Obrazy na stronie
PDF
ePub

discedite a me, qui operamini iniquitatem (Ibid.). A ‹ David, unumquemque de terra, verum esse com

Mystice autem exemplum hujus Saul nuntiorumque ejus in hac sententia figurat nonnullos hæreticos, qui aliquid boni de muneribus sancti Spiritus habent, sicut testamenta legis et Evangelii, baptismi sacramenta. Qui cum ad Eccle iam catholicam veniunt, non est ullo modo in eis violandum, aut, quasi non babeant, tradendum. Sed tamen cos non leo debere saluti confidere, quia non improbamus quod illos accepisse credimus; sed oportet eos cognoscere unitatem, et societatem in vinculo pacis, sine qua omnino quidquid habere potuerunt, quamvis sit sanctum atque venerandum, ipsi tamen nihilominus sunt tanto indigniores effecti præmio vitæ æternæ, quanto illis donis non bene usi sunt, quæ in hac vita, quæ transitoria est, acceperunt. Item B exemplum atque imago hujus Saul nuntiorumque ejus in hoc loco, Judæorum non incongrue gestat personam, qui dum adversari cupiunt Christo, habent in ore sacramenta legis et prophetarum ad testimonium Christi, et cum Ecclesia, quasi cum prophetis, de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis vaticinabantur,

CAPUT XX,

De eo quod Saul misit nuntios ad quærendum David, qui venientes ad cuneum prophetarum et ipsi prophetabant; nec non et Saul postea illuc veniens tota die nudus prophetavit. De verbis Jonathæ ad David et de signo sagittæ quod dedit ad ipsum David.

Quod dicente Jonathan ad David, quem insecutionibus patris sui non justis dolebat fatigari; ‹ Si C vixero, facies mihi misericordiam Domini. Si vero mortuus fuero, non auferes misericordiam tuam e ‹ domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque ‹ de terra. Cum adjungeret Scriptura: pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David, continuo subintulit dicens : « Et requisivit Dominus de manu ⚫inimicorum David, etc. Per anticipationem utique fecit, prius historiæ interserendo quod multo post tempore factum est, cum, interfecto Saule, regnum ad domum David translatum est, et qui innocentem eum injuste persequebantur, justa sunt divinitus ultione mulctati. Cum enim requisivit Dominus de manu inimicorum David quare virum sanctum afflixerint, tunc cogebantur rationem reddere odiorum quibus tanto tempore contra illum sævierant. Quod et de Absalon, et de Siba filio Bochri, et de cæteris nostibus David æque potest intelligi. Aliter : Si scire vis quid de manu inimicorum David requisierit Dominus, potest (nisi fallor) in superiore sententia, qua dictum est quod fœdus pepigerit Jonathan cum domo David, a pocynu [posteriori] intelligi, quod hoc de manu inimicorum David requisierit, id est, quare non et ipsi fœdus cum eo pacis inire voluerint, cum quo esse Dominum viderunt. Idcirco autem Scriptura hic sententiam hanc præoccupando interponere videtur, ut testimonium Jonathæ, quo dixerat: Quando eradicaverit Dominus inimicos

D

probaret quia videlicet eradicati sunt inimici David de terra, non ipso David se de adversariis ulciscente, sed judicante Domino pro illo. Bene autem subjungit : « Et addidit Jonathan dejerare David, co

quod diligeret illam. Sicut enim animam suam, ita diligebat eum">: ut ille nimirum qui tam perfecto juxta legem Dei amore complectebatur David, a perditione inimicorum ejus ostenderetur immunis. Qui etsi cito morte præreptus, regnum cum eo, ut sperabat, terrenum habere nequivit commune, absque ulla tamen contradictione regni cœlestis consortium cum eo quem pro gloria virtutum tantisper dilexit, cum esset et ipse vir virtutum, accepit.

