Obrazy na stronie
PDF
ePub

Suavissimam comprobantur; harmonia enim est di- A munera præstabantur; sed ut de plurimis pauca versarum rerum in unam convenientiam redacta copulatio. Quæ et in voce humana constat accidere, quando et tempora ipsa et syllabæ ad unam vocis concordiam perducuntur. Cymbala ergo nostra sunt labia percussa ad sonum vocis distinctissime temperata, quæ tunc salutariter sonant, quando ad laudes Domini devotissime commoventur. Cymbala quoque bene inventa sunt ex permistis metallis, parvissimæ phiala compositæ, ventricula sua in lateribus habentes, quæ artificiosa modulatione collisa, acutissimum sonum delectabili consonatione reddunt. Unde sequitur :

Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis æneis concrepantes. Zacharias autem, et Oziel,

complectar, acta est per operationes hominam, ut fuit arca Noe (Gen. vu; 1 Petr, v), et sacrificium Abrahæ (Gen. xv), et transitus maris Rubri (Exod. XIV). Per nativitates quoque geminorum Esau et Jacob, qui futurarum rerum sacramenta gestabant (Genes. xxv). Per angelos sicut locuti sunt Abrahæ et Lot, Zachariæ et Mariæ (Gen. XVIII, XIX; Luc. 1). Per visiones, sicut Isaiæ et Ezechieli, et cæteris sanctis (Isa. 1, vn; Ezech. 1, x). Per somnia, sicut Salomon et Daniel (III Reg. ; Dan. vii). Per nubem et vocem de cœlo, sicut Moysi. Unde constat sinctum David non per operationes hominum, non per nativitates geminorum, non per angelos, non per visiones, non per somnium, non per nubem et vo

et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maa- B cem de cœlo, nec per alios quoscunque modos, sed sias, et Banaias, in nablis arcana cantabant. Arcana dicta sunt occulta. Cum enim in manibus suis sumpsissent organa, per adventum Spiritus sancti futura arcana cantare ut in psalterio Psalmorum concinendo Domini et Salvatoris adventum prædicare, quem divinitatis suæ mirabili secreto pro hominum salute disposuit. Hujus verbi mentio in titulo psalmi quadragesimi quinti posita est.

cœlesti aspiratione fuisse completum. Sicut de ipso legitur in primo Regum volumine : Et directus est Spiritus Domini in David a die illa, et deinceps (I Reg. xvi). Ipse quoque Dominus in Evangelio dicit : Si David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo dicitis quod filius est (Matth. xx11)? Quo dicto recognoscimus evidenter, per sanctum Spiritum psalmos fuisse prophetatos. Sciendum est sane quod omnis prophetia aut de præterito, aut de præsenti, aut de futuro tempore loquatur, aut agat aliquid. Est autem prophetia magnificum nimis et veriloquium dicendi genus. Non humana voluntate collata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines (II Petr. 1).

Porro Mathathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Jehiel et Ozaziu in citharis pro octava canebant. Pro octava vero (ut quidam volunt) significat in die judicii adventum Domini, quando, finita sæculi hebdomada, ad judicandum venerit mundum. Unde sextus Psalmus, qui in tremore divini judicii Lotus cantatur, tali titulo prænotatur. Nam et ipse C Nam et Paulus apostolus ait: Qui prophetat, hominumerus ogdoadis in Scripturis divinis magnarum rerum sacramenta continere dignoscitur. Octo etenim animæ ingressæ sunt in arcam Noe, quæ, mundo pereunte, salvatæ sunt (Gen. vii). Octavus filius Jesse David fuit, quem a Domino constat electum (I Reg. xv)). Octavo etiam die circumcisio purificabat Hebræos (Gen. xvII). Octavo itidem Dominico die Dominus resurrexit a mortuis (Matth. xxvin), in quo humani generis spes ab impiorum inferno in cœlorum est elevata fastigium. Iste autem numerus est, quem arithmetici actu primum quadrantal appellant, quem Siolaus Pythagoricus harmoniam geometricam vocat, eo quod omnes in ipso videantur harmonica convenire rationes.

