare, injuriæ magis incrementum est, quam quietis emolumentum; et ideo in omni re magis devitandum est ejus consortium, quam alicujus lucri aut eloquentiæ per eum appetendum adminiculum; perdit enim fenus, qui ingrato tribuit; et minuit substantiam, qui perverso communicat. Unde Salomon in Proverbiis admonet, dicens: ‹ Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui habeto ea solus, nec sint alieni participes tui (Prov. v), › Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. Bonum est ut quisque consideret mensuram virium suarum, et sic votum temperet, ne in mendacii reatum incurrat. Unde Dominus per Moysen præcepit, dicens: Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabit tibi in peccatum; si nolueris polliceri, absque peccato eris (Deut. xxH). ▸ Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate ex ore tuo locutus es. Hinc et Ecclesiastes ait: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei infidelis et stulta promissio; sed quodcunque voveris, redde: multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere (Eccle. v). ▲

>

Non judices contra judicem : quoniam secundum <quod dignum est judicat. Hæc sententia et moraliter nos docet, ut simus subjecti præpositis et judicibus nostris, qui nos secundum divinam legem judicant, et juxta allegoriam omnibus adversariis veritatis, hoc est judæis, paganis et hæreticis interdicitur ne adversentur Evangelio Christi, quoniam ipse est constitutus a Deo judex vivorum et mortuorum: et ipse judicat orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. ›

• Cum audaci non eas in via, ne forte gravet mala sua in te; ipse enim secundum voluntatem suam

daces hic possumus sentire hæreticos, qui præsuin→ ptionis suæ condunt sectas; in quibus omnino non est nobis gradiendum, quia secundum voluntatem suam, et non secundum voluntatem Dei vadunt: qui enim illorum semitas perversas graditur, simul cum stultitia illorum peribit. Nota quia sicut superius prohibuit contra faciem contumeliosi stare et fortiori fenerari, ita et nunc prohibet cum audace in via ambulare, quia secundum psalmographi sententiam: Beatus est vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit; sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. 1). › De quo et adhuc hor B tatur subjungens:

C

D

Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum : quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. Licet historialiter nos admoneat vitiosum atque furiosum hominem devitare, tamen mystice docet blasphemantium Judæorum et hæreticorum consortia fugere, ante quorum oculos nihil est sanguis, quia aut corporaliter carnem ambiunt trucidare, aut magis animas spiritualiter per erroris pravitatem enecare. Veloces enim pedes eorum sunt ad effundendum sanguinem, et contritio atque infelicitas est in viis eorum, qui et in desertum ducunt: quia de terra Ecclesiæ evellere, et in devia erroris sui, quoscunque possunt, inducere contendunt. De quibus et adhue subditur. :

Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt diligere, nisi qua ipsis placent. Fatui enim sunt omnes desertores veritatis, quia relinquentes viam justitiæ, viam iniquitatis elegerunt, nee patrum regulam sequi, sed suis voluptatibus deservire probaverunt. Unde in Proverbiis scriptum est:

Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris que versantur in corde ejus (Prov. xvin). › Sed ne hoc præcavere voluerunt, quod alibi Scriptura prodit, dicens: Sunt viæ, quæ putantur ab hominibus justæ, novissima autem eorum deducunt ad profundum inferni (Prov. XIV). Unde sequitur eos ignominia, et opprobrium, et perditio sempiterna.

Coram extraneo ne facias consilium; nescis enim quid pariet. Extraneus nobis est, qui a fide et religione Christiana alienus est; eum quo non est consilium ineundum, hoc est de sacramentis divinis et mysteriis occultioribus disputandum, quia nescimus sensus ejus qualitatem, utrum ad fidem vel ad blasphemiam vertatur. Hinc et ipsa Veritas nos instruxit, dicens: Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos: ne conversi disrumpant vos (Matth. vn). Hinc et pastor Ecclesiæ ait: Vos igitur, fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate (11 Pet. 1). Hinc et Joannes ait: ‹ Omnis qui recedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet

in doctrina, hic filium et patrem habet. Si quis venit A mulieri potestatem in anima sua non tribuit; et qui ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere regulam veræ fidei servare contendit, hæreticæ pracum in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit vitati non consentit. illi ave, communicat operibus illius malignis (II Joan. 1).

Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte in<ferat tibi gratiam falsam et convicietur tibi. Quod superius subobscure posuit, cum extraneo non ineundum consilium, quia nescitur quid pariat: hoc in hac sententia planius exponit, scilicet ut hypocrisin simulatorum caveamus ne forte, si incaute aliquid coram ipsis loquamur aut agamus, eorum insidiis capiamur. Unde et in anterioribus præmonuit, ut multi pacifici essent nobis, et consiliarius unus de mille. Hinc et in Proverbiis scriptum est: Inimicus cum in corde tractaverit dolos, quando submiserit B vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitie sunt in corde illius (Prov. xxvi). ›

Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius. Multivola mulier est hæreticorum synagoga, quia non unionem catholicae fidei, et veritatem evangelicæ doctrinæ servare appetit, sed per devia diversorum errorum pergere diligit, ubi et laqueos ponit, quia sectas perditionis ad decipiendas animas instruit; ad quam respicere prohibemur, quia nequaquam societati illius commisceri permittimur.

Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius. › Quam saltatricem melius possumus accipere, quam hæreticorum turbam, quæ pro instabilitate mentis suæ nunc hoc, nunc illud eligit, nec unquam in statu veritatis consistere novit? Volubilitate enim linguæ suæ quasi rolatu corporis gyrando ad hoc ludit, ut quem eloquentiæ suæ amatorem esse conspicit, in assensum pravitatis suæ quasi inertem citius pertrahat. Quod et Salomon ostendit, dicens: Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit eum : statim eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur, donec transfigat sagitta jecur ejus velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quia de periculo animæ illius agitur (Prov. vn). ›

(CAP. IX.) Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam. › Mulierem sicut in bono, ita et in malo positam in Scripturis invenimus. Mulier in bono, ut in Proverbiis legitur: Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus (Prov. xxx1). › Et in Evangelio: Mulier abscondit fermentum in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum (Matth. x1; Luc. XII). Ubi fides et devotio prædicatur Ecclesiæ. Contrario vero in malo posita est mulier in Proverbiis, ubi ita legitur: Ecce mulier eccurrit illi ornatu meretricio præparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec C valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulum insidians, ap. prehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea, etc (Prov. vii). › In quo hæretica pravitas denotatur, quæ et hic sub variis speciebus describitur. Mulierem enim sinus nostri, falsos fratres possumus intelligere, qui nobiscum manentes, foris pacem simulant, intus dolos parant, et nalitiam doctrinæ nequam retinent. A quibus ipsa Veritas in Evangelio docuit discipulos suos cavere, dicens: Attendite autem vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. vi). Unde et doctor gentium in Epistolis suis pseudoapostolos D vati perdamus animas nostras; et ad hæreditatem

(

sepius arguit, et falsos fratres se asserit tolerasse. Idcirco bona est cautela in omnibus, ne forte fictio simplicem decipiat, et incautum malitia subvertat.

CAPUT XV.

Sapientia docet virum castum mulieri potestatem in animam suam non dare, ne per amicitias elidat eum, nec cum jocante habere consortium.

Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. Hæc sententia secundum historiam docet castitatis pudicitiam, et secundum allegoriam contra hæresim providentiam, quia qui libidinis pollutionem fugit,

Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius. Per incuriam quippe aspectus sæpe turbatur internus animi motus. Ideo prohibet nos in virginem conspicere, quia a libidine mentem nostram illæsam vult permanere. Hinc et alibi Sapientia docet, dicens : ‹ Mulier viri pretiosam animam capit. Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius, pretium enim scorti vix est unius panis (Prov. vi). Mystice autem non debemus decorem eloquentiæ hæreticorum amare, neque in splendorem simulatarum virtutum eorum intendere, ne scandalizemur in fictionibus illorum. Unde et subjungit, dicens :

Non des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam. › Quia nullam communionem debemus habere cum hæreticis atque schismaticis, ne forte seductionibus eorum depra

quæ nobis promissa est in cœlesti patria non perveniamus.

Noli circumspieere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. Nunc sub alio paradigmate eamdem rem exprimit, quam superius in muliere notavit. Vici enim civitatis non alii sunt quam conventicula hæreticorum, quæ se a castris Ecclesiæ separaverunt, neque in unitate civitatis Dei, de qua scriptum est: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI), › perseverare voluerunt. In hæc ergo circumspicere non debemus, quia a sensu Ecclesiæ recedere non permittimur, ne forte in plateis illius oberremus: quia lata et spatiosa via

es!, quæ ducit ad mortem ; arcta autem et angusta, A ut probatum amicum non derelinquas, nec te in quæ ducit ad vitam (Matth. vii). ›

[ocr errors]

Averte faciem tuam a muliere compta, et non circumspicias speciem alienam: propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Hanc mulierem non aliam quam eam cujus superius societatem prohibuit, intelligimus, quæ ornatu verborum compta multorum perditionis exstitit causa; cujus species in insipientium animos concupiscentiæ ignem ingerit: quæ et hic flammas illiciti amoris in illis excitat, et în futuro gehennæ combustionem ipsis præparat. Quapropter ejus communionem omnino fugere debemus, et despicere formam, quia, ut sequens probat sententia,

Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus B in via conculcabitur. Hoc est, omnis perversa doctrina in via rectæ fidei omni confusione digna deputabitur. Hinc et ipse Dominus in Evangelio sermonem ad discipulos faciens ait : Vos estis sal terræ, quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. v). Sicut ergo sal infatuatum cum ad condiendos cibos carnesque siccandas valere desierit, nulli usui aptum erit, neque enim, ut alius testatur Evangelista (Luc. XIV), in terram utile est, cujus injectu germinare prohibetur, neque in sterquilinium agriculturæ profuturum, quod vivacibus licet glebis immistum non fetare semina frugum, sed exstinguere naturaliter solet sic omnis qui post agnitionem veritatis retro redierit, neque С ipse fructum boni operis ferre, neque alios excolere valet, sed foras mittendus, hoc est ab Ecclesiæ est unitate secernendus, ut juxta aliam parabolam irridentes eum inimici dicant : « Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare (Luc. XIV). ›

Speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt, colloquium enim illius quasi ignis exar<descit. Multi ergo admirantes eloquentiam hæreticorum, in errorem ab illa seducti sunt, quia colloquium ipsorum flammam nequitia in auditorum suorum cordibus excitat, nisi citius ab eorum consortio recesserint. Ideo subjungitur:

Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum, et non alterceris <cum illa in vino ne forte declinet cor tuum in D

illam, et sanguine tuo labaris in perditionem. › Ne sedeas, inquit, cum illa, hoc est ne moreris cum illa, nec accumbas super cubitum, scilicet a bono opere ne torpeas; et non alterceris cum illa in vino, hoc est, ne disputes cum illa in legis Dei meditatione; vinum enim significat gratiam Scripturarum, ne forte cor tuum illiciat ad amorem suum, et in proprium animæ tuæ interitum inde corruas.

CAPUT XVI.