Venit Jonathan in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo, et ait ad puerum suum: Vade et affer mihi sagittas quas ego jacio, › etc. Quid est quod Jonathan David servare volens, cum ille lateret in agro juxta lapidem ad signum duas jecit sagittas, quas puer parvulus, ignorans quid fecerit, collegit, et in civitatem retulit nisi quol Deus Pater Filium suum unigenitum, quem ad salutem humani generis mittendum decreverat, in littera legis, Judæis nescientibus absconditum habuerat? David ergo absconditus est in agro, id est, Christus relatus est in mundo. De quo evangelista Joannes dicit: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. 1). › Juxta lapidem sedebat, quia in tabulis legis conscriptus erat, ut est illud: ‹ Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. vi);› et : Non assumes nomen Dei tui in vanum (Exod. xx). Nam Saul odio habens David, inter epulas sedens, filium eum mortis esse judicabat. Et Judaica perfidia, in pasche epulis illuconvivans, de nece Christi tractabat. Cum ergo xisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo. Jecit unam sagittam, jecit et aliam. Et Deus Pater, illucescente mane credulitatis, primum testimonium legis de Christo protulit. Deinde prophetas misit, qui de adventu ejus testificarentur. Unde scriptum est: In lumine jacula tua ibunt, in splendore fulguris armorum tuorum (Zach. 1x). › Collegit autem puer Jonatha sagittas, et attulit ad dominum suum, et quid ageretur penitus ignorabat. Sic et Judaicus populus, libros legis et prophetarum portans, quasi divinitus conscriptos honorabat, sed eum, et quem Moyses et prophetæ signaverant, præsentialiter inter se manentem non cognoverat.

CAPUT XXI.

De eo quod fugit David ad sacerdotem Abimelech, a quo pastus est, propter quod ipse sacerdos a Saule. interfectus est et turba sacerdotum cum eo. De fuga David ad Achid regem Geth.

(CAP. XXI.) Surrexit itaque David iterum, et fugit in die illa a facie Saul: venitque ad sacer-. dotem Abimelech, a quo et gladium Goliæ sustulit, et panes propositionis accepit. Quæ res et sa

[ocr errors]

cum gloria ejus sic fuisset commemorata, ne per livorem rex ad quem confugerat in eum aliquid mali machinaretur, finxit insaniam, et, quasi furore correptus, mutavit os suum, defluebantque salivæ in ‹ barbam ejus, collabebaturque in manibus eorum, et procidebat ad ostia portæ. ›

cerdoti mortem attulit, et animadversionem reli- A apud regem quemdam Geth, nomine Achis. Sed giosæ intulit civitati. Primo videndum est quid sit quod David interroganti respondit sacerdoti, et dixit. Et quidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. (Ex Hebræo.) Hoc quoque taliter accipi potest: Abimelech interrogat utrum David et pueri sui, quos in illum et illum locum conduxisse se dixerat, mundi essent. David vero ænigmatice pluraliter de seipso respondit, dicens Et fuerunt vasa pucrorum sancta, scilicet, a concubitu conjugali. Quod vero ait: Porro via hæc polluta est, et in Hebræo legitur: Porro via hæc laica est, sic est intelligendum: Via hæc laica est; ac si diceret : In lege præceplum est ut extraneus non comedat ex eis; et tu B interrogas, utrum mundi sint pueri,qui etiamsi immundi essent, nequaquam eis vesci deberent? Idcirco via laica est, quia tu laicaliter interrogas. Quod vero sequitur: Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, ipsa utique in vasis, id est, mente sanctificari dicit; quia nisi necessitate corporis, et periculo vitæ urgente, nequaquam vesceretur eis. (Ex Isidoro.) Et hæc itaque gestorum fides est. Sed quantum ad sacramentum prophetiæ pertinet, in Christo Domino nostro impletum est. Qui positus in carne, dum insectationem declinaret judaicam, ad apostolos transivit, cum quibus et desideratum sibi cibum sumpsit: Desiderio enim desideravit manducare pascha (Luc. XXII). Ex quibus Goliæ, id est, arma diaboli, sustulit: fortis enim spolia ipse diripuit (Luc. x1). His ergo a quibus receptus est Christus, tribulationes induxit diabolus et mortem.

