Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

cum civitate conjunctio, et theocraticae reipublicae constituto perfecta, aliam in hac re oeconomiam introduxerit, adcommodari: quo scilicet omnis Clerus a personalibus, quae vel cum muneris dignitate, vel cum necessario studiis sacerdotalibus otio, aegre combinarentur, oneribus publicis porro adhuc immunis, proprioque parium judicio, quippe optimarum civitatum exemplo, et quodam naturalis aequitatis, imo et antiquitatis titulo, omnibus civium ordinibus concedendo privilegio, gaudens, aeque ceteroquin cum reliquis civibus in portandis publicis oneribus, quae aere collato sublevantur, conditioni subjiciatur; atque omni, qua ordinariis et legitimis ex natura et primaeva civitatis ac ecclesiae institutione superioribus, censoribusque, subtrahatur, et in republica ordo, ac disciplina turbetur, exemtioni renuntiet.

Hisce, qui disciplinam amant, et ordinem; lubentes renuntiabunt. In ferendorum publicorum bujusmodi onerum partem si sacerdotes conveniant, civium carebunt invidia, vexationes, et pecuniarum extraordinarias exactiones vitabunt, quibus non raro civitates eorum adhuc immunitate abunde compensarunt; et populari gratia tuti, quae possident, tranquilli, forsan etiam cum foenore fru

entur.

An, quae et qualia introducta semel et fundata apud singulos populos theocratica republica, sacerdotio competant privilegia? An, quae, et qualis in universum tum adhuc immunitas ecclesiastica possit locum habere? alterum propositi argumenti caput,

et postremae in omni hoc opere disquisitionis theorema est, his paucis, ut puto, expediendum.

Nullus porro in ulla ad biblicam nostram ideam efficta generis humani theocratica civitate, privilegiis, quae proprie exemtiones, Canonum interpretes vocare solent, locus esse potest. Nonnisi enim justa omnium potestatum, nonnisi recta omnium partium coordinatione consistere, aut dici, bene constituta civitas potest. Ut privilegia legum, ita exemtiones civitatum constitutiones et reipublicae vulnera sunt.

Aere ad eandem, qua reliqui cives, mensuram et proportionem collato, juvabunt etiam sacerdotes rempublicam. Cives enim non desinunt esse, quos respublica in primo magistralis apud se dignitatis subsellio, et primo civium ordine collocavit; unde a communium onerum participatione liberari nequeunt; nec ex adverso quos civitas honore, dignitate et labore pro republica auget, aequum foret, majori, quam reliquum populum onere gravare.

Alia adhuc, quam quae ad instituendum, dirigendumque populum faciunt, praestare servitia reipublicae, sacerdotes nequeunt. Multa, quae ab aliis civibus ea exigit, dignitatis sacerdotalis et magistralis auctoritatem possent in oculis plebis minuere, alia otium turbare, quo his magistris et ducibus populorum ad continuanda religionis et humanitatis studia opus est. Deforet praeterea justa inter omnes civium ordines publicorum onerum ac laborum distributio, quae bene ordinatae reipublicae et communis, qua omnes cives gaudere debent, libertatis basis est; si alia praeterea, quam quae muneris officio sunt

propria, a sacerdotibus exigerentur servitia. Ceterum cum devota reipublicae gerant capita, et omnis vitae sacerdotalis elater sit charitas, nullos etiam suo pro civibus et republica zelo limites poni volent sacerdotes.

Iudiciorum, in theocraticae civitatis idea plane alia, quam quae nunc obtinet, ratio cum sit; hoc quoque Clero proprium ex Paribus judicium cessabit. Cum omnia tum privata civium, tum publica negotia reipublicae quodammodo a regionario ubique sacerdotio tractentur; sacerdotes ipsi ista judicia subterfugere non poterunt.

Cum inter cives nonnisi innocentissimi, et sanctissimi, paucis, optimi in sacerdotium legi fas sit, superfluum videtur de judicio, cui subsint, disceptare. Suo tamen se munere si ex humana fragilitate, indignos reddiderint, sacerdotio excidunt; et in laicorum sortem redeunt, pari cum illis judicio, et lege judicandi. De rebus et juribus, viri sanctissimi, morum publici censores, acquitatis, et humanitatis inter cives statores ac custodes, religionis Christianae magistri haud temere aut ipsi litigabunt, aut ab aliis in jus trahentür.

Ceterum omnium immunitatum et privilegiorum instar sacerdotio et ecclesiae haec una praerogativa, in hac biblica ecclesiae et theocraticae universi generis humani civitatis idea posthac erit, quod omnium delinquentium civium quoddam adhuc apud se Asylum supersit, ad eum, quem tertio volumine, de civitatis publica Nemesi, cum publica

in templis exomologesi conjungenda cominentatus, copiose descripsi modum: praerogativa tanto illustrior et gratior, quod ad hunc adhuc modum insolita, quod humanitati utilissima.

Siquid praeterea malint? Maximam novi ex hac biblica idea sacerdotii novacque ecclesiae praerogativam esse cogitent: nullis indigere privilegiis praerogativam ex genuina sapientia, sanctitate, et omnigena a philautiae studio libertate, sponte natam, nec ulla vi tollendam.

« PoprzedniaDalej »