Obrazy na stronie
PDF
ePub

(

Quid significet illud, quod dicitur, in secunda, › A in libro Paralipomenon declaratur, ubi scriptum est de præfato rege Ezechia : ‹ Ædificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres, desuper et forinsecus alterum murum (11 Par. xxx11). Meminit hujus loci et Sophonias, dicens: ‹ Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda (Soph. 1). Pro quo vetus editio quasi proprium nomen loco transtulit in Maseva. Maseva quippe interpretatur secunda. Quod ergo dicitur prophetissa habitasse in secunda, in secundi muri parte intellige. Quod dicitur de Josia rege: Contaminavit quoque Tophetb,quod est in convalle filii Ennon, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch (IV Reg. xxm), › frequens est in Scripturis horum mentio locorum, B maxime in libro Regum et Jeremia propheta. Est autem vallis Ennon, sive filii Ennon juxta murum Jerusalem contra Orientem, in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Tapheth autem, sive Topheth (utrumque enim scribitur) erat locus in eadem convalle juxta piscinam Fullonis; cujus meminit Scriptura; et juxta agrum Haceldama, qui usque hodie monstratur ad Australem plagam montis Sion. Solebant autem in Tapheth (quia locus erat amœnissimus, unde hodie quoque hortorum præbet delicias) posita ara sacrificare dæmonibus, nefandoque igne suos consecrare liberos, sive holocaustum efferre, sicut in libro Verborum dierum de Achaz rege scriptum est: Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon, et lustravit filios in igne (11 Par. C XXVIII). Benennon siquidem filium Ennon significat. Vallis autem Ennon dicitur Hebraice Gehennon. inferorum Cujus nomine in Novo Testamento pœna gehenna cognominatur, quia nimirum sicut in convalle Ennon qui idolis servierunt, in ea (prophetis attestantibus) perierunt, ita peccatores, qui peccaverunt, æterna damnatione puniuntur. Denique Jeremias cum referret præcepisse sibi Dominum, ac dixisse: Egredere ad vallem filii Ennon, quæ est juxta introitum portæ fictilis (Jer. xIx); > paulo post dicit: Et non vocabitur locus iste amplius Topheth, et vallis filii Ennon, sed vallis occisionis. Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio. Isaias quoque manifestissime Topheth infernum appellat. Qui cum perpetuum diaboli interitum sub nomine Assur describeret, dicens: A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus, et erit transitus virgæ fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum (Isa. xxx); statim, quomodo et ibi esset periturus, subdidit, dicens: Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda et dilatata. Pulchre ait ct dilatata, quia Topheth dicitur latitudo. Nutrimenta, inquit, ejus ignis et ligna multa; status Domini sicut torrens sulphuris succendens cam. ›

D

CAPUT XXIII.

Quod Josias contaminavit Topheth, quod est in convalle filii Ennon, abstulit equos quos dederanı reges Juda Soli in introitu templi Domini, excelsa polluit, et sepulcr a mortuorum effodiens combussit.

De Phase celeberrimo quod fecit Josias in octavo decimo anno regni sui Domino. De morte Josia et substitutione Achaz filii ejus in regno Juda, post quem Joachim regnavit in loco fratris captivati. De Joachim rege, qui et Jechonias alio nomine est appellatus.

(CAP. XXIII.) Contaminavit autem Josias Topheth, vel ossa mortuorum ibi, sicut in sequentibus de aliis idolorum locis fecisse legitur, vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. Quod sequitur de eodem rege Josia: Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli in introitu templi Domini. › Et paulo post Currus autem Solis combussit igni, ▸ ostendit, omnium gentium idololatrarum superstitioni Judæos eo tempore fuisse mancipatos, ita ut in venerationem solis quem more gentilium deum esse credebant, simulacro ejus, quem fecerant, currus equosque subdiderint, et hoc in atriis templi Domini. Sic enim solent gentiles pingere vel facere simulacrum solis, ut puerum imberbem in curru ponentes, equos eidem, quasi cursu cœlum petentes, subjungant. Cum propterea puerum aptant, quia sol, velut quotidie novo ortu natus, in nullum per sæcula senium incidit. Ut autem eidem currus et equos tribuant, de miraculo sumptum Eliæ prophetæ, quia curru igneo et equis igneis raptus ad cœlum, Joannes Constantinopolis episcopus æstimat. Quia enim Græce helios dicitur sol, sicut et Sedulius cum de Eliæ ascensu caneret ostendit, dicens :

