Obrazy na stronie
PDF
ePub

phetas. Respondebat Dominus per somnia, sicut idem A vocitabantur (Exod. xxv). Itemque dum quisque Hebræi asserunt, co quod jejunando et orando, poscebant oraculum sibi fieri divinum, et Dominus illis per somnia revelabat ea quæ futura erant quod in hoc loco minime Saul fecisse legitur. Per doctrinam, per ephod scilicet, quod sacerdos in pectore gestabat. Neque per prophetas, quia illis consulentibus Dominus nequaquam respondebat. Hi prophetæ dicuntur fuisse discipuli Samuelis: quibus prophetantibus junxit se Saul et prophetavit. Quæsivitque Saul pythonissam, quæ suscitaret illi Samuelem. Statimque suscitatus, ait ad eum :

‹ Quare inquietasti me, ut suscitarer? etc. Quæritur, secundum historiam, utrum pythonissa ipsum prophetam de inferno evocaverit, an aliam aliquam imaginariam illusionem fallacia dæmonum factam ? De hac quæstione beatæ memoriæ Augustinus episcopus Simpliciano Mediolanensi episcopo ita scripsit Inquiris, inquam, utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, et tanquam de abditis mortuorum repagulis evocare, ut videretur et loqueretur cum Saul. Nonne magis mirandum sit quia Satanas ipsum Dominum assumpsit, et constituit super pinnam templi? (Matth. v.) Quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus quo Samueli factum est ita ut Samuel excitaretur, similiter latet; nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad Dominum vivum unde voluit assumendum, et ubi voluit constituendum, quam ad Samuelis defuncti spiritum e suis sedibus excitandum. Quod si illud in Evangelio nos ideo non conturbet, quia Dominus voluit atque permisit nulla diminutione suæ potestatis et divinitatis id fieri, sicut ab ipsis Judæis, quanquam perversis atque immundis, et facta diaboli facientibus, et teneri se, et vinciri, et illudi, et crucifigi, atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione voluntatis divinæ permissum fuisse, ut non invitus, nec dominante magica potentia, sed volens atque obtemperans occultæ dispensationi Dei, quæ pythonissam illam et Saulem latebat, spiritus prophetæ sancti se ostenderet aspectibus regis, divina eum sententia percussurus. Quanquam in hoc facto potest adesse alius facilior intellectus, ut non vere spiritum Samuelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma, et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea Scriptura nomine Samuelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt. Sicut omnia quæ pinguntur atque finguntur, earum rerum quarum imagines sunt, nominibus appellantur: sicut hominis pictura cum pingitur, proprium quodque nomen incunctanter adhibetur, et dicitur: Ille Cicero est, ille Salustius, ille Achilles, iste Hector, hoc fluinen Simois, illa Roma, cum aliud nihil sint, quam pictæ imagines. Unde cherubim cum sint cœlestes virtutes, facti tunc ex metallo, quo imperavit Deus super arcam testamenti, magnæ rei significandæ gratia, non aliud quam cherubim illa quoque figmenta

B

videt somnium, non dicit, Vidi imaginem Augustini. sed, Vidi Augustinum, cum eo tempore quo aliquid tale aliquis vidit, ignoraret hoc Augustinus. Usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum videri. Et Pharao spicas se dixit vidisse in somnis et boves, non spicarum aut boum imagines (Gen. XLI). Si igitur constat liquido nominibus earum rerum quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est quod Scriptura dicit Samuelem visum, etiamsi forte imago Samuefis apparuit per ficta machinamenta ejus qui transfigurat se in angelum lucis, et ministros suos subornat velut ministros justitiæ (11Cor. x1). Jam vero si illud, inquit, movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera prædicta sint, potest et illud videri mirum, quomodo dæmones agnoverunt Christum, quem Judæi non agnoscebant (Luc. vIII; Act. XIX). Cum enim vult Deus etiam per infimos spiritus aliquem vera agnoscere, temporalia duntaxat ad istam mortalitatem pertinentia, facile est, et non incongruum, ut omnipotens et justus ad eorum pœnam, quibus ista prædicuntur, ut malum quod eis imminet, antequam veniat prænoscendo patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid divinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis, prænuntient hominibus. Tantum autem audiunt, quantum omnium Dominus atque moderator vel jubet vel sinit. Unde etiam spiritus pythonis in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo, et evanC gelista esse conatur (Act. xvi). Miscent tamen isti fallacias, et quod verum nosse potuerunt, non decendi magis quam decipiendi fine prænuntiant. Et forte hoc est, quia cum illa imago Samuelis Saulem prædicat moriturum, dixit etiam secum futurum : quod utique falsum est. Magno quippe intervallo separari bonos a malis post mortem in Evangelio legimus, cum inter superbum illum divitem, qui jam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad ejus januam ulcerosus jacebat, jam in requie constitutum, magnumn chaos interjectum esse testatur (Luc. XVI). Aut si propterea Samuel ei dixit, Mecum eris, ut non ad æqualitatem felicitatis sed ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, et uterque mori potuerit, jamque mortuus mortem vivo prænuntiabat; secundum utrumque igitur intellectum, habere exitum hanc lectionem, qui non sit contra fidem manifestum est: nisi forte profundiori inquisitione inveniatur ad liquidum, vel posse vel non posse animam, cum ex hac vita migraverit, magicis carminibus evocari, et vivorum apparere aspectibus, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeat, sed et agnosci. Et si potest, utrum etiam anima justi, non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus mysteriis [Al., imperiis] summæ legi obtemperans, ut si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in hujus Scripturæ tractatione admittatur, sed illo excluso imaginatione similitudo Samuelis diabolico ritu facta