Chonenias autem princeps Levitarum prophetiæ præerat, et ad præcinendam melodiam; erat quippe valde sapiens, etc. Chonenias dicitur prophetiæ præesse ad præcinendam melodiam, quia ipse spiritu prophetiæ instructus melodiam et verba cantoribus ad memoriam revocabat. Prophetia est aspiratio divina, quæ eventus rerum aut per facta aut per dicta quorumdam immobili veritate pronuntiat. De qua bene quidam dixit: Prophetia est suavis dictio, cœlestis doctrinæ favus, et dulcia divini eloquii mella componens. Unde et ipse David in centesimo octavo decimo Psalmo dicit: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII)! Multis autem modis gratiæ istius

D

nibus loquitur ad ædificationem et exhortationem et consolationem (I Cor. XIV). Et paulo post: Qui prophetat Ecclesiam (Dei) ædificat, plane, quando res incognitas, nimisque necessarias præ locutionis beneficio facit esse notissimas. Nam et quibus data est bene intelligendi facultas, vel interpretandi Scripturas divinas, a munere prophetiæ non videntur excepti, sicut Apostolus ait in Epistola ad Corinthios prima: Spiritus prophetis subjectus est (I Cor. XIV).

Porro Sebenias et Josaphat et Natanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Domini. Quid per hos septem sacerdotes, qui tubis coram Deo clangebant, nisi prædicatores sancti septiformis Spiritus sancti gratia repleti designantur? Qui quasi tuba canunt, cum Evangelium Dei in Ecclesia Christi prædicant, et sacramentum Incarnationis Dominicæ fidelibus auctoribus manifestant. Tuba itaque diversis figuris ac formis efficitur: aliter enim est facta tuba congregationis populi, aliter victoriæ, aliter persequendi inimicos, aliter conclusionis civitatum, et reliqua. Tuba autem consuetudinaria apud rerum peritissimos hoc modo formanda esse describitur, ut tribus fistulis æreis in capite angusto inspiretur; sicque per quatuor vociductus areos, qui per æreum fundamentum quaternas voces producunt, mugitum nimium vehementissimumque proferant.

Quod figuraliter designat, Evangelium terna con- A fessione trium personarum sanctæ Trinitatis in capite angusto, in nativitate Christi divinitus inspiratum, per quatuor vociductus æreos, id est, per quatuor evangelistas ænei fundamenti stabilitate, scilicet fidei et operum in toto orbe vocem nimio clamore quasi in modum tubæ congregationis fortiter emittere.

Primum librum commentarforum in Paralipomenon a capite voluminis usque ad illum locum ubi narratur de instrumentis musicis, quæ David simul rex et propheta ad laudandum Dominum ordinavit, perduximus, ubi finem illius ponentes, cætera, quæ sequuntur, de ipsius David gestis et distributionibus ejus mysticis alio exordio inchoemus.

LIBER SECUNDUS.

(IBID.) Igitur David et omnes majores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia magna. Cumque adjuvisset Dominus Levitas, qui portabant arcam fœderis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes. Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitæ qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores. David autem indutus erat etiam ephod lineo. Universusque Israel deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu buccinæ, et tubis, et cymbalis, et nablis et citharis concrepantes. Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo (II Reg. yı).

CAPUT XVI.

De eo quod cum David adduxisset arcam Domini in jubilo in tabernaculum quod tetenderat ei, obtulerunt holocausta sacerdotes et pacifica coram Domino, benedixitque David populo in nomine Domini, et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis et partem asse carnis bubalæ et frixam oleo similam. De levitis quos constituit David, ut ministrarent coram arca Domini et de Asaph et fratribus ejus. De cantico quod composuit David ad laudandum Dominum. De eo quod reversus est David ut benediceret domui suæ.

