Obrazy na stronie
PDF
ePub

tiam Canonicorum dirigentis, mihi deprehendere videor. Si praelegebant, quae episcopus vel quisquis alius majoris ordinis minister populo interpretaretur, factum id ad honorandam ornandamque hoc quasi famulitio dignitatem et augendam majore dignitatis splendore, auctoritatem doctoris. Verosimile est fuisse ex hoc ordine lectos, qui episcopo ab epistolis essent, et templi archivio chartophylaces praeficerentur.

Subdiaconos adhibere. coepit ecclesia ad augendam solemnioris sacrificii ab episcopo celebrandi pompam; eorumque ordinem prae reliquo inferiori ministerio sacrum et distinctum posthac esse voluit; quod propius sacris eucharisticis inserviret, atque ad diaconatus officia accederet.

Quod et quale distinctum a sacerdotio inferius ministerium ecclesiasticum nostro porro aevo conveniat? qui definire seque contra invidiam, qualiscunque in ecclesiasticis reformationis, consilia persequi solitam, munire voluerit; haec sequi, suisque consiliis tanquam contra novitatis ejusmodi calumniatores munimen, praetendere phaenomena et prin cipia debet:

Primum: Sunt inter officia inferioris ministerii adhuc computata, quae extra omnem usum sunț posita, Energumenos solemus medicis committere; prisca circa poenitentiam, excommunicationem, per vigilia etc, disciplina obsoleta est. Nec exorcistarum igitur, nec ostiariorum officium, porro locum et usum habet. Cui phaenomeno respondet, quod vaçua officiis nomina, et inanes titulos, purior ac humanior, quae nostro aevo praeplacet, philosophia respuat, docens et postulans, rem quamque eo so

lum pretio aestimare, quo revera valet in se, non ex nomine, et opinione de vulgo hominum.

Quod purioris philosophiae principium et praeceptum, jam in domesticum usum a magna parte hominum conversum, tanto magis adoptari ab ecclesia debet, quod ipsius sit veritatem, qualis quantaque est, non ministrorum tantum ore et exemplo docere, sed omni etiam reliqua sua oeconomia, et tota sua facie exteriore profiteri.

Alterum: Sunt alia inferioris ministerii officia; adhuc quidem necessaria, sed quae minus conveniunt homini dignitate et privilegio cleri ornato, atque ad sacerdotium adspiranti; aeque vero commode ac decore a quocunqne de plebe, homine obiri pos

sunt.

Natura semper jungit similia similibus, et recta ascendit per gradus sibi exacte respondentes, ac summum, quo tenditur, finem respicientes, dum suas rebus formas praeparat. Hanc naturae in physicis legem sequitur recta tum hominum singulorum institutio, tum sodalitatum quarumcunque oeconomia.

Haec si ecclesiae adplicemus, id inde resultat, eam, futurum sacerdotem, cujus secundum biblicam ideam munus primarium est, religionem docere populum verbo et exemplo, nonnisi per ejusmodi inferius ministerium instituere, atque praeparare posse, in quo summi magisterii jam quasi aliquod tirocinium, jam quandam parasceuticam exercitationem habeat: per ejusmodi inferius ministerium, in quo potiores mentis animique, quam manuum partes sint: in quo scientia potius et virtus, quam corporalis sọlertia requiratur, et exerceatur: in quo, sacerdotii candidato, culturae animi et mentis, ex officio studenti, necessarii otii nihil, per operas manuales, et servitia plane mechanica, sicque ipsius consiliis, vo

tis, studiis, omnibusque posthac vitae rationibus contraria, subtrahatur.

Objicienti forsan: Numerosum inferioris cleri ministerium, servire ad pompam divini cultus augendam; illum vero humilitati et modestiae, quae non minus, quam scientia aliaeque virtutes, sacerdotem decent, et ornant, per hoc adhuc consuetum servitium adsuefieri? replicabis; in hoc quoque praesentis aevi gustum a saniore philosophia fuisse correc tum, ut nativam simplicitatem prae adscititio splendore amet; et majestatem magis revereatur ipsi rei, vel personae ex interno pretio propriam, quam ab externa pompa auctam; sicut, qui sapiunt magna¬ tes, plus delectantur homagio animi, personalibus eorum dotibus et meritis praestito, quam exhibita dignitati muneris corporali reverentia.