Quam bene fulminei prælucet semita coli, Convenit Eliæ, meritoque et nomine fulgens Hac ope dignus erat nam si sermonis Achivi, Una per accentum mutetur littera, sol est; audientes Græci ab Israelitis (quos divinas habere litteras fama prodebai) prædicari quod Elias curru igneo, et equis sit igneis ad cœlestia translatus, vel certe hoc ipsum inter alia depictum in pariete videntes, crediderunt, vicinia decepti nominis solis, qui Græce helios (ut supra) dicitur, hic transitum per cœlos esse designatum, et miraculum divinitus factum commutarunt in argumentum erroris humana stultitia commentatum : quos imitati ipsi Judæi satagerunt ne in aliquo gentilium stultissimis minus stulti apparerent. Quod paulo post de eodem rege dicitur :

Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dextram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israel, et Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abomina tioni filiorum Ammon, polluit rex, et contrivit statuas, luce clarius est, quod excelsa nominare solet Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant, vel Domino, locorum amornitate allecti, contra interdictum re

licto altari quod erat in templo, hostias offerebant, A sias iste typum tenet Domini Salvatoris qui salus unde sæpius in hoc libro de regibus qui minus perfecte justi fuere dicitur: Verumtamen excelsa non abstulit. >

Montem autem offensionis montem idoli dicit, quia nimirum consuetudinis est Scripturarum, offensionem idola nuncupare, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis offerunt cultoribus, sicut in hac ipsa sententia subsequenter intimatur, dum dicitur: Quæ ædificaverat Salomon rex Israel, Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon. Ubi hoc quoque (ni fallor) palam ostenditur, quod utinam non ostenderetur, quia videlicet Salomon de amisso idololatriæ scelere nunquam perfecte poenituit. Nam si fructus pœnitentiæ dignos B faceret, satageret ante omnia ut idola quæ ædificaverat, de civitate sancta tollerentur, et non in scandalum stultorum, quæ ipse, cum fuisset sapientissimus, erronea fecerat, quasi sapienter ac recte facta, relinqueret. Meminit supra et hujus loci Scriptura, dicens: Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab, in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon (III Reg. x1). › Nec videri contrarium debet, quod ibi mons, in quo facta sunt hæc idola, contra Jerusalem, hic in Jerusalem esse positus asseritur, quia nimirum in tanta erat urbis vicinia positus, ut ad ipsam pertinere, et ipsam quoque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur.

Et conversus Josias vidit ibi sepulcra, quæ erant C in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris, et combussit ea super altare, et polluit illud. Cur autem Josias ossa mortuorum concremare jussit super altare, nisi ut ostenderet quod profana fuerunt eorum sacrificia? Et non solum pecudum hostias dæmoniis offerebant, sed etiam semetipsos per errorem idololatriæ in potestatem dæmonum tradide. runt, qui justo Dei judicio simul cum altare, quod idolis fabricaverant, dissipandi erant. Mystice autem significat omnes, qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant, æternis cruciatibus consumendos, Deo illis retribuente secun→ dum propria merita operum illorum.

Reversusque est Josias Jerusalem, et præcepit omni populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus, etc. Quod autem prædictus rex ejectis idolis de terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha non utique in fermento ma-' litiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor v). Secundum allegoriam autem Jo

et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: ‹ Dominus fortis, Dominus potens in prælio (Psal. xxII). Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. 1). Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuæ comedit me (Psal. LXVIII). De quo et Joannes ait: Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam (Matth. 11). › De quo et Malachias dicit: Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies sæculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum (Malac. 11). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno regni sui, quando in octava ætate, generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad æternæ beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus (Matth. xx; Matth. xIII). De quo prædictus propheta ait :

[ocr errors]

Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum. Quæ non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol Justitiæ. Et sanitas in pennis ejus. Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum (Mal. iv). › Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josia in Jerusalem, quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in cœlesti Jerusalem in æternum gaudebunt, quia videbitur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII). Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam, et portæ ejus non claudentur per diem. Nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni (Apoc. xx1). Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem (Ezech. xxxv). Benedictus Dominus quoniam mirificavit mi

sericordiam suam in civitate circumstantiæ (Psal. A nosor alium intelligimus, nisi eumdem quem PhaXxx).

