Obrazy na stronie
PDF
ePub

IN LIB. III.
CAPUT XXI.

De eo quod Achab rex concupiverat vineam Naboth
Jezrahelitæ, quam, illo occiso per Jezabelis con-
silium, sibi usurpaverat, et ob hoc per Eliam pro-
phetam corripitur.

(

A testimonium falsum contra Naboth ponerent, quod benedixisset Deum et regem; et sic eductum de civitate lapidarent ut moreretur, cum Synagoga per pontifices, Scribas et Pharisæos meditata est mortem Christi. De qua item scriptum est in Evangelio Principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent, et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent; novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud (Matth. xxvi). › Duo ergo fal-i testes contra Naboth falsum testimonium dicebant, quod benedixisset Deum et regem. Et Judæi per duos falsos testes Christo opponebant, quod potentiam et naturam sibi divinitatis ascriberet. Unde Pilato ad Judæos ita dicente: Accipite eum vos, et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit (Joan. XIX). Lapidatus est itaque Naboth extra civitatem, instigante Jezabel, ut, eo mortuo, Achab vincam ejus possideret. Sic et Salvator noster extra portam passus est; crucifixus videlicet in loco calvariæ, excitante per zelum Synagoga populum, ut peterent mortem Christi, quatenus eo occiso securius viverent. Unde quasi consulentes aiebant: Ecce totus mundus post eum abiit (Joan. x11). Et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. x1). › Hæreditas ergo Christi Ecclesia est, cunctis ei data de gentibus, quam non moriens illi Pater reliquit, sed ipse sua morte mirabiliter acquisivit, resurgendo possedit. Hanc autem, occiso eo, mali coloni præripere moliebantur (Matth. xx1), cum crucifigentes eum Judæi fidem, quæ per eum est, exstinguere, et suam magis, quæ ex lege est, justitiam proferre, ac gentibus imbuendis conabantur inserere (Rom. x). Extra vineam hæres vineæ trucidatur (Matth. xx1), quia Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est (Hebr. x...). » Et bene convenit huic mysterio, quod in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, secundum prophetæ sententiam, lambebant etiam sanguinem Achab, et in agro Jezrael carnes comederunt Jezabel, quia cum canes illi, de quibus scriptum est: Circumdederunt me canes multi (Psal. xx1),» sanguinem Redemptoris nostri lingua venenata expetebant, ipsi etiam a canibus illis de quibus item Scriptura dicit: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. xv), ut nequissimi raptores et sceleratissimi possessores vinea Domini, in eodem loco quo Dominus passus est, trucidabantur, et carnes eorum bestiis et volucribus comedendæ tradebantur. Et ita impia gens illa, quæ in passione Domini profana voce clamabat: Sanguis ejus sit super nos et super filios nostros (Matth. xxvn), ibidem sanguinem suum fetidissimum meruit fundi, ubi Salvatorem suum expetebat occii. Refert quidem Josephus quod ex omni Judæa

