Obrazy na stronie
PDF
ePub

Si cui filius est, ut abortivus fuit olim

Sisyphus: hunc Varum, distortis cruribus; illum
Balbutit Scaurum, pravis fultum male talis."
Parcius hic vivit? frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est? concinnus amicis
Postulat ut videatur. At est truculentior, atque'
Plus æquo liber? simplex fortisque habeatur.
Caldior est acres inter numeretur. Opinor,
Hæc res et jungit, junctos et servat amicos.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quis
Nobiscum vivit? multum est demissus homo: illi
Tardo, cognomen pingui damus. Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus obdit apertum ?
(Cum genus hoc inter vitæ versetur, ubi acris
Invidia, atque vigent ubi crimina) pro bene sano
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus;
Simplicior quis et est, (qualem me sæpe libenter
Obtulerim tibi, Mæcenas) ut forte legentem
Aut tacitum impellat quovis sermone? molestus!
Communi sensu plane caret, inquimus. Eheu!
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam!
Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urgetur. Amicus dulcis, ut æquum est,
Cum mea compenset vitiis bona, pluribus hisce
(Si modo plura mihi bona sunt) inclinet: amari
Si volet hac lege, in trutinâ ponetur eâdem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet verrucis illius. Æquum est,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Denique, quâtenus excidi penitus vitium iræ,
Cætera item nequeunt stultis hærentia; cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur? ac, res
Ut quæque est, ita suppliciis delicta coërcet?
Si quis eum servum, patinam qui tollere jussus
Semesos pisces tepidumque ligurrierit jus,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. Quanto hoc furiosius atque
Majus peccatum est! Paulum deliquit amicus;
(Quod nisi concedas, habeare insuavis, acerbus)
Odisti et fugis, ut Rusonem debitor æris;
L

[ocr errors]

50

55

60

65

70

75

80

85

90'

Qui, nisi, cum tristes misero venêre Calendæ,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto jugulo historias, captivus ut, audit.
Comminxit lectum potus, mensâve catillum
Euandri manibus tritum dejecit; ob hanc rem,
Aut positum ante meâ quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc jucundus amicus
Sit mihi? Quid faciam, si furtum fecerit? aut si
Prodiderit commissa fidê, sponsumve negârit?
Queis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant,
Atque ipsa utilitas, justi prope mater et æqui.
Cum prorepserunt primis animalia terris,

95

99

105

Mutum et turpe pecus; glandem atque cubilia propter,
Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque, invenêre: dehinc absistere bello,
Oppida cœperunt munire, et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus teterrima belli
Causa: sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos, Venerem incertam rapientes more ferarum,
Viribus editior cædebat, ut in grege taurus.
Jura inventa metu injusti, fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.
Nec natura potest justo secernere iniquum,
Dividit ut bona diversis, fugienda petendis.

110

Nec vincet ratio hoc, tantumdem ut peecet idemque, 115 Qui teneros caules alieni fregerit horti,

120

Et qui nocturnus Divûm sacra legerit. Adsit
Regula, peccatis quæ pœnas irroget æquas;
Ne scuticâ dignum horribili sectere flagello:
Nam, ut ferula cædas meritum majora subire
Verbera, non vereor; cum dicas esse pares res
Furta latrociniis, et magnis parva mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. Si dives, qui sapiens est,
Et sutor bonus, et solus formosus, et est rex ;
Cur optas, quod habes? Nou nôsti, quid pater, inquit,
Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi nunquam

125

Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.

Quo?

130

135

Ut, quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque Optimus est modulator; ut Ålfenus vafer, omni Abjecto instrumento artis, clausâque tabernâ, Sutor erat; sapiens operis sic optimus omnis Est opifex solus; sic rex. Vellunt tibi barbam Lascivi pueri: quos tu nisi fuste coërces, Urgeris turbâ circum te stante, miserque Rumperis, et latras, magnorum maxime regum. Ne longum faciam; dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Præter Crispinum, sectabitur; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccâro stultus, amici; Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te rege beatus.

SATIRA IV.

In Obtrectatores suos.