B

C

(I PAR. XVI.) Attulerunt ergo arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulerunt holocausta et pacifica coram Domino. Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini, et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubale et frixam D oleo similam (II Reg. vi). Postquam ergo arca Domini in domo Obededom Gethæi mansit tribus mensibus, congregatis majoribus natu Israel, et tribubus atque Levitis, qui portarent arcam fœderis Domini, abduxit eam David in domum suam, quia postquam plenitudo gentium ad fidem Christi subintraverit (Rom. x1), tandem rediet arca Dei in civitatem David, hoc est, in Judaicam plebem, prædicantibus Henoch et Elia, gratia Christi convertitur. Ibique rex noster boves et arietes immolans, hoc est, eos qui arcam Domini triturant, et ovium ejus ducatum gerunt, martyrii sanguine coronans, et ipse quoque suæ incarnationis et passionis exemplum quatenus Judæis non creditum, palam manifestat. Hoc enim signifi

cat quod et ipse David accinctus erat ephod lineo. Nam linum, quod de terra procreatum multiplici labore ad candorem vestis pervenit, veritatem humanæ carnis inter flagella triumphantis ostendit. Verum cunctis exsultantibus, et ad arcæ cœlestis introitum hymnos resonantibus, sola Michol filia Saul arcam ducentibus abest: quin etiam e speculis David humiliatum despicit, quia, credentibus in mundi fine Judæis, erunt nonnulli qui Christum tantum professione, sed opere tantum sequantur Antichristum. Quibus merito congruit quod eadem Michol, quæ, ad figurandam instabilitatem carnalium, aqua omnis interpretatur, non uxor David, sed filia Saul appellatur, quia Christo fidetenus serviunt, non illius regno coronandi, sed persecutorum ejus, quos imitati sunt, anathemate damnandi. Verum pravi succenseant, humilitatem Ecclesiæ condemnent, nihilominus arca Domini sui locum ingreditur, ponitur in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David, id est, fides Ecclesiæ prædicatur, proficit, inseritur cordibus omnium, quos Dominus ad vitam præ ordinaverat æternam. Offert David holocausta et pacifica coram Domino, fidem devotionemque Ecclesiæ commendat Patri Christus, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis (Rom. vII); qui in exemplum David fideles humilesque benedicens, salutaris mysterii pascit alimentis, partiens singulis collyridam panis unam, illius utique qui de cœlo descendit, et dat vitam huic mundo (Joan. vi); et assaturam illius scilicet vituli saginati, bubalæ carnis unam, qui pro revertente ad patrem filio juniore mactatus (Luc. xv) et igne Passionis assatus est, dicens: Exaruit velut testa virtus mea (Psal. xx1); et similam frixam oleo, carnem videlicet a peccati labe mundissimam; sed ob humanæ salutis causam uberrimam delectationibus crucis sartagina tortam. Et merito una panis collyrida, una carnis assatura datur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium (Ephes. iv). Aliter hæc munera fideles accipiunt, quando unus panis et unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. x), sive carnis singuli lasciviam castigantes, ac servituti subjicientes, sancti Spiritus igne decoquunt, necnon et fructus operum bonorum oleo misericordiæ pinguissimos compassione proximi fervere faciunt. At contra, filia Saul frustra cubiculum regis ingressa, nullos concepti seminis fructus dat, quia qui verbum Dei aure tenus

percipiunt absque boni operis prole, diem perpetuæ A Qualen me exterius despiciens exhibeo, talem me interius attendo. Quid ergo acturi sunt, quos doctrina elevat, si David ex carne sua venturum Redemptorem noverat, ejusque gaudia prophetando nuntiabat, et tamen in semetipso cervicem cordis valida discretionis calce deprimebat, dicens: Eroque humilis in oculis meis?

Constituitque David coram arca Dei de Levitis, qui ministrarent et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum, etc. Attende, lector, ordinem et officium Levitarum, constituente David, ut ministrarent, inquit, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum. Ubi totius vitæ nostræ dispositionem in religione Christiana considerare poteris. Ministrat igitur Deo,

Domino. Recordatur operum illius qui meditator legis Dei secundum regulam catholicæ fidei sedulus existit. Glorificat atque laudat Dominum, qui non solum sermone prædicationis ac voce jubilationis, sed etiam bonorum operum laudat effectu. Sicque impletur digne illius ministri officium, de quo Salvator in Evangelio ait : Qui mihi ministrat, me sequatur. Et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Joan. x), quia qui in corde, ore et opere Domino rite servit, æternæ beatitudinis gaudia cum illo possidebit.