Omnes enim, ut ait Apostolus, qui in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur (II Tim. 111). Et Dominus: Si me, inquit, persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. xv). ›

Erat autem ibi quidam vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo, et nomen ejus Doeg ‹ Idumæus. › (Ex Hebræo.) In Hebræo habetur, obligatus in conspectu Domini; › obligatus idem Doeg Idumæus erat voto, quo se obligaverat aliquot diebus in tabernaculo Domini immoraturum, et orationi vacaturum. Docg autem iste Idumæus (qui camelorum, id est infructuosi gregis et tortuosi, custos erat, et interpretatur, motus sive sollicitus. qui et percussit Abimelech sacerdotem magnum: (nam Abimelech interpretatur frater meus rex) in nomine Judæ proditoris personam gestat, per quem fraude contra Redemptorem nostrum, qui vere rex est, operatus diabolus, ut, ejus proditione facta, etiam postea persecutionem Ecclesia pateretur, et occiderentur quamplurimi discipuli Christi, et sacerdotes, et pro nomine ejus persecutiones gravissimas perferrent. Sed in domo Abimelech solus Abiathar princeps sacerdotum a persecutore Saul immunis est, quia nemo potest nocere Christo principi sacerdotum, qui victor ad cœlos ascendit.

Interea David, cum fugeret Saul, latere voluit

C

D

Et dixit Achis: Quid huc mihi adduxistis istum? Nunquid deerant nobis furiosi? Et sic ‹ eum dimisit. › (Ex Isidoro.) Achis interpretatur quomodo est, per quod significatur ignorantia, et verbum mirantis et agnoscentis, quod in gente Judæorum impletum est. Qui dum Christum viderunt, non agnoverunt, coram quibus mutavit os suum et abiit. Erant enim ibi præcepta legis carnalia, erat sacrificium secundum Aaron, et postea ipse de corpore et sanguine suo instituit sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Mutavit os suum in sacerdotio, mutavit in præceptis, dans aliud Testamentum, evacuata carnali operatione, atque collapsus est in manibus eorum quando eum comprehendentes crucifixerunt. Et procidebat ad ostium portæ, id est humiliabat se. Hoc est enim procidere usque ad ostium fidei nostræ : ostium enim portæ, initium est fidei. Inde incipit Ecclesia, et pervenit usque ad speciem. Et cum credit ea quæ non videt, merebitur illorum perfrui, eum eum facie ad faciem videre cœperit. Quod vero in illo quasi furioso salivæ decurrebant super barbam ejus, Apostolus hæc aperit, dicens: Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt; nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ipsis vero vocatis, Judais et Græcis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientia est hominibus (I Cor. 1). Salivæ enim significant infirmitatem. Sed quia stultum Dei fortius est hominibus nota quia salivæ ostendant, sed attende, quia super barbam decurrunt. Quomodo enim in salivis infirmitas, sic in barba virtus ostenditur. Texit ergo virtutem suam corpore infirmitatis suæ et quia forinsecus infirmabatur, tanquam in saliva apparebat; intus autem divina virtus, tanquam barba, tegebatur.

(

[ocr errors]

CAPUT XXII.