Qualem sibi Deus cultum externum in sua ecclesia deferri postulet; ex anterioribus constat; ubi et ejusmodi illius ideam delineasse mihi videor, quae menti Dei respondeat, tantumque, verae et Deo et populo pariter gratae, majestatis illi tribuat, uť nibil porro adventitii splendoris desiderari patiatur.

Adsuefieri posse per hocce ministerium, clerum inferiorem modestiae et humilitati, geminae virtuti, sacerdotem quam maxime decenti, et or nanti, non negabis quidem; sed dari etiam tibi postulabis, geminam virtutem altius, quam ejusmodi servitio fieri possit, animo sacerdotis infigi et ratiocinio, sive rationis imperio potius, quam sola con suetudine niti debere, quamcunque in sacerdote vir tutem, ut eam prius in succum et sanguinem proprium conversam, etiam suorum discipulorum animis iterum instillare, et in mores componere valeat: superesse quoque aliud tirocinii genus sacerdotii cane

didato, ubi non tam corpus, quam animus, isque non tantum ad humilitatem et modestiam, sed etiam ad non unam praeterea aliam virtutem exerceatur.

Demum, quo propius ad primitivae ecclesiae sensa et mores accedimus; hoc etiam propius videmur nobis ipsam veritatem turn in theoretica tum practica religione adtigisse. Quidni ergo etiam in ministerii ecclesiastici oeconomia reformanda reformandam enim esse, adhuc allata nostri aevi tum phaenomena, tum principia, persuadent praeprimis ad apostolicum aevum, et primaevam ministerii ecclesiastici institutionem respiciamus, eamque revocemus ejus simplicitatem, quae uni tum ecclesiae necessitati, et propriis, quatenus illius est, opera charitatis publica dirigere, et populum instituere, rationibus serviturum, unum diaconii gradum constituit?

Unum etiam diaconium putem nostri aevi ecclesiae revera sufficere, atque ejus liceat mihi, ne ad hiatum hic loci offendant lectores perquam incommodum, repetere jam superiori volumine dice ta munia ad duas hasce summas classes reduci; Curare omnem rem scholasticam ac paedagogicam: et suscipere patrocininm pauperum, ac templorum: in utraque autem certos iterum gradus statui posse, ita ut, qui in paedagogiis catechetas, et paedagogiarchas agunt, gradum in classe prima supremum teneant, quo ex ordine scholasticorum electi ascendant. In altera autem, qui in curanda re domestica templorum sive collegiorum sacerdotalium, justo tempore et cum honorifico fidelitatis suae testimonio fuerint versati, demum ad curam pauperum, tanquam ad partem aliquam reipublicae gerendam, adsumantur; quin tamen ita alterutri harum classium mancipentur, ut non possint ab una ad alteram

!

transire; nec liberum sit, supremo sacrorum antistiti, auditis sui sacerdotii votis et suffragiis, cui bepe visum fuerit, ecclesiastico, ministerio deputare, qui semel diaconii ordinem fuerint ingressi, hunc primae, alterum alteri classi addicere, vocare ex prima ad secundam, ex secunda ad primam transferre.

Nonnisi ordinis causa, atque ad naturalium dotium diversam conditionem respectu, nutriendae etiam aemulationis cujusdam gratia, unius hujus ejusdemque diaconii duas classes honore et dignitate ceteroquin pares et in utraque classe duos gradus constitui velim.

Cujus quidem consilii si praeter allata adhuc principia, et primitivae ecclesiae exemplum, ulterior a me ratio exigatur? necesse est ad ea interim provocem, quae tum de ecclesiae ad civitatem ratione, partim jam in anterioribus delibavi, partim in subsequentibus adhuc uberius et explicatius sum dicturus; tum quae de justa rectaque ministrorum ecclesiasticorum per civitatem distributione, cogitata paulo post proferam.

t

Nonnisi per inferius ministerium ad sacerdotium permitti adscensum, ita ut nec minorum, quos vo❤ cant, ordinum ullum praeterire liceat, notissima est ecclesiae disciplina; quam tamen a primaevo, quo instituta fuit, fine eatenus jam descivisse, et relaxatam fuisse novimus, ut quam saepissime paucarum solummodo non raro hebdomadum interjecto interstitio, a minoribus ad majores ordines admittat; et recentes adhuc a diaconio candidatos, in sacerdotes consecrare non dubitet; quod mihi quidem novo, nihil quod ecclesiae intersit, omne quale quantumque inde a temporibus apostolicum aevum secutis adhuc perdurat, suum porro ministerium servari;

« PoprzedniaDalej »