C

(CAP. XXI.) Post verba autem hæc, vinea erat < Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrael juxta palatium Achab regis Samariæ. Locutus est ergo ‹ Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam, etc. Narrat Scriptura quod Achab rex concupiverit vineam Naboth Jezrahelitæ, qui erat in Jezrael juxta palatium regis, ut faceret sibi in ea hortum olerum. Quo nolente eam illi dare, per consilium impiissimæ uxoris ejus, JeIzabel videlicet reginæ, idem Naboth, subintroductis B falsis testibus, lapidatus est, et mortuus; ejusque vinea direpta a rege et possessa est. Quis ergo iste Naboth Jezraelita fuerit, et quæ ejus vinea, consideremus. Interpretatur ergo Naboth conspicuus, sive sessio, Jezrael honesta Dei, sive semen Dei. Et quem melius honestatem vel semen Dei dicere possumus, quam Filium Dei, qui est splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, quem constituit Deus haredem universorum, per quem fecit et sæcula (Hebr. 1)? › Ad quem Psalmista deprecans ait: « Qui sedes super cherubim, appare coram Ephraim, Benjamin et Manasse, excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos (Psal. LXXIX). Iste Naboth habuit vineam, de qua Isaias plenissime per canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est (Isa. v). › Et in Psalmo : ‹ Vineam, inquit, de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam (Psal. LXXIX).› Cui sepem circumdedit, ut in Evangelio legitur (Matth. xxi), id est, vel murum urbis, vel angelorum auxilia. ‹ Et fodit in ea torcular (Ibid.), › aut altare, aut illa torcularia quorum et tres Psalmi titulo prænotantur, id est, octavus et octogesimus, et octogesimus sextus. Et ædificavit turrem (Ibid.), haud dubium templum de quo dicitur per Michæam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion (Mich. Iv). › ‹ Et locavit cam agricolis (Matth. xx1). Quos alibi vine operario appellavit vel colonos. Hanc vineam concupivit Achab, qui interpretatur frater patris : populus videlicet Judaicus, de quo Christus carnem assumere dignatus est; ut fecisset in ca hortum olerum, › hoc est ut ubi vinum gratiæ spiritalis germinare debuit, ibi fragilia quæque dogmata per Pharisaicam superstitionem transplantaret. Sed Naboth hanc vineam dare nolenti, id est Christo Pharisæorum superstitionibus non consentienti, impia uxor Jezabel, hoc est Synagoga Judæorum machinata est mortem. Interpretatur enim Jezabel cohabitatrix, sive fluxus vanus, quod bene convenit Synagogæ, que habitare videbatur in domo Domini, sed per varia desideria vanitatis defluebat. Misit ergo Jezabel litteras ad majores natu, et ad optimates qui erant in civitate, ut, subintroductis falsis testibus,

D

populi in die solemni paschæ Jerosolymam, velut A poenam etiam nolentes trahant. Denique is qui viexitiali quadam manu cogente, convenerint, quos tricies centena millia hominum dicit fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut qui in diebus paschae Salvatorem suum et Salutare Christum Domini cruentis manibus et sacrilegis vocibus violaverant, in ipsis diebus velut in unum carcerem omnis multitudo conclusa feralis pœnæ exitium quod merebatur exciperet.

CAPUT XXII.

De visione Michææ prophetæ, qui Achab, regis Israel, prædicit necem.

(CAP. XXII). ‹ Vocavit ergo rex Israel eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Micham filium Remla. Rex autem Israel, et Josaphat rex Juda, sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, etc. Quod autem Michas vocatus ad regem Israel et ad regem pariter Juda, prophetavit contra regem Israel, ita dicens: Vidi Dominum

B

sedentem super solium suum et exercitum cœli a dextris et a sinistris ejus : et dictum est: In quo decipiam Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit alius ita, et alius aliter. Et egres‹ sus unus dixit: Ego decipiam eum. Et dictum est: In quo decipies? Qui respondit dicens: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. › (Ex Gregorio.) Quid per solium Domini, nisi angelicas potestates accipimus, quarum mentibus Deus altius præsidens inferius cuncta disponit? Et quid exercitus cœli, nisi ministrantium angelorum multitudo describitur? Quid est ergo, C quod exercitus cœli a dextris et a sinistris ejus stare perhibetur? Deus enim, qui ita est intra omnia, ut etiam sit extra omnia, nec dextra nec sinistra concluditur, sed dextra Dei angelorum pars electa, sinistra autem Dei, pars angelorum reproba designatur. Non enim ministrant Deo solummodo boni, qui adjuvent, sed etiam qui redire nolentes gravent; nec quod cœli exercitus dicitur, angelorum pars reproba in eo intelligi posse perhibetur. Quas enim suspendi in aere novimus, aves coeli nominamus (Matth. vi,vi).JEtde eisdem spiritibus Paulus dixit: Contra spiritualia nequitia in cœlestibus (Ephes. vi). Quorum caput enuntians ait : «Secundum principem potestatis aeris hujus (Ephes. 11).› A dextra ergo et sinistra angelorum exercitus stat, quia et voluntas electorum spirituum divinæ pietati concordat, et reproborum sensus, suæ malitiæ serviens, judicio districtionis ejus obtemperat. Unde et mox fallax spiritus in medium prosiluisse describitur, per quem Achab rex, exigentibus suis meritis, decipiatur. Neque enim fas credere bonum Spiritum fallacia deservire voluisse, ut diceret: Egrediar et ero mendax spiritus in ore omnium prophetarum ejus. Sed et Achab rex peccatis præcedentibus dignus erat ut tali debuisset deceptione damnari, quatenus qui sæpe volens ceciderat in culpam, quandoque nolens caperetur ad pœnam. Occulta quippe justitia licentia malignis spiritibus datur, ut quos volentes in peccati laqueo strangulant, in peccati