Occiso itaque Josia rege in Magedo, tulit populus terræ Joachaz filium Josiæ, et unxerunt eum; et constituerunt eum regem pro patre suo, quem Pharao Necho vinxit in Rebla, et duxit in Ægyptum, et imposuit multam terræ centum talentis argenti, et talento auri; regemque constituit Eliacim, filium Josia pro Josia patre ejus; vertitque nomen ejus Joachim, etc. Quid autem interfectio Josia significat, qui a Pharaone Necho interemptus est in Magedo, nisi persecutionem artiqui hostis adversus sanctos prædicatores, quos per invidiam neci tradere molitur, et auferre de terra Ecclesiæ conatur, quatenus facilius totam plebem dissipare et invadere possit? Interpretatur autem Pharao dissipans, Necho percussio, Magedo de tentatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hoc solummodo agit, hoc totis viribus certat, quatenus tentando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat, quorum solatio adjuti, contra hostem dimicare debuerant.

B

Tulit populus terræ Joachaz, filium Josiæ, et constituerunt eum regem pro patre suo. Joachaz, qui interpretatur retentus, significat malos doctores, quos populus terræ carnales, videlicet terrena cupiditati dediti, secundum mores suos consentientes vitiis suis, personas eligunt: quos Pharao in Rebla vinxit et in Ægyptum duxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prælatorum. Rebla enim multitudo interpretatur. Sicque C spiritualis Ægypti vinctos catenis peccatorum tenebrosum mergit in abyssum.

Pro Joachaz quoque Necho Joacnim regem constituens imposuit multam terræ centum talentis argenti, et talento auri. Cum malignus spiritus pensum servitii sui in populo perditorum expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio. Unde Joachim juxta præceptum Pharaonis unumquemque secundum vires suas exegit, ut daret tam argentum quam aurum, quatenus hoc redderet Pharaoni, quia diabolus per sibi deditos viros ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prælatis quotidie præparat perditionem subjectis.

CAPUT XXIV.

De

Quod regem Joachim cum matre et uxoribus, cum
eunuchis ac cætera turba, et parte vasorum Dei,
-Nabuchodonosor transtulit Babylonem.
Sedechia rege, qui ob scelerum magnitudinem tra-
ditus est cum filiis et omni populo.

(CAP. XXIV.) In diebus ejus ascendit Nabucho-
donosor, rex Babylonis, et factus est ei Joachim
servus tribus annis; et rursum rebellavit contra
eum,

etc. Cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uni, sed multis dominis obnoxius erit. Unde Joachim, quem Pharao ante censum sibi solvere cocgit, nune Nabuchodonosor rex Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Sed quem Nabuchodo

D

raonem esse diximus, principem videlicet confusionis, et rectorem tenebrarum harum (Ephes. vi)? Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in dominium suum redigere et plenum servitium expendere admonet. Quid est ergo aliud tribus annis regi Babylonis servum esse, quam persuasione, delectatione atque consensu antiquo hosti subditum fore, et totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri? Sed sæpe contingit quod tales, per Dei misericordiam admoniti, rebellare contra nequam Spiritum meditentur. Hinc est quod subditur: ‹ rursus rebellavit contra eum. › Nec tamen sufficit rebellare, si non perseverarit in certamine. Qui enim antiqui hostis potestate se exuere desiderat, necesse est ut fortiter contra eum dimicet, et adjutorium a summa potentia assiduis precibus imploret, quatenus divina gratia adjutus, hostem fortissimum superare et jugum durissimum evadere queat.

[ocr errors]

Post Joachim autem regnavit Joachim, filius ejus, pro eo; et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat pater ejus. In tempore illo as‹ cenderunt servi Nabuchodonosor, regis Babylonis, in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus, ‹ venitque Nabuchodonosor, rex Babylonis, ad civi<tatem cum servis suis, ut oppugnarent eam. Egres

susque est Joachim, rex Juda, ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus; et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui; et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ, et concidit universa vasa aurea, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini, et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes et omnes fortes exercitus decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. Transtulit quoque Joachim in Babylonem et matrem regis, et uxores regis, ‹et eunuchos ejus, et judices terræ duxit in capti‹vitatem de Jerusalem in Babylonem. Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices et inclusores mille omnes viros fortes et bellatores, duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem, › etc. (Ex Beda.) Quod refertur de Nabuchodonosor, quia transtulerit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, addiditque Scriptura dicens: ‹ Et omnem artificem et inclusorem, hoc est quod supra eidem populo Israel Philisthiim, regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam (I Reg. xu). Sicut enim tunc caverant ne habentes fabros ferrarios Hebræi arma ad repugnandum facerent, ita nunc Chaldæi, destructa Jerusalem, et vastata omni terra repromissionis, satagunt ut nullus in ea remaneat artifex, nullus inclusor, qui vel fœ