Non relinquendum amicum antiquum. Non derelinquas amicum antiquuin, novus enim non erit similis illi. Verum quia expertarum rerum major est fiducia quam ignot rum, ideo suadet

ignoti fidem improvide committas. Aliter admonet ne ab auctoritate sanctorum Patrum catholicorum facile declines, qui veritatis et justitiæ fidi sunt servatores. Neque cito ad rudes et novellos doctores prorumpas, qui, licet a vero omnino non devient, perfectionis tamen apicem vix obtinent. Unde et Salvator in Evangelio, ne nos immaturi ad docendum prorueremus, suo exemplo nos instruxit, cum ipse duodecennis sedebat in medio doctorum, audiens illos et interrogans (Luc. 11); et post trigesimum annum docendi suscepit officium (Luc. 1). Quid autem hinc faciendum sit, sequens sententia insinuat :

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Non zeles gloriam et opes peccatoris : non enim scis quæ futura sit illius subversio. De primatu et potentia terrena utile non est contendere, sed magis de profectu virtutum certare. Unde et Salvator suos discipulos admonuit per arctam viam et angustam contendere intrare, quæ ducit ad vitam, non per latam et spatiosam, quæ ducit ad mortem (Luc. XII); et opes atque divitias mundi spernere, quatenus thesauros in cœlesti regno possent habere, ita dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt neque furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI). Hinc et Psalmista ab avaritia et æmulatione prava fidelem cohibens ait: Noli æmulari in malignantibus, neque zelatus fueris facientes iniquitatem, quoniam tanquam fenum velociter arescent, et sicut olera herbarum cito cadent : spera in Domino et fac bonitatem, et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus (Psal. XXXVI).

[ocr errors]

Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quo‹ niam usque ad inferos non placebit impius. › Non est gaudendum in calumnia bonorum, sed magis condolendum : quia is qui injuste læsus est, patientiæ suæ recipiet mercedem; qui autem injuste lesit, non evadet iniquitatis suæ debitam ultionem.

Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi; et non suspicaberis timorem mortis. ▸ Quid vult hoc quod jubet longe abesse ab homine potestatem habente occidendi? nisi quod cautos nos in omnibus vult fieri, ne forte per incuriam incidamus in periculum mortis. Ille enim se bene ab occisione custodit, qui res dignas morte non efficit: Unde et sequitur.

[ocr errors]

et

gloriatio tibi, et in sensu sit tibi cogitatus Dei, omnis enarratio tua in præceptis Altissimi. Convivium hoc magis pertinet ad spiritales epulas, quam ad corporales delicias. Qui ergo cum justis viris assidue manet in meditatione sanctarum Scripturarum, et in exercitio sacrarum virtutum, et corde simul et ore Dominum omni tempore confitetur, procul dubio ille æterna satietate replebitur. Beatus, inquit, qui manducat panem in regno Dei, panem scilicet vitæ, quem qui manducaverit non morietur in æternum, sed vivet et gaudebit cum sanctis angelis in regno coelesti (Luc. XIV). Quod et ipsa Veritas discipulis suis in Evangelio promisit, dicens : «Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi B Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo : et sedeatis super thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Luc. xx11). ›

Et si accesseris ad illum, noli aliquid commit- A tere, ne auferat vitam tuam. Hoc et Paulus admonet, dicens: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit (Rom. x). › Quæri autem hic potest si ad hoc a Deo constituti sunt, ut ultionem noxiis et peccatoribus infligant, cur permittantur persecutores Christianorum et hæretici, innocentes et religiosos pœnis subjicere? Quod utique justo judicio Dei fieri permittitur, ut boni pro patientia sua coronentur, et mali pro sua iniquitate damnentur. Aliter autem per malos sicut et per bonos principes Deus reos judicat, ut ipsi qui sceleratos punientes eadem scelera faciunt, postmodum pro suis iniquitatibus condignas pœnas luant. Unde in Apocalypsi scriptum est : ‹ De fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ, et præceptum est illis, ne læderent fenum terræ, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis (Apoc. Ix): Et post aliquanta: ‹ Vidi, inquit, equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tanquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne et fumo et sulphure, quæ procedebant de ore ipsorum. Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. Nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. Per fraudem enim nocent hæretici, et per dolos præparant animarum interfectionem. Quia, sicut scorpio palpando incedit, sed cauda ferit, ita fraudulenta pernicies malorum blanda et innoxia in facie videtur; sed dum occulte feriunt, quasi mortem latenter inducunt. Item potestas equorum in ore eorum est et in caudis eorum: id est, in sermone et officio. Propheta enim docens mendacium, ipse cauda est. Qui autem se signo Dei vivi non muniunt in frontibus suis, nec catholica fide corda sua diligenti custodia tuentur; horum videlicet ruina in promptu est. Unde et sequitur :