D

tan reprobam non mutat, nec a perpetrandis peccatis animum avertit, cum a propheta aliquid requirit, illa audit, Deo disponente, quæ merebitur audire damnandus. Ecce enim, ut unum vel duo ex multis loquamur, ab omnipotentis Dei cultu domus Israel sub idolorum servitute recesserat, et tamen ad prophetas, a quibus decipi consueverat, sæpe veniebat, prospera requirens. Cum vero ex ore prophetarum, perversa agens, prospera audire merebatur, quid aliud superna judicia agebant, nisi ut peccator populus in suo corde caperetur? quatenus qui perfidiam sequendo deliquerat, sic prophetarum suorum blandis sermonibus deciperetur, ut jam nee pertimesceret quia deliquisset, et tanto post durius raperetur ad pœnam, quanto nunc securius viveret in culpa. Sed ecce jam, largiente omnipotente Deo, ab idolorum cultu remotum est quamplurimum genus humanum, veram fidem publice fatetur, subdi lignis et lapidibus vel cuilibet creaturæ in adoratione renuit. Securus ergo jam prophetam quilibet in fide positus consulat, quia hoc auditurus est, quod audire fidelem decet. Fidenter dicam, si ab immun litiis aliis atque a pravis actibus recepisset, securus esset. Nam cum Paulus, egregius prædicator, clamet: Et avaritia, quæ est idolorum servitus (Col. III), quisquis adhuc avaritiæ subjectus est, a cultu idolorum liber non est. Sic ergo is qui avaritiæ æstibus anhelat, in fide quidem positus esse videtur, sed aliena ambit accipere, honores mundi desiderat comprehendere, habere temporalem gloriam concupiscit, atque de hac eadem gloria prophetam consulat, justum valde est, ut ex culpæ suæ merito a prophetæ ore prospera audiat, quatenus qui verba Dei audire in sacro eloquio noluit, ut terrena despicephetae sui ore audiat unde amplius obligatus cadat, ret, cœlestia ambiret, illud, Deo judice, ex produm spe terrenæ gloriæ delectatus pascitur suis. desideriis, ad ima semper ducatur. Neque autem bonus fuit ille Spiritus, qui mendax esse appetiit in ore prophetarum. Unde et præmissum est quia exercitus cœli stetit a dextris et sinistris ejus. Deus enim, qui incircumscripta est veritas, in illa æterna beatitudine, quæ dextra ejus dicitur, sinistram non

[ocr errors]

habet, quia nihil esse quod displiceat potest. Sed quia simul omnia contuetur, simul cuncta aspicit, ea vi inquam [in qua] bonos spiritus et malos videt, exercitus cœli a dextris et sinistris habere describitur, ut per dexteram intelligamus angelos electos, per sinistram vero spiritus reprobos. Nec movere debet quod exercitus cœli etiam repulsi angeli vocantur, quia et ipsi, quamvis ab ætherco cœlo expulsi sint, adhuc tamen in aereo cœlo demorantur, sicut Paulus ait: Contra spiritualia nequitia in cœlestibus (Ephes. vi). Sed quia tertius liber Regum post interfectionem Achab non longe sermonem claudit, ita et nos tertium librum expositionis ejusdem hoc in loco finiamus, ut de sequentibus rebus simul cum historia aliud sumamus exordium.