mortis exspectant. Quod David cum arca Domini in Jerusalem saltando reduceret, a Michol filia Saul uxore sua risus est, tropologiam intueri libet, quanta virtutum munera David ipse perceperat, atque in his omnibus quam fortem humilitatem servabat. Quem enim non extolleret ora leonum frangere, ursorum Frachia dissipare, despectis pecoribus fratribus eligi, reprobato rege ad regni gubernacula ungui, timendum cunctis uno lapide Goliam sternere, a rege proposita, exstinctis Allophylis, numerosa præputia reportare, promissum tandem regnum percipere, cunctumque Israeliticum populum sine ulla contradictione possidere a; et tamen cum arcam Dei Jerusalem revocat, quasi oblitus prælatum se omnibus, admistus populis ante arcam saltat; et quia coram B qui cor mundum cum casta conversatione exhi'et arca saltare (ut creditur) vulgi mos fuerat, rex se in divino obsequio per saltatum rotat. Ecce quem Dominus cunctis singulariter prætulit, se quoque sub Domino, et exæquando minimis, et abjectum exhibendo contemnit; non potestas regni ad memoriam reducitur, non subjectorum oculis saltando vilescere meruit, non se honore prælatum cæteris ante ejus arcain, qui honorem dederat, recognoscit. Coram Deo egit debilia vel extrema, ut illa ex humilitate solidaret quæ coram hominibus gesserat fortia. Quid de ejus factis ab aliis sentiatur ignoro; ego David plus saltantem stupeo quam pugnantem. Pugnando quippe hostem subdidit, saltando autem coram Domino semetipsum vicit. Quem Michol, filia Saul, adbuc ex tumore regii generis insana, cum humiliatum despiceret, dicens: Quam gloriosus fuerit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus, quasi nudetur unus de scurris (II Reg. vi); protinus audivit : Ludam ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum. Ac paulo post ait: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat: Vilescere coram hominibus appeto, quia servare mihi coram Deo regnum per humilitatem quæro. Sunt ergo nonnulli qui de semetipsis humilia sentiunt; qui in honoribus positi nihil se esse nisi pulverem favillamque perpendunt, sed tamen coram hominibus viles apparere refugiunt, et contra hoc, quod de se interius cogitant, quasi rigida exterius venustate palliantur. Et sunt nonnulli, qui viles videri ab hominibus appetunt, atque per omne quod sunt, dejectos se exhibendo contemnunt, sed tamen apud se introrsus quasi ex ipso merito ostensæ vilitatis intumescunt, et tanto magis in corde elati sunt, quanto amplius in specie elationem premunt. Quæ utraque unius elationis bella magna David circumspectione deprehendit, mira virtute superavit. Quia cnim de semetipso intus humilia sentiens, honorem exterius non quærit, insinuat, dicens: Ludam et vibor fiam. Et quia per hoc, quod vile est, se exterius præbuit nequaquam interius intumescere, adjungit : Eroque humilis in oculis meis. Ac si aperte dicat:

1 Reg. xvi; Reg. xvn; 1 Reg. xvin; [[Reg. 11,

In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus, etc. Quid est, quod Asaph David constituit principem ad confitendum C Domino, nisi quod Redemptor noster ordinem sanctorum doctorum, qui officio apostolico mancipantur, in culmine ecclesiasticæ dignitatis constituit? Quod bene præsagium nominis ipsius monstrare videtur; Asaph enim congregans interpretatur. Et bene congregans dicitur, qui sermone recto ac bono exemplo multos ad fidem Christi et ad cultum pietatis convertere conatur. Asaph ergo et fratres ejus principes ad laudandum Dominum constituuntur, cum sancti apostolici viri ad convocandum atque coadunandum numerum fidelium in fide ab ipso Domino ordinantur. De quibus admirando Psalmista ad Dominum ait : Nimis honorati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. cxxxvi). Et item : Constitues, inquit, eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et progenie (Psal. XLIV). Post hæc, modum laudationis quem David ipse composuit scriptor histotoriæ inseruit, dicens: Confitemini Domino et invocate nomen ejus. Cujus psalmi titulus est: Alleluia. Et merito, quia totus in laudibus Dei explicatur. Hoc quidem verbi decus in psalmo a præsenti psalmo fecit initium : nec antea a quoquam reperi positum, quamvis multi scriptores fuerint primitus Hebræorum. Scire autem debemus, Alleluia neutri generis esse finitum, quod et sanctus Hieronymus in expositione ejusdem psalmi evidenter designat. Quod eum in Hebraicis fontibus credimus invenisse, et ideo ubicunque se locus altuIII.