De eo quod David fugit in speluncam Odollam, ubi
eum fratres ejus et omnis domus patris ejus visita-
verunt, et alii plurimi ad eum convenerunt.
(CAP. XXII.) Fugit David in speluncam Odollam,
‹ubi eum fratres ejus, et omnis domus patris ejus
‹ visitaverunt, et convenerunt ad eum omnes qui
< erant in angustia constituti, et oppressi ære
alieno, et amaro animo, et factus est eorum
< princeps, etc. Quid est quod David manente in
spelunca, venerunt ad eum fratres ejus, et omnis
domus patris ejus? Hoc est, illi qui ex Synagoga in
eum crediderunt, venerunt ad illum. Et convenerunt
ad eum omnes qui erant in angustia constituti et
oppressi ære alieno. Hoc est quod ipse ad se venire

invitons dixit : « Venite ad me, omnes qui laboratis A unus de posteris Caleb dictus est Ziph. Lege Pa

et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. x1). › Omnes quippe qui se agnoscunt in angustiis vitiorum constitutos, nec habent latitudinem charitatis, et oppressi sunt ære alieno, hoc est, censu peccatorum quem exsolvebant diabolo quando exhibuerunt membra sua servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. vi), necesse est, ut amaro sint animo, hoc est, ut digne pœnitentiam gerant de delictis suis præteritis, et veniant ad David, ad desideratum videlicet nostrum, quatenus fiat eorum princeps; quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. Deus fortis, Pater futuri sæculi, princeps pacis, cujus regni non erit finis. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ. Cujus potestas est æterna et regnum ejus alteri non dabitur. Dixitque Gad propheta ad David Noli manere in præsidio, proficescere et vade in terram Juda, › etc. Miro modo hic introducitur Gad propheta, cum in præcedentibus hujus nulla facta fuerit mentio. Sic itaque introducitur, sicut Elias propheta in loco ubi dicitur : « Et dixit Elias Thesbites, de habitatoribus Galaad (III Reg. xvi). Ex ore itaque Domini Gad propheta David dixit ut non moraretur inter gentes et in terra polluta, sed in terram Judæ rediret, et ibi juxta voluntatem Domini persecutionem inimicorum ferret.

CAPUT XXIII.

Quod David in deserto Ziph in silva latuit, quem
Ziphæi prodiderunt Saul.

(CAP. XXIII.) Porro eo tempore quo fugerat Abiathar filius Achimelech ad David, in die illa ephod secum habens, descenderat. Ephod illud erat quod Moyses, jubente Domino (Exod. XXXIX), fecerat, sicut et rationale, in quo erat doctrina et veritas, in quo etiam consulit David Dominum.

Et ait David ad Dominum: Si tradent me viri ‹ Ceilæ in manus Saul, et si descendet ipse, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet, etc. Ac si diceret Si hic steteris, descendet Saul, et tradent te viri Ceile in manus ejus. Eorum voluntatem ei indicebat. Et merito viri Ceilæ, qui ingrati beneficiis David exstiterant, cum eos ipse de manibus Philisthiim eruerit, significant infidelitatem sen inconstantiam Judæorum, qui Redemptoris nostri semper pietati ingrati existentes, apud sæculi potestates contra eum insidiando meditabantur. Interpretatur autem Ceila ad fundam jacta, sive extollens sibimet. Et in psalmo scriptum est: ‹ In circuitu impii ambulant (Psal. x1); et alibi: Stultus ut luna mutatur (Eccli. xxvII). ›

(CAP. XXIV.) Porro David erat in deserto Ziph in silva, etc. (Ex Hieronymo.) Ziph, mons squalidus vel caligans, sive nebulosus juxta Ziph, in quo sedit David prope Chermelam, quæ in Scripturis Carmelus appellatur. Sic enim appellatur vicus hodie Judæorum, unde fuit Nabal Carmelius. Sed et

C

ralipomenon (1, 1). Quid est ergo quod Ziphæi David apud se latitantem Saul prodiderunt, et comm eo mortem ejus meditati sunt nisi quod Judæi, quod Ziphæi merito significant, et interpretantur germinantes, cum in terreno regno germinare appetebant, apud principes suos tractabant de nece Salvatoris, qualiter eum per discipulum suum proditum appreIrenderent, et præsidi ad interficiendum traderent. CAPUT XXIV.