CAPUT PRIMUM.

IN LIBRUM IV.

De Ochozia rege, qui cecidit per cancellos domus suæ, et pro hac infirmitate misit ad consulendum idolum Accaron; unde iratus Dominus per prophetam condigna ei respondit.

A remedia invenire non meruit. Confugit enim, sicut rex impius fecit, ad falsorum deorum præsidia, a quibus magis læsus quam adjutus est. Et ideo prophetico ore corripitur, et de ejus morte vicina illi prædicitur. Hinc per Isaiam dicitur; ‹ Et cum dixerint ad vos Quærite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus suis, nunquid non populus requiret a Deo suo visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. Et transibit per eam, corruet et esuriet. Et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur. Et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio, et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia

(CAP. 1.) Prævaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: ite, consulite Beelzebub, deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge et ascende in occursum nuntiorum regis Samaria et dices ad eos: Nunquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quam ob rem hæc dicit Dominus: De B sua (Isa. vin). › (Ex Isidoro.) Mittit rex impios duos lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris, etc. Mortuo quoque impiissimo rege Achab, impius hæres ei successit, filius utique ejus Ochozias, de quo Scriptura narrat quod fecerit malum in conspectu Domini, et ambulaverit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel. Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israel juxta omnia quæ fecerat pater ejus. Sed non diu prospere egit, quia per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, cecidit, et ægrotavit; misitque nuntios ad Beelzebub, deum Accaron, ut consulerent eum utrum vivere posset de hac infirmitate. Cui cum Elias, nuntiis suis obvians, de morte vicina respondisset, misit ad eum qu'nquagenarium principem cum militibus sibi subjectis, ut eum adducerent. Sed his igne cœlesti consumptis, iterum misit alium quinquagenarium, qui similiter cum suis combustus est. Misit et tertium, qui reservatus est.

C

Itaque rex iste populum Judæorum, et maxime principes significat, qui peccatis et vitiis dediti, veritatem a se repellebant, imo persequebantur. Unde legitur in Evangelio, quod miserunt principes et Pharisæi ministros, ut apprehenderent Jesum (Joan. VI). Et item: Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus; et fugit in montem solus orare (Ibid.). Et iterum: Cogitaverunt, ait, ut interficerent eum. Jesus ergo jam non in palam ambulabat D apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem, quæ dicitur Ephrem (Joan. x1). › Domus ergo Ochozia Synagoga est Judæorum, quæ legalibus præceptis quasi cancellis coenaculi undique circumdata erat. Sed sicut Ochozias per cancellos quibus tueri debuit ruens ægritudinem nimiam incurrit, ita et populus Judæorum, legis custodiam egrediens, in languorem desperabilem peccatorum cecidit. Ubi quia divina præsidia dereliquit, salutis

quinquagenarios, cum subditis sibi militibus, ut exhibeant Eliam, qui divino igne consumpti sunt. Tertius autem missus salvatur. Quinquagenarius namque numerus confessio pœnitentiæ est, quo declaratur remissio peccatorum. Judæi ergo nolentes Christum Deum esse perfectum, nec principem pœnitentiæ, dicunt ad eum : « Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti (Joan. vín) ? › Hi in futuro divini ignis incendio exstinguentur. Tertius autem quinquagenarius, quia conversus ad fidem Trinitatis, pœnitentiae sacramenta cognovit, indulgentiam meruit.

CAPUT II.

De raptu Elia per turbinem in cœlum, et de postulatione Elisei qua postulavit duplicem spiritum Eliæ in se fieri. Miraculum Elisei in Jericho, ubi invocavit Dominum et convertit aquas in dulcedinem; et de pueris qui Eliseo conviciabantur, et propterea a duobus ursis lacerati sunt.

