Quæ, in nostrâ editione, uncinis [hune in marem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.
[Me] doctarum hederæ præmia frontium Dis miscent Superis: me gelidum nemus, Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo; si neque tibias Euterpe cohibet, nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton. Quod si me lyricis vatibus inseris, Sublimi feriam sidera vertice.