>

Quod David in eremo Engaddi in spelunca latitans, oram chlamydis Saul latenter abscidit, qui ingressus est in eamdem speluncam ut purgaret ventrem. (CAP. XXIV.) Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis, Engaddi, etc. (Ex Isdoro.) In eremo Engaddi, cum persequendum David B Saul appeteret, ingressus est David speluncam, et ibi latitabat. Sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inci erat. Scriptum est enim Qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam (Eccli. xxvII). David bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti, oram regiæ chlamydis amputans abstulit. Cum utique facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi, ut occultaretur et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim fugit in speluncam terra tegitur, ne videatur. Portabat Jesus terram, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne ab Judæis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (1 Cor. 11). › Quare ergo Dominum gloriæ non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis in corporis tegmine, tanquam spelunca abdito, contegebat. Illi non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem, nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quærentibus terram, servavit bene quærentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultaus coram Judæis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem esse patiens voluit, ut fugeret a facie Saul in speluncam, quæ inferior pars terræ potest D accipi? Et certe manifestum et notum est omnibus, eum in monumento positum esse quod exeisum fuerat in petra (Matth. xxvii). Hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judæi, quousque poneretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judæi conceptam in Christum malitiam mentis, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt? Sed tamen David Saulem occidere noluit. Et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate, servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum

esset in spelunca carnis, persecutorem populum in A potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam : « Ne occideris eos (Jer. XLI). Denique David tantummodo summitatem chlamy lis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judæos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos pro persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset, estendit. Nam cum veniam precaretur, rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et disrupit eam, et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos populos (I Reg. xv). › Ergo rex iste personam figurate gerebat Judæorum, significans quod inde amissurus erat regnum dum persequitur Christum. Item moraliter hujus rei gestum si quis quæsierit, ita accipere potest, ut per Saul mali rectores designentur. (Ex Gregorio.) Saul igitur ventrem purgare est pravos præpositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit; quia piæ subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, præpositorum vitam nullo linguæ gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quædam atque exteriora præpositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum prælati dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde et bene et illic scriptum est: Post hæc David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. Facta quippe præpositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda certe judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut afflictione pœnitentiae comprimatur, D quatenus ad semetipsam redeat, cum præpositæ potestati deliquerit, ejusque contra se judicium, qui sibi prælatus est, perhorrescat. Nam cum præpositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis prætulit, obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. xvi). › CAPUT XXV.

De morte Samuelis et de historia Nabal et Abigail

uxoris ejus, quomodo egerunt cum David. Post hæc sequitur Scriptura narrans de morte Samuelis et de fuga David, ita dicens : (CAP. XXV.)

Mortuus est autem Samuel, et congregatus est

universus Israel, et planxerunt eum, et sepelierunt ‹ eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan, › etc. (Ex Hieronymo.) Pharan nunc est oppidum trans Arabiam, junctum Saracenis, qui in solitudine vagi errant. Per hoc iter fecerunt filii Israel, cum de monte Sinai castra moyissent. Est ergo (ut diximus) trans Arabiam, contra australem plagam, et distat ab Aila contra orientem itinere trium dierum. In deserto autem Pharan Scriptura commemorat habitasse Ismaelem. (Gen. xx1). Unde et Ismaelitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus Chodorlaomor regem percussisse eos qui erant in deserto Pharan.

Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, › etc. Historia quæ B de Nabal et Abigail uxore ejus narrat, mysticum intellectum quærit. Nabal enim de quo dictum est quod vir durus et pessimus et malitiosus esset, typum tenet populi Judæorum. Quorum aliqui uva fellis, et botro amaritudinis inebriati, dura cervice, et incircumcisis cordibus semper Spiritui sancto resistebant, atque carnalem sensum in lege sequentes, stulti facti sunt. Quod bene nomen Nabal exprimit. Interpretatur enim insipiens, vel demens. Unde et Christum venientem, et per apostolos ab eis refectionem fidei et bonæ operationis expetentem, respuerunt, dicentes. Hunc autem nescimus, unde sit? Nos Moysi discipuli sumus (Joan. 1x). › Abigail vero, de qua refert Scriptura quod mulier prudentissima et speciosa fuerit, typum tenet plebis illius, qui ex Judæis ad fidem conversi Domino placere meruerunt. Quod bene nomen Abigail sonat. Interpretatur enim patris mei exsultatio. Unde et Dominus in Evangelio dicit. Gaudium erit in cœlo super uno peccatore pœnitentiam agente (Luc. xv). › Hæc sæpius in prophetis et in apostolis pro salute populi Judaici deprecans, David nostro oblationem acceptabilem bonorum operum, et piæ devotionis obtulit. Quam ille post mortem viri sui, qui demens in stultitia sua periit, ascivit in conjugium, et exhibuit sibi sponsam non habentem maculam aut rugam (Eph. v). (Ex Beda.) Quod Abigail interpellans pro se et pro domo sua ait ad David, quem vir ejus stultitia et ebrietate sopitus offenderat.

C

Si enim surrexerit aliquando homo persequens ‹te, et quærens animam tuam, erit anima Domini mei custodita, quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum. Porro anima inimicorum ‹ tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ, etc.; pulcherrima comparatione statum justorum a reproborum sorte discernit. Horum quippe animas appellat viventes, ut illorum e contrario spiri tali morte præoccupatas insinuet, juxta illud prophetæ Anima quæ peccaverit, ipsa morietur (Ezech. xv). › Hos fasciculo, illos lapidi fundæ assimilat. Fasciculus enim constringitur, ut integer maneat et conservetur. Lapis in funda expeditus ponitur, ut abjiciatur. Sic etenim, sie in hoc sacculo electi pressuris tribulationum coangustantur,

ne eam tangeret.

CAPUT XXVI.

Quod David fugiens a facie Saulis, cum eum dormientem reperisset, non occidit, sed solam lanceam et scyphum aquæ abstulit.

(CAP. XXVI.) « Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce David absconditus est in colle Hachila, quæ ex adverso solitudinis. Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, etc. Iterum item David fugiens a facie Saul in castra regis, cum dormientem offendisset, non percussit, non occidit; sed solam lanceam, quæ ad caput ejus erat, et lenticulam sustulit.

ut his admoniti arctius se ad invicem mutua charitate A tur præ gaudio, co quod Dominus eum custodisset, connectant, et coadunati ad invicem manu sui Redemptoris in perpetuum conserventur. At vero reprobi quanto latius in hac vita voluptatibus propriis, ve. lut liberi, dimittuntur, tanto longius in futuro a diviнæ visionis glorla projiciuntur, ut de eis merito dicatur: Et quidem ipsi de manu tua expulsi sunt (Psal. LXXXVII). Mire autem omnipotentem providentiam describit superni pectoris, cum dicit animam viri saneti, quasi in fasciculo viventium, apud dominum esse custodiam. Sicut enim facillimum est cuilibet fascicuJum herbæ vel feni sua manu retentum conservare, ita virtus Domini et Salvatoris nostri omnes per orbem electos ab initio usque in finem sæculi, ne qui ex eis ulla ratione pereant, sine labore tuetur, juxta,quod ipse in Evangelio sub figura ovium de eis loquens: Et sequentur me, inquit, et ego vitam æternam do cis, et non peribunt in æternum nec capiet eas quisquam de manu mea (Joan. x). › Sicut fasciculus unus quibuslibet vinculis alligatur, ita omnis sanetorum cœtus, una eademque fide, spe et charitate ad invicem constringitur, uno divinæ protectionis munimine circumdatur. Ad litteram autem patet sensus: quia anima David, persequentibus licet hostibus, custodita semper fuit in sorte viventium. Porro inimici ejus, insistentibus sibi adversitatibus, sicut lapis funda circumactus, sic instabili motu perturbandi et suis essent expellendi de finibus, vel etiam humanis rebus auferendi.

