PATROLOGIÆ CURSUS COMPLETUS SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA, OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM, SIVE LATINORUM, SIVE GRÆCORUM, QUI AB EVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS OXNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIORA DUCENTIS ET AMPLIUS JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACile anteponenda, si perPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS SERIES LATINA IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINE ACCURANTE J.-P. MIGNE, BIBLIOTHECA CLERI UNIVERSÆ SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE. PATROLOGIE LATINE TOMUS LII. SS. PETRUS CHRYSOLOGUS, VALERIANUS ET NICETAS. PARISIIS APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES, IN VIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 208 1894 SÆCULUM V. ANNUS 450. SANCTI PETRI CHRYSOLOGI ARCHIEPISCOPI RAVENNATIS OPERA OMNIA RECUSA AD CASTIGATISSIMAM RECENSIONEM SEBASTIANI PAULI, QUI PRÆFATUS EST, NOTASQUE ADJECIT IN QUIBUS MANUSCRIPTORUM CODICUM COLLATIONES, MITÆ, NECNON CASTIGATIONES MEURSII COMPREHENDUNTUR. EDITIO ANTE OMNES COMPLETA, SERMONIBUS TUM EX SANCTO augustino, tuM EX LUCA DAcherio desumPTIS, NECNON TRIPLICI VITA SANCTI CHRYSOLOGI SECULUM V. ANNUS 450. ELENCHUS AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO LII CONTINENTUR S. PETRUS CHRYSOLOGUS. Prolegomena, in quibus (col. 23 et 71) legitur et ad crisim vocatur epistola Petri Chrysologi ad Eutychem, quam nonnulli contendunt in concilio Chalcedonensi lectam fuisse. Sebastiani Pauli Præfatio. Vita S. Petri Chrysologi, ex Libro Pontificali Agnelli, cum observationibus Benedicti Vita altera, auctore Martino Castillo. Dominici Mitæ Præfatio cui inest Vita S. Petri Chrysologi. Jos. A. Amadesii Dissertatio de Metropoli ecclesiastica Ravennatensi 66 13 27 41 87 91 S. NICETAS AQUILEIENSIS EPISCOPUS. Monitum Editorum Patrologiæ, in quo de scriptis Niceta agitur Romæ anno 1833 editis. Petri Braida Præfatio. Schonemanni Notitia. Veterum Testimonia. Officium S. Niceta. S. Niceta Liber de ratione fidei. De Spiritus sancti potentia. De diversis appellationibus D. N. Jesu Christo convenientibus. Fraginenta sex. Petri Braida Dissertatio, in qua totus est ut probet, scripta sub nomine Niceta edita Niceta Aquileiensi adjudicanda esse, contra quam sensit Joan. Prosdocimus Zabeus qui ea Niceta Dacorum episcopo asserere conatus est in libello Venetiis edito anno 1803 hoc titulo: Explanationem Symboli, “quæ prodiit Pataviæ anno 1799 tribuendam probabilius esse sancto Nicea Dacorum episcopo quam beato Niceta episcopo Aquileiensi, Dissertatio. » Vetera monumenta duo Capituli Aquileiensis. Indices 837 837 839 843 845 847 853 863 865 873 875 1135 1135 PRÆFATIO IN NOVAM HANC EDITIONEM D. PETRI CHRYSOLOGI. Sancti Petri Ravennatis archiepiscopi, cui ob auream dicendi facundiam Chysologi nomen adhæsit, Sermones, quos vocant, duobus superioribus sæculis, ecclesiasticis tractatoribus, verbique Dei præconibus deliciarum loco fuisse, neminem arbitror esse quem lateat. Fatentur hoc frequentes editiones, quæ nec vel unius anni intercapedine prodierunt Moguntiæ, Coloniæ, Parisiis, Venetiis, et alibi: ita ut typographis illorum temporum præcipua cura fuisse, videretur, in edendis Chrysologi Sermonibus, sibi invicem manus eripere, et lucri occasionem antevertere. Nostra vero ætate, in qua bona despiciuntur, et quæ meliora sunt, ægre tamen probantur, minoris censeri cœperunt: causantibus nonnulis enervem in eo esse eloquentiam: fluxam dicendi vim: orationem frigidiusculis sententiis plus æquo conspersam, et licet brevem, diffusam tamen: et in qua, si non vividum, solidum tamen ingenium desideres: stylum, compressiorem, unde ei quandoque obscuritas emergit: et in quo facilitas naturalis, nec fucata puritas non semel frustra requiratur. Fateor omnia hæc non falso, nec gratis asseri. Equioris vero animi in Chrysologum argumentum