D

lerit, a doctissimo viro præfixam regulam subseque- A
mur: quoniam unum atque integrum manere debet,
quia nullius linguæ præsumptione mutatum est.
Alleluia enim apud ipsos dicitur: Laudare Dominum,
id est allelu, laudare, ia quippe invisibilem significat
Dominum: quod unum Dominum ex decem nomini-
bus esse Dei in epistola ad Marcellam Hieronymo
traditur exponente, qui dixit. Primum Dei nomen
est el, id est fortis. Deinde eloim ex eloe, quod utrum-
que dicitur Deus: unde geminatum frequenter inve-
nimus, ut est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti
(Psal. xx1)? Et : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo
(Psal. LX11), et his similia. Quartum, Sabbaoth, quod
est, exercituum. Quintum, elon, quem nos excelsum
dicimus. Sextum, Asserheiæ, quod in Exodo legitur:

Laudate nomen sanctum ejus. Ille quippe rite nomen Domini laudat, qui sanam fidem recte prædicat, et bene vivendo, bonis operibus eam aliis digne commendat. In centesimo quoque et quarto psalmo ita scriptum est: Laudamini in nomine sancto ejus (Psal. Civ).

Lætetur cor quærentium Dominum. Ne quis forsitan suis viribus applicaret, cum boni aliquid operatur, cautus doctor fragiles monet, dicens, non in sensu proprio, sed in Domino esse gloriandum, ut jactantiam falsam refugiant, cum hæc a divinitate concessa esse cognoscant: sicut et in alio psalmo legitur: In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXII). Non ergo vetat, ut laudemur, quia bonis actionibus non potest res ista denegari; sed in Do

Et ut consolationem de tali resumerent, lætetur, ait, cor quærentium Dominum. Scilicet inde lætetur, si prædicetur in Domino; non autem, si de suo posse laudatur; præcipuum nobis et gloriosum siquidem esse debet, quando nomen ejus extollitur, qui nobis beneficia profutura largitur. Unde nimic impudentiæ fuit, aliquid quosdam adversus hoc dicere, coutra quos tam crebra testimonia, sed pene lex tota prolata est.

Qui est, misit me (Exod. 11). Septimum, Adonai, B mino laudemur, qui præstat illa quæ bene gerimus. quem nos Dominum generaliter appellamus. Octavum, la, quod Deo tantum applicatur, et in Alleluia extrema syllaba sonat. Nonum tetragrammum, quod ineffabile nuncupatur. Decimum, Adona, id est robustum et sufficientem ad omnia perpetranda, etc. No. vus plane titulus, et dicti ipsius brevitate conspicuus. Hoc ecclesiis votivum, hoc sanctis festivitatibus decenter accommodum. Hinc ornatur lingua cantorum. Istud aula Domini læta responde:; et tam insatiabile bonum tropis semper variantibus innovatur. Confitemini, inquit, Domino, et invocate nomen ejus notas facile in populis adinventiones illius. In hoc versu tribus constat partibus ordo dictorum. Primo dicit: Confitemini Domino, id est laudate eum,

et bonis actibus gratiam vobis divinitatis acquirite:

quod ipsum est laudare Dominum, et ore illi honorem deferre, et operibus ejus jussiones efficere. Illa enim confessio hic intelligenda est, quæ Domini præconia celebrare non desinit, quando et subsequentia Lale votum actionemque declarant. Deinde Dominum commonet invocari, ut prius mysterium sanctissimæ laulis grate possimus audire. Præmittendum est enim boni aliquid, ut judex nos placatus exaudiat. Tertio dicit: Notas facite in populis adinventiones illius. Quod bene potest gloriosis evangelistis et sanctissimis apostolis et nunc sanctis sacerdotibus convenire, qui per gentes universa magnalia ejus annuntiare noscuntur.