140

10

Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque, poëte,
Atque alii, quorum comedia prisca virorum est,
Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur,
Quod machus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosas; multâ cum libertate notabant.
Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
Mutatis tantum pedibus numerisque; facetus,
Emunctæ naris, durus.componere versus,
(Nam fuit hoc vitiosus; in horâ sæpe ducentos,
Ut magnum, versus dictabat stans pede in uno:
Cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles)
Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem;
Scribendi recte: nam, ut multum, nil moror. Ecce,
Crispinus minimo me provocat. Accipe, si vis,
Accipiam tabulas; detur nobis locus, hora,
Custodes; videamus, uter plus scribere possit.
Di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
Finxerunt animi, raro et perpauca loquentis:
At tu conclusas hircinis follibus auras,
Usque laborantes dum ferrum molliat ignis,
Ut mavis, imitare. Beatus Fannius, ultro

15

30

Delatis capsis et imagine; cum mea neme

25

Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem,
Quod sunt, quos genus hoc minime juvat, utpote plures
Culpari dignos. Quemvis medià elige turbâ;
Aut ob avaritiam, aut miserâ ambitione laborat.
Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum;
Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære;
Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo
Vespertina tepet regio; quin per mala præceps
Fertur, uti pulvis collectus turbine, ne quid
Summâ deperdat, metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odêre poëtas.

30

35

Fænum habet in cornu; longe fuge: dummodo risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico: Et, quodcumque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire lacuque,

45

Et pueros et anus. ¶ Agedum, pauca accipe contra:
Primum, ego me illorum, dederim quibus esse poëtas,
Excerpam numero: neque enim concludere versum 40
Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, uti nos,
Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam.
Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os
Magna sonaturum, des nominis hujus honorem.
Idcirco quidam, comedia necne poëma
Esset, quæsivêre; quod ́acer spiritus ac vis
Nec verbis nec rebus inest; nisi quod pede certo
Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens
Sævit, quod meretrice nepos insanus amicâ
Filius, uxorem grandi cum dote recuset,
Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante
Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis ;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si

50

55

Tempora certa modosque, et, quod prius ordine verbum

est,

Posterius facias, præponens ultima primis;
Non (ut, si solvas, "Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes, portasque refregit")

Invenias etiam disjecti membra poëtæ.

60

Hactenus hæc: alias, justum sit necne poëma:
Nunc illud tantum quæram; meritone tibi sit
Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer
Ambulat et Caprius, rauci male, cumque libellis
Magnus uterque timor latronibus: at, bene si quis
Et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
Ut sis tu similis Colt Birrique, latronum,

65

Non ego sim Capri, neque Sulci; cur metuas me? 70
Nulla taberna meos habeat neque pila libellos,
Queis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigelli;
Nec recitem quidquam, nisi amicis, idque coactus;
Non ubivis, coramve quibuslibet. ¶ In medio qui
Scripta foro recitent, sunt multi, quique lavantes: 75
Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu,
Tempore num faciant alieno. ¶ Lædere gaudes,
Inquis; et hoc studio pravus facis. Unde petitum
Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum,
Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum;
Qui non defendit, alio culpante; solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis;AM
Fingere qui non visa potest; commissa tacere

1

80

Qui nequit; hie niger est; hunc tu, Romane, caveto. 85
Sæpe tribus lectis videas cœnare quaternos;

E quibus unus avet quâvis adspergere cunctos,

90

Præter eum qui præbet aquam: post, hunc quoque potus,
Condita cum verax aperit præcordia Liber.
Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur,
Infesto nigris: ego si risi, quod ineptus
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,
Lividus et mordax videor tibi? Mentio si qua

De Capitolini furtis injecta Petilli

Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos:
Me Capitolinus convictore usus amico-
que a puero est, causâque meâ permulta rogatus
Fecit; et incolumis lætor quod vivit in Urbe:
Sed tamen admiror, quo pacto judicium illud
Fugerit. Hic nigræ succus loliginis; hæc est
Erugo mera; quod vitium procul abfore chartis,
Atque animo prius, ut si quid promittere de me
Possum aliud vere, promitto. Liberius si

95

100

+

« PoprzedniaDalej »