Obrazy na stronie
PDF
ePub

41.

III. Endre király megerősíti a pozsonyi polgárok számára IV. Lászlónak Széplakra vonatkozó 1288-ki adományát. 1292.

Andreas Dei gracia Vngarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Judex et ciues nostri Posonienses ad nostram accedendo presenciam exhibuerunt nobis litteras priuilegiales domini Ladizlai quondam Regis Vngarie, fratris nostri karissimi, super collacione cuiusdam ville Zeplak vocate confectas, petentes a nobis instantissime supplicando, vt nos ipsas litteras priuilegiales Regis Ladizlai ratas habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum priuilegialium tenor talis est:

Ladizlaus stb. (következik IV. László király 1282-ki okmánya, mely olvasható Okmánytárunk IV. kötetében 309. 1.)

Nos igitur consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis ciuium nostrorum predictorum, quibus ijdem nobis multipliciter meruerunt complacere; quia eciam inspeximus predictas priuilegiales litteras Regis Ladizlai non cancellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas, ymo pocius racionabiliter emanasse, de verbo ad verbum presentibus insertas, approbamus, ratificamus, et presentís scripti patrocinio confirmamus, duplicis sigilli nostri munimine roborantes. Datum per manus venerabilis domini Th. Albensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CCo nonagesimo secundo, tercio Idus Junij, Regni autem nostri anno secundo.

(Eredetie sz. k. Pozsony város levéltárában.)

MONUM. HUNG, HIST. -DIPL. 10.

5

42.

III. Endre király a Guthkeled nemzetségből való Lothárd bánnak és fiának Lászlónak, IV. László és az ő idejebeli háborúkban tett hű szolgálataikért, a Szamos vizén Aranyos (ma Aranyos-Medgyes) alá jövő sóval rakott hajóktól 20 kősóban megállapított vámjokra, melyet még Lothárd atyja Pál V. István királytól a steier háborúban tett hi szolgálataiért nyert adományban, új adományt ád. 1292.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, om. nibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salu. tem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Lothardus Banus filius Comitis Pauli de genere Gwtkeled, et Ladislaus filius eius, ad nostram accedentes presenciam nobis significare curauerunt, quod dominus St(ephanus) Serenissimus Rex Hungarie clare memorie, pro meritorijs seruicijs et fidelitatibus eiusdem Comitis Pauli patris ipsius Lothardi Bani eidem domino Stephano Regi in omnibus expedicionibus Regni tam generalibus quam particularibus, et specialiter eo tempore, cum homines seu regnicole Ducatus Styrie, tunc temporis ad ipsum dominum Regem Stephanum pertinentes ab eodem domino Stephano Rege peruersi in perfidiam se retraxerant, in conflictu contra eosdem homines Styrie, per memoratum Stephanum Regem habito, vbi Lodomerius filius Mayad, consanguineus ipsorum, et alter cognatus eorum nomine Laurencius de Pardan, ac septuaginta seruientes eiusdem Comitis Pauli extiterant interempti, et idem Comes Paulus fuerat captiuatus, et tamdiu in captiuitate detentus, donec quadam possessione sua Mayad vocata, pro redempcione persone sue vendita, fuisset liberatus; huiusmodi prouentus in tributo prouenientes ordinasset, dedisset, et eciam contulisset suo priuilegio mediante, vt in fluuio Zomus, de quali