Canite et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus. Exponit quod superius dixit: Confitemini Domino. Cantate enim ad hymnos pertinet offerendos: psallite ad pias operas explanandas. Et tunc dixit narranda mirabilia, quando fuerint duo ista præmissa. Omnia enim significat ista, quæ dicturus est. Non enim humanarum virium omnia narrare quæ virtus Divinitatis operatur; sicut in centesimo quinto psalmo scriptum est: Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes ejus (Psal. cv)? Sed istud schema dicitur ex parte totum: quod in Scripturis frequenter invenies. Nec aliter recte potest Evangelii istud dictum intelligi: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1); quasi non et animam simul assumpserit, quam specialiter liberare dignatus est.

C

D

Quærite Dominum et virtutem ejus: quærite faciem ejus semper. Hortatur, ut se ad præmia futura confirment, qui eum quærere delegerunt; sed istud de siderium, ista inquisitio non est hic aliquanto tem

pore finienda, quoniam addidit: Semper : maxime cum legatur: Qui petit, accipit; et qui quærit, invenit et pulsanti aperietur (Matth. vii). Nam quo.! dicit: Quærite faciem ejus semper: præsentiam significat, quam solus quærit humilis ac devotus. Judicem enim desiderare non potest, nisi qui de ipsius pietate confidit, et cum præsentiam ejus cupit, se a prava actione suspendit. Quæsivit enim faciem judicis, quando dixit Apostolus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi : de cætero reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. 1v). Talis ergo juste faciem judicis quæsivit; qui se coronandum esse Domini miseratione præsentit.

Recordamini mirabilium ejus, quæ fecit, signorum illius et judiciorum oris ejus. Patriarcharum nomina et beneficia paulo post refert, ut plebs devota possit advertere nullum Domino inani devotione servisse. Mirabilia itaque pertinent ad divisionem maris Rubri, prodigia ad plagas quas misit in Ægyptum. Judicia oris ejus : quoniam cuncta complevit, que Moysi suo famulo promisisse dignoscitur. Sic in uno versiculo, quæ subter latius dicturus erat, propositionis loco breviter ante præfatus est. Hoc tamen to tum sentiri mavult de Domino Christo.

Semen Abraham servi ejus : filii Jacob electi ejus. Subaudiendum est quod superius dixit: Recordaumini. Perscrutandum est autem, quod in magna discretione propheta Abrahæ semen servos appellat, filios Jacob electos Domini esse commemoraus. Ju

præstiterit. Denique inde quod sequitur:

dæi enim contumaces, quos hic mavult intelligi, car- A quenter enumerat quanta patriarchis virtus divina nis Abrahæ semen fuerunt. Quos merito servos dicit, quoniam, perfidia faciente, filii esse noluerunt. Quibus ipse Dominus dicit: Si vos filii Abrahæ essetis, opera Abrahæ fecissetis. Filios vero Jacob significat fidelissimos Christianos, qui hæredes domini noscun

tur.

Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavil pro eis reges: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Hic tempus illud significat, quo rex Ægyptiorum divinitus admonitus est, ne Abrahæ uxorem præsumpserit (Gen. x11). Quod simili modo de Isaac constat effectum

(Gen. xxvi). Quapropter evidenter ostenditur divina protectione eos fuisse munitos. Unde scrutandum est quomodo supra memoratos patriarchas christos appellare delegerit, cum adhuc non fuerit unctio celebrata a Saul enim hæc res sumpsit initium (1 Reg. x). Sed quoniam erant in spiritu Christiani, ejusque fidei probantur esse devoti, sicut de Abra

Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. Ponitur semen Abrahæ et semen Jacob, ut Salvatorem nostrum non unius gentis Dominum, sed Dominum credant totius orbis terrarum. Nam sicut ubique dilatata est Ecclesia, ita per orbem propagata sunt ejus sine dubitatione judicia. Dicendo enim ipse Dominus commonet illum intelligi debere, quem populi Judæorum crucifigendum esse decreverunt. Sed qui hanc vocem non advertunt, ipsi se B ham Dominus dicit: Concupivit diem meum videre, specialiter a patriarchis alienos esse profitentur.