esset, mitius secum egisse: et horum criminum nonnulla in Ravennatum, Græcorumque, apud eos degentium, mores refundere: qui tum corporis, tum ingenii viribus enervatis, firmiorem eloquentiam aspernati, hujusmodi tantum verborum lenociniis afficiebantur. Sapientis autem sacrique oratoris præcipuum munus est, sese vulgi auribus accommodare, ut populus veritatem audiat, nil pensi faciens, si ea aureis, vel fictilibus, luteisque vasculis propinetur. Quam profecto curam, solertiamque merito laudat in divo Basilio Gregorius Nyssenus sub initium suæ in Hexameronem explicationis ad Petrum Fratrem: eaque præ omnibus aliis sanctis Patribus abunde elucet in divo Chrysostomo, qui suæ orationis mensuram auditorum aures esse arbitratus, ut de eo Ferrarius de Concion. lib. xi, pag. 244, se ad illorum captum et utilitatem accommodabat. Enim vero, si eorum plerique ab puriori ac elegantiori recedentes sermone, demissiori quandoque oratione usi sunt, non tamen sine consilio totius litteraturæ elegantiæque expertes censendi. Quadam enim affectatione, vulgarem sermonem sæpius præferebant cultiori, ut ad eorum captum quos Christianæ religionis præceptis imbuere volebant, orationes suas componerent. Pro-' pterea non continuo abjiciendi, si qui eorum aliqua negligentiæ labe apparent inspersi: maxime si quid in se contineant ad nostri instituti nostræque religionis momenta firmanda, sive ad mores instituendos: cum præsertim illorum studium fuerit, ut iis tantummodo placerent, quos juvare susceperant. Ea autem omnia, ut unde paulum recesserat, redeat oratio, quæ in divo Chrysologo redarguuntur, non esse hujusmodi, fidenter dicam, quæ alias tantum habitum opus nostro teneriori palato sordescere faciant. Ponderosiora sunt quæ in eo commendari queunt. In iis merito recensendus est frequens ille sacrarum Scripturarum usus: quo Divini oris verba ad omnia quæ vult, non violentis interpretationibus extorquet, sed veluti sponte fluentibus accommodat. Continua item sermonis elegantia, audientium animos dulce cadentium verborum sono, venustisque dictionis flosculis permulcens et alliciens: jucunda item oratio, quibusdam commatibus, et validis affectibus, tragicis quandoque verbis expressis: ea demum quæ styli candore, et dicendi affluentia tunc temporis auctori nostro Chrysologi nomen obtinuit. Scilicet hac ætate, hæc potissimum erant in moribus: iisque adhæserat audientium genius: ut optime norunt ii quorum manibus scriptores huic nostro coævi teruntur. Sermones quos edimus, ut plurimum, circa sacram Scripturam versantur: cujus sensus nescires an majori gratia et lepore quam puritate explanaverit. Litteralem primum exhibet, inde allegoricum: quem sæpius moralis quædam consideratio, vel sacræ ethices præceptum subsequitur: nec fastidiosa sunt prolixitate graves, sed pro temporum usu infra, vel haud integræ horæ spatio coerciti, quos etiam, ne tædium auditoribus gignerent, dividebat in plures: ut evenit in sermonibus de Symbolo: et id vel in fine unius, vel in principio alterius præmonebat, ut in fine serm. 22, Differamus hodie: quod et alibi legas. Dubium si eos eodem, vel in diversis diebus pronuntiaverit. Sed licet videatur suffecisse populum semel in die convocasse ad concionem, in serm. 22 et 23 innuere videtur id egisse eadem die: nam horum postremum incipit: Audistis hodie: etc.; quod non semel occurrit. Frequens etiam in eis jejunii, orationis, eleemosynæ, fideique symboli mentio est: quandoque etiam sanctorum festa, aliæque Ecclesiæ solemnitates celebrari susceptæ. Hæreses iterum, iterumque brevi quidem, sed valida robustaque manu vellicatæ: hæreticorum primipilares lacessiti: vel qui Christum dozňou, sive specie tantum, vel phantastice venisse effutiebant: vel resurrectionem nostræ carnis; vel B. Virginem, contra Ephesini concilii statuta. Ocoróxov, vel Deiparam dici posse negabant: seu ab Ecclesia Dei remittendi iterato peccata auctoritatem eliminabant: PATROL. LII. 1 368 |