intelligatur. Sed quoniam sive illud fieri possit, sive A

CAPUT XXXI.

non possit, tamen fallacia Satanæ, atque imaginum Pugna Philisthiim contra Jerusalem, et de morte Saulis

simulandarum callidi operatio decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat, pedetentim quidem, ne inquisitionibus dillgentioribus præscribamus, sed potius existimemus tale aliquid factum in maligno spiritu, pythonissæ illius ministerio, quandiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur. Hæe sunt quæ tunc de pythonissa et Samuele scripsit beatissimus Augustinus.

CAPUT XXX.

Quod David Amalecitas superavit et prædam quam abstulerant, in Sicelech eripuil.

(CAP. XXX.) Interea dum pergeret David cum Achis rege Philisthinorum in prælium adversus Israel, in- B surgentes Amalecita irruerunt in Sicelech, et succendentes eam, captivaverunt omnia quæ erant David et puerorum ejus. Reversus ergo David ad persequendos Amalecitas, invenit Ægyptium puerum lassescentem, quem Amalecitæ ægrotum in itinere reliquerunt. Hanc David inventum cibo reficit, ducemque sui itineris fecit, sicque Amalecitas persequitur, epulantes reperit, et funditus exstinguit. (Ex Augustino.) Considerandum est ergo, quid sit quod Amalecitæ, absente David, Sicelech invadunt et prædam capiunt. Amalecitæ quippe populus lambens, vocatur. Et quid per lambentem populum nisi mentes sæcularium designantur, quæ terrena cuncta ambiendo quasi lambunt, dum solis temporalibus delectantur? Quasi enim populus lambens prædam facit, dum terrena diligentes, lucra de alienis damnis exaggerant. Et hoc absente David agunt: quia Redemptorem ante oculos cordis habere negligunt. Quid est enim quod Ægyptius Amalecitæ puer in itinere lassatur, nisi quod amator præsentis sæculi, peccati sui nigredine opertus, sæpe ab eodem sæculo infirmus despectusque relinquitur, ut cum eo nequaquam currere valeat, sed fractus adversitate torpescat? Sed hunc David invenit: quia Redemptor noster, veraciter manu fortis, nonnunquam quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit. Cibo pascit: quia scientia verbi reficit. Ducem itineris eligit: quia suum etiam prædicatorem facit. Et quia Amalecitam sequi non valuit, dux David efficitur; quia is quem indignum mundus deserit, non solum conversus in suam mentem Dominum recipit, sed prædicando hunc etiam usque ad aliena corda perducit. Quod videlicet duce David Amalecitam convivantem invenit, exstinguit: quia ipsis Christum prædicantibus mundi lætitiam destruit, quos comites mundus habere despexit. Plerumque ergo ipsi prædicando mentes sæcularium superant, qui prius cum sæcularibus in hoc mundo currere non valebant.

et filiorum ejus.

(CAP. XXXI.) Igitur exorto prælio percusserunt ‹ Philisthiim Israel plaga magna, corrueruntque in prælio Saul et Jonathan. Arripuitque Saul gladium suum, et irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus 1 est cum eo, etc.

(Ex Hebræo quodam.) Armigerum istum Hebræi Doeg Idumæum dicunt fuisse, qui cernens Sauf mortuum, seipsum ob metum David interemerit.

Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius et universi viri ejus, etc. Viri isti, pueri domestici ejus intelligendi sunt. Hi tres filii Saul cum eo interfecti sunt, Jonathan, Abinadab, qui et Jesui, et Melcisua. Isbosed autem domi erat. Qui anno quod Saul rex constitutus est, natus fuisse dicitur, qui etiam quadraginta annorum fuisse legitur, cum regnare cœpisset. Unde colligitur Saul' quadraginta annos regnasse. Quærendum cur alibi legatur Jesui, et alibi Abinadab? Jesui enim interpretatur æqualis. Æqualis ideo dicitur, quia æqualis meriti fuisse filius cum patre memoratur. Abinadab interpretatur pater meus sponte. Sponte etenim sua pater ejus Saul male agendo acquisivit, ut taliter una cum filiis perimeretur. Denique prius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, qui cum potentes essent, et semper hostibus prævalerent, sauciati illico ac vulnerati in medio prælio corrue

runt.

‹ Quomodo, inquit, ceciderunt potentes in medio pugnæ? Hoc etiam modo pium Christianorum genus, nunc deflet eos qui repugnantes dæmonibus labuntur in sæculo, quod est lubricum, (Gelboe enim montes lubrici interpretantur,) et spem recuperationis suæ omittentes, proprio mucrone, d'esperatione videlicet perniciosa evadendi hostem antiquum, semetipsos interficiunt, sieut Saul irruens super gladium suum mortuus est. Cujus rei Philisthæi, hoc est, maligni spiritus de interfectis spolia: virtutum auferentes, propriæ fortitudini ascribunt victoriam, quæ justa permissione Dei in talibus Devenit. Sed David noster in membris suis, hoc est, in electis et sanetis viris, corruentium casum gemit;' nec lætatur in perditione morientium, sed contradicit, ne in urbibu. Allophylorum talis fama prædicetur, hoc est, præcipit fidelibus ut caute se custodiant, et scuto fidei undique se muniant, induti lorica justitiæ, habentes galeam salutis, et gladio spiritus, hoc est, verbo Dei adversariis suis resistant ne forte ulterius ignominiose superati gaudium ini micis suis faciant.

CAPUT PRIMUM.

IN ! IBRUM II.

Quod David nuntium sceleris Amalecitem jussit ante se percuti pro morte Saulis. De luctu David quo plangebat interfectos Saul et Jonathan, et quod præcepit filiios Juda doceri arcum.

(CAP. 1.) Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa, et pulvere aspersus caput; et ut venit ‹ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David: Unde venis? Qui ait ad eum De castris Israel fugi. Dixit ad eum David: Quod est verbum, quod factum est? indica mihi. Qui ait: Fugit populus de prælio, et multi cor‹ruentes de populo mortui sunt. Sed et Saul et <Jonathan filius ejus interierunt, etc. › (Ex Hebræo quodam.) Hominem istum Amalecitem Hebræi filium Doeg fuisse dicunt. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau, Eliphaz fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam quæ David detulit, a patre Doeg commendata sibi fuisse Hebræi perhibent. Quid est autem quod ille Amalecites, qui se finxit coram David Saul regem interfecisse, ab eo just ultionis pœnam a superno judice recipiet? juxta illud quod scriptum est: Omnis enim, qui fodit foveam, incidet in eam (Eccle. x.) Et: Qui percusserint gladio peribunt (Matth. xxvi). Et item: ‹ Os quod mentitur, occidit animam, muletatus accepit, nisi quod omnis qui proximo suo machinatur malum, vel de ejus gaudiet interitu, justæ retributionis pœnam (Sap. 1). ›

Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo. Et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, super Jonathan filium ejus; et super populum Domini, et super domum Israel, › etc. (Ex eodem.) Populum Domini sacerdotes et domum Israel, generaliter omnem populum Israel dicit.

Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus, et pracepit ut docerent filios Juda arcum, sicut <scriptum est in libro Justorum, etc. Quod scriplum est de David, quando plangebat interfectos Saul et Jonathan, quia præceperit ut docerent filios Juda arcum, ideo fecit, ut quia Philisthæos sagittariis abundare jam noverat, unde et Saul maxime horum ictibus perierat, eamdem bellandi artem et sui milites ad revincendos eos discerent. Aliter (Ex Hebræo) Præcepit David ut docerent filios Juda arcum, hoc est, ut reges Juda docerent fortitudinem, scilicet ut fortes et intenti essent in timore Domini et in præceptis Dei, ne per inobedientiam a fortitudine et timore Domini sicut Saul recederent, et co

B

A modo quo ille perierat, perirent. Quod vero sequitur: Sicut scriptum est in libro Justorum, etc. Ipsum librum hodie nunquam neque apud ipsos Hebræos inveniri posse asseverant, sicut nec librum Bellorum Domini, cujus in libro Numerorum mentio est (Num, xx1), neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sapientissimas de lingorum natura, herbarumque omnium, itemque jumentorum, voluerum, reptilium, et piscium. Vel quod in libro Verborum Dierum dicitur: ‹ Reliqua vero opera Salomonis priorum et novissimorum, scripta sunt in verbis Nathan prophetæ, et in libris Ahiæ Silonitis, in visione quoque Addo videntis, contra Jeroboam filium Nabat (II Par. 1x); › et multa hujusmodi volumina, quæ Scriptura quidem fuisse probat scripta, sed hodie constat non esse, Vastata namque a Chaldæis Judæa, et bibliotheca antiquitus congregata inter alias provinciæ opes hostili est igne consumpta; ex qua pauci, qui nunc in sancta Scriptura continentur libri, postmodum Ezræ pontificis prophetæ sunt industria restaurati. Unde scriptum est de eo: Ascendit Ezras de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi (1 Esdr. vn). › Velox videlicet, quia promptiores litterarum figuras, quam eatenus Hebræi habebant, reperit. Et in epistola regis Persarum ita scriptum est: Artaxerses rex regum, Ezra sacerdoti scribæ legis Domini cœli doctissimo salutem (Ibid.). Sunt tamen qui dicunt hunc librum Justorum intelligi debere ipsum librum Regum, ubi continentur prophetæ justi, Samuel videlicet, Gad et Nathan. In quorum libro scriptum est qualiter Saul, recedens a timore Domini, per inobedientiam suam periit.

C

D

Inclyti tui, Israel, super montes tuos interfecti sunt, etc. (Ex Hebræo). In Hebræo habetur super excelsa tua. Et est sensus: O Saul, gloriosi Is ael super excelsa tua interfecti sunt, quia in peccata inobedientiæ tuæ una tecum perierunt. Inobedientia namque tua pro idolis, id est, excelsis reputata esi, sicut est illud in libro Samuelis: Melior est enim obedientia, quam victime; et auscultare magis quam offerre adipem arietum: quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere (I Reg. xv). ›

Quomodo ceciderunt fortes? Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte lætentur filiæ Philisthiim, ne exsultent filiæ incircumcisorum, etc. Obstupescens propheta gemit subitaneum casum principum populi sui, et prohibet ne ullus lætetur in tali casu, neque fama hoc divulget in civitates inimicorum. Geth enim et Ascalon civitates sunt Allophylorum.

Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum; quia ibi

abjectus est clypeus Saul, quasi non esset unctus A oleo, etc. Propter casum fortium et ruinam populi sui, quasi indignans loquitur ad ipsum locum interfectionis, abominans factum quod in eo fuerat gestum; tamen non sine grandi mysterio sicut paulo post ostenditur.

Sagitta Jonathan nunquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis, etc. Học yult insinuare quod Jonathas et Saul temporibus suis bellicosissimi et fortissimi fuerunt in præliis.

Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores, leonibus fortiores, etc. Laudat decorem formæ, laudat et constantiam animi, adjungens, per hyperbolis tropum, similitudinem aquila atque leonis.

Filiæ Israel, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro, › etc. (Ex Hebræo.) Vestiebat eas coccino, et præbebat ornamenta aurea cultui earum de prædis hostium quas agebat. Quomodo cecideFunt fortes in prælio: › subauditur in peccato tuo: Jonathan in excelsis tuis occisus est. In Hebræo non habetur est. Est enim sensus: O Saul, Jonathan, in excelsis tuis, id est, in peccato inobedientiæ tuæ, occisus; subauditur, est. Ecce rex et propheta David, qui retribuentibus mala non reddidit, cum Saul et Jonathas bello occumberent, in lamentatione sua Gelboe montibus maledicit, dicens :

Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant, ne<que sin agri primitiarum, quia ibi abjectus est

clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo, etc. Quid ergo montes Gelboe, Saul moriente, deliquerunt, quatenus in eis nec ros, nec pluvia caderet, et ab omni eos viriditatis germine sententiæ sermo siccaret? sed quia Gelboe interpretatur decursus, per Saul autem unctum et mortuum mors nostri mediatoris exprimitur, non immerito per Gelboe montes superba Judæorum corda designantur : quæ dum in hujus mundi desideriis defluunt, in Christi, id est uncti, se morte miscuerunt. Et quia in eis unctus rex corporaliter moritur, ipsi ab omni gratiæ rore siccantur. De quibus et benc dicitur : ‹ Ut agri primitiarum esse non possent (Isa. x). › Superbæ quippe Hebræorum mentes primitivi fructus non fuerunt, qui in Redemptoris adventu ex parte maxima in perfidia remanentes, primordia fidei sequi noluerunt. Saneta namque Ecclesia in primitiis suis multitudine gentium fecundata, vix in mundi fine Judæos, quos invenerit, suscipit; et extrema colligens, eos quasi reliquias frugum ponit. De qui bus nimirum reliquiis Isaias dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiæ salvæ fient. Possunt tamen idcirco Gelboe montes ex ore prophetæ maledici, ut dum fructus exarescente terra non oritur, possessores terræ sterilitatis damno feriantur, quatenus ipsi maledictionis sententiam acciperent, quia apud se mortem regis suscipere, iniquitate sua exigente, meruissent. › PATROL. CIX.

CAPUT II.

Quod David in regem unctus super domum Juda, viș ris Jabes Galaad per nuntios gratias referebat, pro sepultura Saul et filiorum ejus. De eo quod Abner, filius Ner, Isboseth, filium Saul, regem constituit super Israel, David regnante in Hebron super solam tribum Juda. De eo quod Abner et pueri Isboseth contra Joab et pueros David in Gabaon certaverunt, et de interfectione Asael, fratris Abner. (CAP. 11.) Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinom Jezraelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. Sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.› Ascensus iste David cum duabus uxoribus suis in Hebron significat convocationes duarum plebium in Ecclesiam catholicam. Hebron Benim interpretatur conjugium. Et bene sola sancta Ecclesia conjugium nominatur: sola et bona est sponsa videlicet cœlestis regis, de qua in Canticis canticorum dicitur: Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum quarum non est numerus. Una est columba mea perfecta mea una est matri suæ, electa genitrici suke (Cant. vi). Illuc duxit David singulos viros cum domo sua quia unusquisque fidelium in illam societatem per prædicationem Evangelii convocatur, Nec est ibi distinctio Judæi et Græci, Barbari et Scythæ, servi et liberi: sed omnia et in omnibus Christus (Rom. x ; Galat. ш). ▸

C

D

[blocks in formation]

Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul, etc. Hoc plenius in Paralipomenon libro, quomodo gestum sit, narratur : ‹ Cum audissent, inquit, viri Jabes Galaad omnia, scilicet quæ Philisthiim fecerunt super Saul, conjunxerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus, attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum quæ erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus. Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas; co quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat, et non custodierit illud. Sed etiam insuper pythonissam consuluerit, nec speraverit in Domino, propter quod et interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai (I Par.x). › Quid est quod viris Jabes Galaad David gratias refert eo quod sepelierunt ossa Saul et filiorum ejus, nisi quod Redemptori nostro multum placet, quando quis prava opera malorum, qui in peccatis suis mortui sunt, oblivioni damnando tradit, nec ea actione imitatur, quæ scit Domino displicuisse, sed ea magig

3

eligit facienda, quæ recordatur Dominum.in manda- A lum est. Lege Verba Dierum (I Par. 11). Condita est tis dedisse?

‹ Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per ‹ castra, regemque constituit super Galaad et super Gessuri, et super Jezrael, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israel universum, et

cætera.

(Ex Hebræo.) In Hebræo habetur: Transduxit eum in Manaim: quæ interpretatur castra. Transduxit eum, intelligendum est ultra Jordanem, et in Manaim regem eum constituisse super Galaad et super Gessuri. Hebræus habet Asturi, id est, super tribum Aser.

Sola autem domus Juda sequebatur David. › Quid est autem quod filius Saul Isboseth, qui interpretatur vir confusionis, Abner auxiliante, qui interpretatur patris lucerna, regnavit super Israel universum, et domus Juda sola sequebatur David, nisi quod solis credentibus et vere Dominum confitentibus, ex priori populo David nostrum Dominum vídelicet Salvatorem sequentibus, in cæteris adhuc error confusionis regnat, diabolo instigante, qui sæpe transfiguratur in angelum lucis?

Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium, etc. Et bene David septem annis et sex mensibus regnavit in Hebron, quæ interpretatur conjugium, ut supra diximus, aut visio sempiterna, quia Salvator noster in Ecclesia catholica, quæ et sponsa ejus est, per omne tempus istius vitæ, quod septenario dierum numero decurrit, regnat secundum illud: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxy). » Et post expletionem senarii numeri, hoc est, perfectionem boni operis, omnes electos suos ad sabbatum verum, id est, ad requiem sempiternam perducet, ubi et perfruentur Dei visione perpetua (Isai. LXV1). (Ex Hiaronymo.) Est autem Hebron civitas in tribu Juda, quæ quondam vocabatur Arbe, licet male in Græcis codicibus Arbor. Corrupte igitur in nostris codicibus Arbor scribitur, cum in Hebræis legatur Arbe, id est, ivi, ex eo quod ibi tres patriarchæ, Abraham, Isaac et Jacob, sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Jesu libro scriptum est, licet eum quidam conditum in loco Calvariæ suspicentur. Hæc est autem eadem Hebron, olim metropolis Philisthinorum, et habitaculum gigantum, regnumque postea David in tribu Juda, civitas sacerdotalis et fugitivorum, distat ad ineridianam plagam ab Asia millibus circiter viginti duobus. Ubi et quercus Abraham, quæ et Mambre, usque ad Constantii regis imperium monstrabatur, et mausoleum ejus impræsentiarum cernitur. Cumque a nostris ibidem Ecclesia jam constructa sit, in circuitu a cunctis gentibus terebinthi locus superstitione colitur, et sub ea Abraham angelos quondam hospitio susceperit. Hæc ergo primum Arbe, postea Hebron ab uno filiorum Caleb sortita vocabu

autem ante septem annos, quam ea urbs Ægypti conderetur.

Egressusque Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon. Porro Joab ‹ filius Sarviæ, et pueri David egressi sunt, et ‹ occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum <in unum convenissent, e regione sederunt, hi ex ⚫ una parte piscinæ, et illi ex altera. Dixitque Abner ad Joab Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab: Surgant. Surrexerunt ergo et ‹ transierunt numero duodecim de Benjamin ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris ‹ David. Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceBciderunt simul, etc. Hunc locum Josephus ita exponit Abner autem promovit electum nimis exercitum, ut congrederet.r cum tribu Juda. Irascebatur enim adversus eos, a quibus rex David fuerat ordinatus. Huic autem occurrit missus a David Joab, filius Sarviæ sororis ejus, de patre Sar natus. Hic autem erat contra Abner constitutus militi princeps. Cum quo etiam fuerunt et sui fratres Abissai, Asael et omnes armati David. Itaque veniens ad quemdam fontem in civitate Sabaa, aciem constituit ad pugnandum. Dicente vero Abner ad eum velle se probare quis eorum robustiorem exercitum haberet, convenit inter utrosque ut duodecim viros pugnaturos mitterent et procedentes inter medias acies qui ex utraque parte jocum fecerant a certamine, relictisque gladiis viri David, et tenentes capita hostium eorum, lumbos et latera suis gladiis perforarunt, donec omnes quasi ex uno constituto perimerent. His autem cadentibus, etiam reliquiis direptus exercitus. Et dimicatione fortissima proce dente, Abner populus victus, fugientesque Joab persequi non cessabat, præcipiens armatis, ut post eorum vestigia festinarent, et nequaquam occidendo deficerent. Cujus etiam fratres decertati sunt pronissime, inter quos clarior fuit præcipue junior Asael. Qui tantam gloriam habuit in pedum velocitate, ut non solum homines, sed etiam equos ad currendum certamine superaret. Is igitur persequebatur principem Abner, recto gressu in neutra parte declinaus. Cumque respexisset Abner, et considerasD set impetum sequentis, et dixisset ut unius militis arma sumens ab ejus persecutione quiesceret, et ille rursus nequaquam a suo conamine penitus abstineret, monente illo denuo ut recederet, ne coactus cuni percuteret, et ante ejus fratrem ulterius fiduciam non haberet, verba ejus illo despiciente fugiens post tergum lanceam emisit coactus, eumque repente mortali vulnere penetravit. ›

C

Locutus est ergo Abner ad Asael, dicens: Re‹ cede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra. Qui contempsit et noluit declinare. Percus-sit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit eum, et mortuus est, etc. Cujus Asael typam tenuit, nisi eorum quos vehementer arripiens

« PoprzedniaDalej »