[ocr errors]

Dormientibus cunctis egressusque e castris, transBivit in cacumine montis. (Ex Isidoro.) Quid ergo hoc est, nisi quod persequebantur Christum Judæi? Sed persequendo dormiebant, quia non vigilabant corde. Duritia enim cordis obdormitio est. Dormiunt in vita veteri: non vigilant in nova. Venit Christus non eos occidit, sed tulit ab eis scyphum aquæ, id est, gratiam legis; tulit et sceptrum regale, regni scilicet potestatem, quam pro magno habebant, et unde se protegebant temporaliter, et quam adversus Dominum per incredulitatem gerebant. Deinde victor David noster de castris eorum regressus transcendit in altitudinem montis cœlorum. CAPUT XXVII.

Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, C indicavit et uxor sua verba hæc, etc. (Ex Gregorio.) Quid nobis Abigail per renuntiationis suæ dispensationem innuit, nisi quod iracundos melius corrigimus, si in ipsa iræ suæ commotione declinamus? Perturbati quippe, quid audiant ignorant. Sed cum ad se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius toleratos erubescunt. Menti autem furore ebriæ omne certum (quod dicitur) perversum videtur. Unde et certe Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit: quam, digesto vino, laudabiliter dixit. Idcirco enim malum quod fecerat cognoscere poterat, quia hoc ebrius non audivit.

Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem

← David, Phalthi filio Lais, qui erat de Gallim, etc. D
(Ex Beda.) Ut Hebræi, non cognovit eam idem
Phalthi, quoniam si cognovisset eam, nunquam
David sibi eam postea sociasset, quia in lege penitus
hujusmodi prohibetur coitus. Idem namque Phalthi
dle Gallim, hoc est, de inundatione erat. Inundatio
hæc lex intelligitur. Legis enim doctor erat de Bau-
:im, id est, de electis. Quando autem a Saule Michol
ei datur, Phalthi, id est, evadens, interpretatur. Quan-
do vero ab eo eadem Michol aufertur, Phalthiel, id
est, evadens a Deo, interpretatur. Evadens a Deo di-
citur, quia custodivit eum, ne tangeret eam, ne fieret
transgressor legis Secutusque est eam vir suus plo-
yans usque Bannim (II Reg. xxX1). Plorasse dici-

Sequitur de gestis David.

(CAP. XXVII.) Et ascendit David, et viri ejus ; et ‹ agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Ama‹ lecitis. Hi enim pagi habitabantur in terra anti<quitus. Hi pagi non erant sub potestate Achis. Habitati in terra antiquitus dicuntur, quia quieti et securi habitati fuerant, et nullius hostis deprædationes perpessi.

CAPUT XXVIII.

Iterum de morte Samuelis. (CAP. XXVIII.) Samuel autem mortuus est; flevitque cum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama urbe sua, etc. Supra namque dicitur sepultus fuisse in domo sua in Rama. In domo sua, in familia videlicet et cognatione sua. Quæritur namque cum superius jam mortuus legatur, cur hic repetatur mortuus? Mortuus hic (ut Hebræi volunt) resuscitationis suæ causa repetitur; et ut damnation Saulis, qui in peccatis mortuus erat, et relicto Deo, contra legem, Pythonem consulebat, justa esse manifestaretur.

CAPUT XXIX.

De pythonissa quæ ob
Saulis Samuelem sus-
rogatum
citavit, qui ei de vicina morte intimavit.

Post mortem autem Samuelis congregati sund Philisthiim contra Israel, consuluitque Saul Do‹ minum; et non respondit ei, neque per somnia, ‹ neque per sacerdotes, etc. (Ex Hebræo quodam Hebræus habet: Neque per doctrinam, neque per pro

« PoprzedniaDalej »