Recordamini in sempiternum pacti ejus, sermonis quem mandavit in mille generationes. Recordari præcipit, hoc est, ut nulla oblivione tradatur; et subjungit, in sempiternum, quia quidquid Dominus promisit, perenni firmitate mansurum est. Pacti sive testamenti sui prophetarum significat prædicationes, quas de Verbi incarnatione prædixerunt. Sequitur : Quod mandavit. Mandare est per alium aliquid dicere, quod utique factum est, quando prophetis tamen sæculi datum est futura prophetare. In mille generationes. Finitum pro infinito positum est, quod tamen sæculi istius fine concluditur, ubi generatio humana sequenti sibi ætate succedit.

Quod pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac, et constituit illud Jacob in præceptum, et Israel in pactum sempiternum. Ad illud respondit quod superius dixit, testamenti sui. Illa enim, quæ in veteri testamento Abrahæ et Isaac patriarchis promissa sunt vel jurata, statuit ea, id est, firmavit Jacob et Israel, in novo videlicet testamento, quod est æternum. Jacob enim et Israel Christiana tempora plerumque significare, sæpe jam dictum est. Novum ejus testamentum proprie dicitur æternum, quia nullum illi aliud aliquando succedet, in quo est omnium promissorum completa perfectio.

Dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ. Chanaan interpretatur: humilis. Ergo humilium terram convenienter Christianos accepturos esse significat, hoc est, quod superius dixit, testamentum æternum. Hæc enim terra humilitatis et inclinationis sic a fidelibus accipitur, ut æterno munere tueatur. Funiculus autem hæreditatis, mundi significat tortuosas angustias, quas Dominus pro salute cunctorum sua passione dissolvit : illius enim susceptione carnis nostra probatur hæreditas, in qua æterna patrimonia vitæ cœlestis accipimus, si eam fixe atque integerrime credere mereamur. Nam ista comparatio ab eis tradita est, qui agrosac possessiones tenso fune dividebantur.

Cum essent pauci numero, et parvi coloni ejus, et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum, Venit ad tertiam partem, in qua conse

C

D

vidit et gavisus est (Joan. vi). Merito ergo appellati sunt sacri nomine, quia jam Christi fidem probantur amare. Nam et ipsa Domini verba sunt posita dicentis: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

Cantate Domino, omnis terra.

Dicendo enim omnis terra, catholicam significat Ecclesiam, quæ per cunctum orbem noscitur esse diffusa. Brevi enim compendio et Judæam confutavit, quia gentes admisit, et Dei natum destruxit, quia generalitati confessionis gratiam non negavit. Nam ut homines intelligeres, cantate dixit, qui revera possunt laudes Domino personare. Deinde quia pluralem numerum aptavit ad terram, quod utique non conveniret, si tellurem voluisset intelligi.

Annuntiate de die in diem salutare ejus. Dies de die duos dies significat absolute : quod pertinere ad Scripturas Testamenti Novi et Veteris æstimamus, quæ utraque æterni solis claritate respondent. Et inde bene nuntiatur salutaris Dominus, per quos et venturus et venisse monstratus est. Prophetæ siquidem promiserunt adventum, evangeliste venisse declarant. Ita factum est, ut duo cœlestes dies annuntiasse ejus gloriam comprobentur.

Narrate in gentibus gloriam ejus et in cunctis populis mirabilia ejus. Dum superius dixit: Annuntiate salutare ejus; hic dicit: Narrate mirabilia gloriam ejus. Quod utique aptissime positum est. Dominus Salvator annuntiandus erat: gloria vero ejus narranda per gentes. Quanta mirabilia prædicabant, auctorem audiat Judæus, seque intelligat contumacia suæ iniquitate contemptum: quia non dicit: Hebræis narrate, sed, gentibus. Et ne hoc aliter possis advertere, addidit quoque : In omnibus populis : quo dicto universas gentes absoluta ratione complexus est. Sequitur, mirabilia ejus. Incarnationis arcanum, qui dum sit altissimus, factus est pro nobis liberandis humillimus. Intelligimus autem quantum profecerit ædificatio sanctæ domus, quæ totum orbem noscitur complexa terrarum.

Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, el horribilis super omnes deos. Hic dicit quare miracula ejus debeant et gloria prædicari: quoniam magnus

« PoprzedniaDalej »