(CAP. II.) Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cœlum, ibat Elias et Eliseus de Galgala. Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. ‹ Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua; quia non derelinquam te, etc. › (Ex Gregorio.) Quid est, quod Elias ad coelum raptus dicitur? Nunquidnam eum adhuc in hac carne corruptibili positum ad illius summæ quietis sinum ante resur rectionem ascensionemque Domini credimus esse perductum? Sed aliud est cœlum aereum, aliud æthereum. Cœlum quippe aereum terræ proximum est, unde et aves cœli dicimus (Matth. vi, vin), quia eas volitare in aere videmus. In cœlum itaque aereum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terræ regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Elias, Ascensionem Dominicam designavit. Ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor

autem noster quia non distulit, superavit, eamque A stulandi Elias noster, cum in Evangelio dicit: ‹ Peresurgendo consumpsit, et resurrectionis suæ gloriam ascendendo declaravit. Notandum quoque est qued Elias in curru legitur ascendisse, ut videlicet aperte monstraretur quia homo purus adjutorio egebat alieno. Per angelos quippe illa facta et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad cœlum quidem aereum per se ascendere poterat, quem naturæ suæ infirmitas gravabat. Redemptor autem noster non curru, non angelis sublevatus legitur, quia is qui fecerat omnia, nimirum super omnia sua virtute ferebatur. Illuc enim revertebatur ubi erat, et in le redibat ubi remanebat, quia cum per humanitatem ascenderet in cœlum, per divinitatem et terram pariter continebat et cælum. Sicut autem Joseph a fratribus venditus (Gen. xXXVII) venditionem Redemptoris nostri figuravit, sic Enoch translatus (Gen. v), atque ad cœlum aereum Elias sublevatus, Ascensionem Dominicam designavit. Ascensionis suæ Dominus prænuntios et testes habuit, unum ante legem, alium sub lege, ut quandoque veniret ipse, qui veraciter cœlos penetrare potuisset. Unde et ipse ordo in eorum utraque sublevatione per quædam incrementa distinguitur. Nam Enoch translatus, Elias vero ad cœlum subvectus esse memoratur, ut veniret postmodum, qui nec translatus, nec subvectus cœlum æthereum sua virtute penetraret, qui nobis in se credentibus carnis quoque munditiam largiretur, et sub eo per incrementa temporum virtus castitatis excresceret. In ipsa quoque eorum trans!atione qui Ascensionem Dominicam, ut videlicet famuli, designaverunt, et in se ipso, qui ad cœlum ascendit, Dominus ostendit. Nam Enoch quidem uxorem et filios habuit, Elias vero neque uxorem neque filios habuisse legitur. Pensate ergo quomodo per incrementa creverit munditia castitatis, quod et per translatos famulos, et per ascendentis Domini personam potenter ostenditur. Translatus namque est Enoch per coitum genitus, et per coitum generans. Raptus Elias, per coitum genitus, sed non etiam per coitum generans. Assumptus est vero Dominus neque per coitum generans, neque per coitum generatus. Quæritur autem quomodo Eliseus, cum suus magister Elias locum postulandi offerret, duplicem spiritum Eliæ postulaverit, cum Dominus dicat in Evangelio: Non est discipulus super magistrum, perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus (Luc. vi). Cujus petitionis mysterium si consideretur, non importuna, sed necessaria postulatio esse decernitur.