bet naui cum salibus descendenti in villam suam Oronos vocatam, viginti sales racione tributi exigere possit pro se et habere, et demum ipsum tributum dominus Ladislans Rex frater noster patruelis similiter suo priuilegio mediante eodem modo, prout dominus Rex Stephanus patri ipsius Lothardi Bani contulerat, pro meritorijs seruicijs ipsius Lothardi Bani quondam domino Ladislao Regi tunc impensis, quum Jouebynus Banus et prefatus Lothardus Banus ex precepto ipsius Ladislai Regis ad deuastandum Regnum Austrie iuerant contra Regem Boemorum, vbi idem Lothardus Banus extiterat sauciatus; preterea pro seruicijs eiusdem Lothardi Bani, eo tempore domino Ladislao Regi impensis, quum idem dominus Ladislaus Rex cum multitudine exercitus sui iuerat contra Otokarum Regem Boemorum, tunc Regni Hungarie inimicum capitalem, vbi eciam sepedictus Lothardus Banus viriliter dimicans letale uulnus acceperat; pro uulnere eciam dicti Lothardi Bani, in conflictu contra Comanos, per dictum dominum Regem Ladislaum habito, vbi idem Lothardus Banus ictu sagitte in sinistro pede fuerat sagittatus, et quidam frater suus Dominicus nomine interfectus, ipsi Lothardo Bano reliquisset et eciam contulisset possidendum ; petentes ijdem Lothardus Banus et Ladislaus filius suus, vt ipsum tributum eorum, prout temporibus dictorum dominorum Regum habuisse et percepisse dinoscuntur, ipsis relinquere et de nouo conferre dignaremur. Nos itaque consideratis fidelitatibus et seruicijs dominorum Lothardi Bani et Ladislai filij sui nobis in expedicionibus nostris contra dominum Albertum Ducem Austrie tunc inimicum nostrum, et demum in exercitu nostro contra filios Henrici habito, qui se a nostra retraxerant Maiestate, impensis, ex consilio Archiepiscoporum, Episcoporum et Baronum Regni nostri ipsum tributum in Zomus existens eo iure et ea plenitudine, quemadmodum temporibus dominorum Stephani et Ladislai Regum ipsorum priuilegio mediante idem Lothardus Banus et filius suus habuisse dinoscuntur, ipsis Lothardo Bano et Ladislao filio suo ac eorum heredibus, heredumque suorum successoribus reliquimus, dedimus et de nouo contulimus percipiendum, possidendum, tenendum et habendum. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus

litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Theodori Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Wice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° nonagesimo secundo, decimo kalendas Julij, Indiccione quinta, Regni autem nostri anno secundo.

(Eredetie a b. Wesselényi család levéltárában. Szabó Károly.)

43.

III. Endre király Soprony város polgárait jogaik iránt biztosítja.

1292.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis universis ciuibus seu hospitibus de Supronio salutem et graciam. Quia Comitem Vlwyrum et magistrum Andream conciues vestros cum litteris vestris ad nos ad partes tam remotas ad visitandam personam nostram, et ad propalandam querimoniam vestram ad nos transmisistis, fidelitati Universitatis vestre referimus multas gracias; propter quod nimirum in omnibus fecimus et faciemus voluntatem. Super eo autem, quod magistrum Johannem Comitem Soproniensem et Comitem Castri Ferrei vobis in capitaneum prefecimus, noueritis, quod non fecimus, immo conseruabimus vos in illa et eadem libertate vestra, in qua a tempore dominorum Bele et Stephani, Illustrium Regum Hungarie felicium recordacionem, carissimorum auorum nostrorum, iuxta ipsorum continenciam priuilegiorum permansistis usque modo. Et id vobis faciemus data fide nostra Regali, et adhuc in pluribus vestram precacionem admittemus; sicut in libertate vestra priuilegium Regis Ladislai continet, et nostro confirmauimus priuilegio. Item concessimus, quod sagittarios populos, quos dominus Stephanus et dominus Ladislaus Reges vobis in populos et socios deputarunt, relinquimus et nos vobis, in eadem libertate per

mansuros. Vnde volumus, quod vos in vestra libertate conseruetis iuxta omnia. Datum in Iwanch feria secunda proxima post festum Sancti Petri ad vincula.

(Sopron város levéltárából Lad. L. Fasc. I. N. 9. Czech.)

44.

Longshanks vagyis I. Eduard angol király III. Endre magyar királyhoz a keresztes háború ügyében. 1292.

Serenissimo Principi domino Andree Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Regi Edwardus eadem gracia Rex Anglie, Dominus Hibernie et Dux Aquitanie salutem cum honore et glorie felicibus incrementis. Celsitudinis vestre litteras, que fuerunt nobis ex parte vestra per nobilem virum Paganellum de Vicopisano familiarem vestrum et nuncium, latorem presencium presentate, inter cetera credenciam continentes, quo decuit honore recepimus; et tam per significata per illas, quam ea que idem nuncius vester, vir vtique industrius et discretus, qui sibi commissa nobis exposuit circumspecte, pleno collegimus intellectu. Sane de hiis, que nobis ad Dei seruicium et honorem ac exaltacionem fidei Christiane Serenitas vestra duxit liberaliter offerenda, Magnificencie vestre referimus graciarum vberes acciones; ex hoc grandem affeccionem et teneram, quam ad negocium status miserabilis Terre Sancte ac ad obsequium ipsius, qui terram eandem sanguine proprio dedicauit, geritis perspicaciter attendentes. Verum antequam nuncium vestrum receperamus, fuerat ordinatum, et in certo eramus proposito, facere passagium nostrum per mare, a cuiusmodi ordinacione recedere non valemus. De mille vero militibus et sagittariis equitibus, quos ad

« PoprzedniaDalej »