omnesque viros fortes et bellatores simul in captivitatem ductos, hoc est, eos qui videbantur viri fortes esse, et bellatores, astutia malignorum spirituum deceptos, atque in carcerem spiritualis Babyloniæ captivatos; necesse est ut operam demus, quatenus sævissimi regis potestatem evadamus; vigilemus el sobrii simus, timorem Dei ante oculos semper ponamus, et mandatorum ejus oblivionem omnino fugiamus. Construamus nobis turrim bonorum operum, et per profectum vitæ in illam conscendamus, induti lorica justitiæ, et galea salutis, habentes scutum fidei, et gladium Spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. vi). › Custodiamus portas sensuum nostrorum, ne mors intret per fenetras nostras (Jer. 1x). Omni custodia serveus cor nostrum, quia ex ipso vita procedit. Et ante omnia spem nostram in Regis cœlestis bonitate ponamus, petentes ut ejus grația a malis omnibus liberemur. Sicque erimus semper immunes ab hostibus spiritualibus, quia Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salutarium Christi sui est, qui salvat omnes sperantes in se (Psal. xxVIE; Psal. xvi). ›

data urbis moenia componere, vel possit resarcire A ad peccatorum opera converti intelligendum est, diruta. Quin potius quidquid apud gentem exterminatam artis invenerant, totumque Babyloniam transtulerant, vel ad nihilum valeat ultra, vel illius civitatis utilitatibus proficiat. Cujus tam deflendæ historiæ, quia multum negligentiæ nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque, quia Jerusalem et terra Israel civitatem Christi, id est, Ecclesiam sanctam, Babylon autem et Chaldæi sive Philisthæi civitatem diaboli, id est, omne malignorum sive hominum seu angelorum multitudinem designant. Servitque Israel Philisthæis sive Chaldæis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, aut avaritiæ aut luxuriæ, aut alteri cuilibet peccato mentis colla sub- B mittunt. Abducit autem Nabuchodonosor Jerusalem et universos principes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, cum et magistros populorum et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum legis fideliter videbantur in Dei ac proximi amore conservare, subito sive illecebris mundi seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe in hæresim declinando aperte apostasiæ notam incidunt. Arma vero quibus, contra diabolum repugnantes, libertatem a Deo nobis donatam defendamus, quæ sunt alia, nisi eloquia Scripturarum? In quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum superari debeant, luce clarius discimus. Sed Philisthæi filios Israel fabris armorum privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacræ lectionis, sæcularia illis negotia inserendo, retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui legere nesciunt, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quæ didicerant, prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Jerusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse et civitatem Dei contra irruptiones tentationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod tuitioni Ecclesiæ sanctæ impendere debuerant ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusorem hoc loco non ostiorum sive murorum, sed auri potius gemmarumque intelligere voluerimus, ad unum profecto eumdemque spiritualis expositionis finem respicit. Dictumque quippe est de sapientia, quia est aurum et multitudo gemmarum, atque ideo inclusores horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus, qui quandiu recte vivunt ac docent, in ornatum sanctæ civitatis industriam sux artis impendunt. At si forte erraverint, quid nisi a rege Chaldæorum captivi Babyloniam transferuntur? Et quoniam artificem et inclusorem ab Jerosolymis Babyloniam transmigrari, hoc est, talentum verbi cœlitus acceplum in terra defodiri, id est, scientiam spiritualem

C

D

Igitur, Joachim captivato, constituit Nabuchodonosor Matthaniam, patruum ejus pro eo, imposuitque nomen ei Sedeciam. Vicesimum et primum annum ætatis Sedecias habebat, cum regnare cœpisset; et undecim annis regnavit in Jerusalem, fecitque malum coram Domino juxta omnia quæ fecerat Joachim, etc. Quid in Sedecia aliud intelligere possumus, nisi quod in Joachim ante prædiximus, hoc est malos rectores in Ecclesia, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthania enim interpretatur munus sive donum, Sedecias justus Domini. Qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem legis fuisse; undenarius enim nu merus, qui denarium supergreditur, excessionem Decalogi significat. Nec rite rex dici potest, qui secundum mandata Domini semetipsum et sibi subditos regere noluerit.