◄ Communicationem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis. Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo; et cum sapientibus et prudentibus tracta. Proinde necesse est ut caveamus dolosorum insidias, et cum sapientibus et prudentibus, hoc est, cum orthodoxis Patribus et Deum timentibus fratribus omne consilium nostrum tractemus, et viam justitiæ et veritatis non deseramus. De quo adhuc subditur:

CAPUT XVII.

De convivis justis, id est sociis bonæ famæ. < Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit

C

In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui: in sensu ‹ vero seniorum verbum. › Artifices isti iidem sunt, qui et principes populi, doctores videlicet sancti : in quorum manu, hoc est actione, laudabuntur opera virtutum, et observantia disciplinæ. In quorum etiam sermone splendor micat sapientiæ simul cum facundia eloquentiæ. In sensu enim seniorum verbum, hoc est, verbum Evangelii. De quo et Paulus ait: ‹ Verbum enim breviatum Dominus fecit super universam terram (Rom. 1x). › Isti sunt seniores, de quibus in Deuteronomio scriptum est: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXI). Istos præfigurabant et illi seniores septuaginta, quos Moyses Domini jussu elegit, et universo populo præfecit; cum his et ipse rex regum judicia sua secundum veritatem disponit. Sicut Salomon ostendit, dicens: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ (Prov. XXX1). E contra vero illud quod sequitur :

>

< Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis est, hæreticos significat, hi enim temerarii semper lites amant, et contentiones, et rixas suscitant. Unde odibiles sunt tam Deo quam etiam hominibus; qui et terribiles sunt in civitate sua, hoc est, in mundo; quoniam D quos valent in errorem pertrahentes, de filiis Dei efficiunt filios diaboli, et pabulum ignis æterni. De quibus et Psalmista ait: ‹ Vir linguosus non dirigetur super terram, virum injustum mala capient in interitum (Psal. cxxxix). Ideo Paulus præcepit, dicens: Profana autem et inaniloquia devita, el verborum novitates. Multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (I Tim. vi). Et item: Erunt, inquit, homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei: habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes: et

hos devita (II Tim. 1). › De quibus et Judas in Epi- A negantes (Judæ 4). › Verum quoniam temerarios in stola sua ait: Subintroierunt enim quidam homines, qui olim præscripti sunt in judicium impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum dominatorem Dominum nostrum Jesum Christum

verbo juxta finem præsentis libri odibiles esse ostendit, quid de judice justo sentiat, in initio sequentis videamus.

CAPUT PRIMUM.

LIBER TERTIUS.

Sapientia laudat judices judicantes populum suum. (CAP. X.) Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. Judicem sapientem neminem melius quam Dominum Christum Possumus intelligere, qui contra universos hostes populum suum tuetur. De quo per prophetam dicitur: Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo (Joel. 11); cujus principatus etiam stabilis erit. Quia, Isaia testante, ipsius principatus super humerum ejus, et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri sæculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc (Esa. Ix). Huic vaticinio etiam angeli verba in Evangelio ad Mariam concordant, quibus Christi imperium permansurum testatus est, dicens: ‹ Dabit ei Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis (Luc. 1). › Cujus nimirum normam discipuli ejus sunt secuti: quod sequens sententia probat, ubi dicitur:

‹ Secundum judicem populi, sic et ministri ejus; <et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes

in ea. Civitas enim Christi sancta est Ecclesia, quæ ejus vestigia devoto cordis sequitur affectu, et bonorum operum imitatur effectu. Ubi et ministri ejus, hoc est rectores fidelium, et prædicatores sancti, ipsius mandatis sedulo obtemperantes erunt : aliisque similiter facere instanter præcipiunt. Cujus temperantiæ modum Ecclesiastes laudat, dicens : ‹ Beata terra, cujus est rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam (Eccl. x). E contrario vero de alio rege dicit: Væ tibi, terra, cujus rex est puer, et cujus principes mane comedunt (Ibid.). Væ ergo terræ, cujus rex est diabolus, semper novarum rerum cupidus; hic judices et principes eos habet, qui amant hujus sæculi voluptates, qui antequam dies mortis adveniat dicunt : ‹ Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. E contra beata terra Ecclesiæ, cujus rex Christus filius ingenuorum, de Abraham, et Isaac, et Jacob, prophetarum quoque et omnium sanctorum stirpe descendeus, quibus peccatum non fuit dominatum, et ob id fuerunt liberi; principes quoque ejus sunt apostoli et omnes sancti, qui regem habent filium ingenuorum, nec comedunt

B

C

D

mane, nec velociter. Non enim in præsenti sæculo quærunt voluptatem, sed in tempore suo manducabunt, cum retributionis tempus advenerit : « Beatus, inquit, qui manducabit panem in regno Dei (Luc. XIV). ›

Rex insipiens perdet populum suum. Ille utique rex, de quo superius diximus, qui puer est, et cujus principes mane comedunt, qui perdet populum suum, hoc est, omnes sibi obedientes in barathrum secum præcipitat inferni.

Et civitates inhabitabuntur per sensum poten<tium. Ecclesiæ videlicet Salvatoris firmantur per doctrinam sanctorum prædicatorum.

[ocr errors]

‹ Quoniam in manu Dei potestas terræ. Hoc est sub gubernatione Christi status viget Ecclesiæ. De qua terra Propheta ait : « Deus autem rex noster <ante sæcula operatus est salutem in medio terræ (Psal. LXXII). Ubi ejus voluntas quotidie impletur. In qua et cum qua ipse se promisit permansurum usque ad consummationem. Cæterum data <est illi omnis potestas in cœlo et in terra, et non est qui possit resistere voluntati ejus. Oportet enim eum regnare donec subjiciat omnes inimicos ejus sub pedibus suis. De quo subjungitur :

Et exsecrabilis omnis iniquitas gentium. ld est, damnabilis, quoniam ipse judex justus in judicio suo damnat omnes peccatores terræ, et disperdet de civitate sua omnes qui operantur iniquitatem. Aliter exsecrabilis est omnis iniquitas gentium, quia per prædicationem apostolorum reprobata est infidelitas et error gentilium, quos Salvator ad hoc misit in mundum, ut contumaces redarguerent, inscios docerent, et infirmos sanarent. Unde et sequitur:

Et utilem rectorem in tempus suscitabit super ‹ illam, in manu Dei potestas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. › Potestas enim sanctorum doctorum dispensatione Dei ordinata est, quibus et ministerium honoris dedit : quando eos vice sua generi humano præposuit. Ipsi sunt enim scribæ, de quibus ipsa Veritas in Evangelio ait: Similis est homini patrifamilias, qui

profert de thesauro suo nova et vetera (Matth. ‹ xv). De quo et Psalmista: ‹ Lingua, inquit, mea calamus scribæ velociter scribentis (Psal. XLIV). Hoc est, Mysteria divina sub velamine prophetiæ breviter notantis: quia Lex et Prophetæ usque ad Joannem, et finis legis Christus ad justitiam omni credenti Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum ; nec aliud nomen est da

« PoprzedniaDalej »