tite, et dabitur vobis (Matth. vn). Et item : « Petite, inquit, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum (Joan. xvi). › Hac ergo fiducia accepta, a Domino postulat Elisens, hoc est, populus Christianus, ut fiat Spiritus Christi duplex in eis, hoc est, duplex gratia Spiritus sancti in remissione utique peccatorum et collatione virtutum. Redemptor igitur noster,

qui non habuit peccatum, neque peccatum fecit, nec dolus inventus est in ore ejus ( I Petr. 11), › remissione peccatorum non eguit. Opera autem virtutum in Spiritu sancto fecit, sicut ipse in Evangelio dicit Judæis Si ego in digito Dei ejicio dæmonia, profecto pervenit in vos regnum Dei (Luc. x1). › Inseparabilia sunt igitur opera sanctæ Trinitatis, id Best Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Veritate attestante, quæ ait : « Quia quæ Pater facit, hec eadem et Filius similiter facit (Joan. v). Et Apostolus: Hæc, inquit, omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. x11). › Bene quidem postulat Ecclesia ut Spiritum duplicem accipiat Christi, quia et remissione peccatorum indiget, qua non eguit Christus, et munere virtutum, quas ex plenitudine sua per Spiritum sanctum tribuit Christus. Qui ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ephes. IV); illis videlicet hominibus qui spem suam firmiter in illum ponunt. Hinc est quod Elias dicit ad Eli

Dixit ergo Elias ad Eliseum: Postula quod vis <ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me. Qui respondit: Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti. Si autem non videris, non erit. Quem enim in hoc loco significat Elias, nisi caput nostrum, Dominum scilicet Redemptorem? Et quem Eliseus, nisi corpus ejus, quod est Ecclesia? Dat locum po

C

D

seum :

Si videris me, quando tollar a te, erit tibi quod petisti. Si autem non videris, non erit. Quia nisi quis rectæ fidei oculos in illum ponat, ut credat fideliter passionem, resurrectionem et ascensionem ejus ad Patrem, petitionis suæ fructum non capiet; quod subsequens ratio designat.

Elias enim, secum comitante Eliseo, ad aquas Jordanis veniens, tulit pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas, quae divisæ sunt in

utramque partem, et transierunt ambo per sic‹ cum. Cumque Elias raptus esset, Eliseus levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei. ‹ Reversusque stetit super ripam Jordanis, et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ. Et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisa sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus, etc. Quid significat pallium Eliæ, nisi Incarnationem Domini, per quam Redemptor noster lethi fluvium disrupit, nobisque transitum ad vitam præparavit? Hoc ergo pallium Eliseus post transitum Eliæ retinuit, quia fidem Incarnationis Christi Ecclesia post ascensionem ejus ad cœlos reservavit, per quam præsentis vitæ fluctus transire satagit. Sed sicut Eliseus percutiens pallio fluvium, aquas non divisit antequam dixit: Ubi est Deus Eliz etiam nunc? et sic percussit aquas, et divisa sunt, ita Ecclesia, nisi per invocationem nominis Domini, virtutes ullas facere non potest, quia, sicut ipse dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. xv). Nihil est enim humanum studium, nisi adsit adju

torium divinum. Unde et Apostolus dixit: Deus A Edom, contra Moab. Consultusque ab eis Eliseus

est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. 11). » Et Propheta ad Dominum ait : « In te inimicos nostros ventilabimus, et in Domine tuo spernemus insurgentes in nos, etc. › (Psal. XLIII.)

Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis; sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis. At ille ait: Afferte mihi vas no<vum, et mittite in illud sal. Postulabat Eliseus a populo ut aquas Jericho steriles et malignas sanaret. Accepit vas novum fictile, et jecit in eo sal, et demersit illud in flumine, et statim in flumine aquæ sanatæ sunt. Quo facto prænuntiabat propheta quia

Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. 1). › Inde in similitudinem Verbi salem, id est, sapientiam dedit in vas fictile; in corpus scilicet humanum, et immittens in aquam demersit. Quod quidem signiTicabat, quia omnes populi, qui sub figura aquarum in toto mundo steriles erant, per Christi Incarnationem fecunditatem et benedictionem accepturi essent

propheta, post alia hæc subdidit, dicens :

Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas. Hec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familie vestræ, et jumenta vestra. Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras. Et perentietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus, etc. Quid ergo significant tres isti reges contra Moab bellum gerentes, nisi rectores fidelium, qui per sanctæ Trinitatis fidem contra mundi prinB cipem et contra populum ejus, hoc est, philosophos, hæreticos, schismaticos, atque omnes iniquoscum scuto fidei atque armis spiritualibus (Ephes. vi) › confligunt? Moab ergo, qui de incesto est, et interpretatur de patre, bene illis convenit, ad quos Dominus dixit: Vos de diabolo patre esiis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. vn). › Hi ergo adversantur Ecclesiæ, partim minis, partim persecurtionibus, partim dolo ac falsis fictionibus; sed per Christi virtutem, qui caput est populi Christiani, superantur atque effugantur; quibus ait propheta Domini Facite alveum torrentis hujus, fossas et fossas; non videbitis ventum neque pluviam; et alveus iste replebitur aquis; et bibetis vos, et familie vestræ. Ecce propheta Domini populo siti fatigato per miraculum factum a Domino consulit; sic et prophetica dicta consilium præbent fidelibus, qualiter spirituali doctrina sitim suam exstinguant atque animum reficiant. Jubet ergo fossas facere in torrentis alveo, et ita prædicit absque ventis et pluvia aquarum largitatem. Quid est fossas in alveo torrentis facere, nisi profunda mysteria in sacris Scripturis bono studio quærere? Quæ absque pluvia et vento aqua replentur, quia sæpe absque humano solatio sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina. Unde dicit Joannes Apostolus: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus (I Joan. 11). ›

Ascendit autem inde Eliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes, Ascende, calve. Ascende, calve. Qui cum respexisset vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta et duos pueros, etc. Eliseus quoque propheta (sicut sæpe diximus) figuram Christi gessit. C Denique vocabulum istud salus Domini interpretatur. Salus autem Dei quis est alius, nisi Filius ejus, qui et Salvator ubique vocatur? Parvuli vero illi illudentes saluti Dei, id est, Eliseo, Judæorum habuere personam, qui ad crucem Domino Salvatori subsannabant, qui dicunt: Ascende, calve; ascende, calve,

quia in Calvariæ loco Christus ascensurus erat in crucem. Quod vero conversus maledixit eis Eliseus, et exierunt duo ursi de silva, et interfecerunt quadraginta duos pueros blasphemantes, ita et Christus post passionem et resurrectionem ex mortuis, postquam ascendit in cœlos, sicut Eliseus ascendit in Bethel, id est, in domum Dei, conversus maledixit Judæis, et quadragesimo secundo anno Ascensionis suæ immisit duos ursos de silvis gentium, Vespasianum scilicet et Titum, qui eos crudeli strage dejecerunt.

CAPUT III.

De bello trium regum, id est, Judæ et Israel atque Edom, contra regem Moab, et de victoria collata eis a Domino.

(CAP. II.) Porro Mesa, rex Moab, nutriebat pe‹ cora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis. Cumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habebat cum rege Israel, ‹ etc. Igitur post hæc, bellum gerebatur per tres reges, hoc est regem Israel, regem Juda et regem

D

Unde bibunt homines et jumenta, id est, doctrinam accipiunt ingeniosi quique et simplices. Quia quantum idonea est anima accipientis, tantum ibi inveniet documentum suæ salutis. Sequitur:

Parumque hoc in conspectu Domini, insuper etiam Moab in manus vestras. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire, quinetiam debent ea aliis prædicare, et ‹ contradicentes ea redarguere (Tit. 1); › quibus promissa est certa de hoste vietoria, ut percutiant omnem civitatem munitam et omnem urbem electam. › Civitates munitas et omnes urbes electas, possumus sæcularem prudentiam intelligere, in qua maxime philosophi et hæretici confidunt. Hæ ergo per prædicatores sancti Evangelii subvertentur, unde dicit Apostolus: Arma militiæ nostræ non carnalia, sed potentia Deo ad destru

« PoprzedniaDalej »