CAPUT XXV.

De Nabuzardan principe exercitus regis Babylonis, qui terram Judæorum devastavit, civitates destruxit, templum concremavit et domos regias incendio consumpsit, et omnem prædam in Babylonem secum transtulit.

(CAP. XXV.) Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum an<num regis Sedeciæ, nona die mensis. Prævaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terræ, etc. Novenarius numerus, qui minus habet denario, imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Et recte dictum est quod Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciae obsede

rit civitatem mense decimo, et decima die mensis, A possessor intima confusionis: qui prius filios ante quia mali pastores cum Decalogi mandata, quæ seientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et, munitione erroris ac vitiorum constructa, claudat vallando civitatem, sicque fames in civitate prævaleat : fames utique verbi Dei, cum non expenditur libere panis doctrinæ populo terræ.

Et interrupta est civitas, omnesque viri bellatores nocte fugerunt. › Interrupta quidem per tentationes varias malignorum spirituum custodia populorum, hi qui debuerant armis civitatem defendere, nocte ignorantiæ et tenebris vallati peccatorum, fugiunt, quia secundum veritatis vocem: Mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, B et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit et dispergit oves (Joan. x). › Et Apostolus : « Qui dormiunt, inquit, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt (1 Thess. v). ›

Quod autem sequitur, quod per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis fugerint,› latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quærunt; et in deliciis magis diffluere, quod hortus significat, quam scuto fidei hostibus obsistere.

Porro Chaldæi obsidebant civitatem in circuitu. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis; et persecutus est exercitus Chaldæorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum, etc. Maliguis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit, non ad montes, de quibus scriptum est: ‹ Montes in circuitu ejus, et Dominus in circuitu populi sui (Psal. cxxiv), › sed ad campestria solitudinis, hoc est, ad dilatationem luxuriæ. Unde scriptum est : ‹ Angusta et arcta via est, quæ ducit ad vitam, lata et spatiosa quæ ad mortem (Matth. vn). ›

Comprehenditque eum in planitie Jericho, et < omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum. Recte ergo cum virtutes hominem deserunt, quæ eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, hoc est, in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Unde ille homo, qui de Jerusalem descendebat in Jericho, in latrones incidisse describitur (Luc. x).

‹ Apprehensum ergo regem adduxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo ju‹ dicium. › Hoc est, justum in eo exercuit judicium.

Filios autem Sedecia occidit coram eo, et oculos ejus effodit, unxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem. (Ex Gregorio.) Occidit rex Babylonis filios Sedecia in Reblatha coram eo, oculos quoque illius eruit. Dum sacra Scriptura Sedecia captivitatem narrat, ordinem captivitatis internæ denuntiat. Rex quippe Babylonis est antiquus hostis,

intuentis oculos trucidat, quia sæpe sic bona opera interficit, ut hæc se amittere ipse qui captus est animus dolens cernat. Nam genuit plerumque animus, et tamen carnis suæ delectationibus victus, bona quæ genuit amans perdidit. Ea quæ patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed dum videns nequitia perpetrationem percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedecia oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiæ lumen tollit. Quod recte Sedecias in Reblatha patitur. Reblatha quippe, mulcta hæc interpretatur. Etenim ei quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.

Mense quinto, septima die mensis (ipse est an‹nus nonus decimus regis Babylonis) venit Nabuzardan, princeps exercitus, servus regis Babylonis in Jerusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Jerusalem. Omnemque do<mum combussit igni. Muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum. Reliquam autem populi ‹ partem, quæ remanserat in civitate, et perfugas, I qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ, › etc. Congruit ergo temporis ordo cum ratione vindictæ. Mense quinto legitur vastata esse civitas, C quæ Pentateuchum legis servare despexit. Et septima die mensis, quia Sabbati requiem non custodivit, et oninia contraria præceptis divinis egit, frustra sibi blandiens de securitate pro sanctorum locorum habitatione. Unde per Jeremiam Dominus dicit : « Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra, si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, advenæ et viduæ et pupillo non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum. Ecce vos confiditis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis, furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis, et venistis et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Et nunc quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus: Et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et in loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo, et projiciam vos a facie mea, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim (Jer. VII). Venit Nabuzardan, qui interpretatur ventila

D

« PoprzedniaDalej »