Obrazy na stronie
PDF
ePub

rio praerogativa sive enim sacerdotia ut mera, qualia adhuc magnam partem fuerunt, beneficia consideraveris, sive ut publica munia, uni civitatis ecclesiae et humanitatis utilitati mancipata; utroque titulo potius civi, quam hospiti competunt.

Gravabit ne de primo titulo plura dicamcivium invidia hominem peregrinum et novum, quem viderint pinguem fortunam, domestica beneficia sibi, suisve praeripuisse, qua tamen careat necesse est ejusmodi beneficiorum possessor, quae eum simul utilitati reipublicae et singulorum civium mancipant, fini et scopo, haud quaquam adtingendo, nisi duce et comite fiducia et amore omnium, quotquot fuerint suae curae concrediti.

Alterum, quem aegre vel sola etiam cogitatione a primo avelli posse, mox advertimus, titulum quod attinet; juvat vel ad solum decantatum illud: Nescio, qua natale solum dulcedine cunctos adtrahit, immemores nec sinit esse sui, reflectere, quod jam alias, huc quoque apto commentario, enchiridii mei historiae patriae dicati, secundo volumini, praemisso satis illustrasse mihi videor in eo potissimum versalus, ut ostenderem, quam sit multo dulcius pro patrii vel natalis quam pro alieni soli commodis laborare; ita tamen, ne amorem erga patriam terram sinerem solis ejus, quin liceat egredi, arctis limitibus contineri; facile potius concederem, posse quempiam humanitatis amore, vel alio non minus. generoso motivo actum, solum non natale, tanquam patriam respicere: Monerem adeo, quoscunque terram ut patriam amare, a qua, unde alantur, accipiunt; et non minus pro ejus commodis laborare, quam si nativitatis jure, et natalis soli titulo illi obligarentur,

Quam

Quam bene interim fundatum sit hoc civium, ut in clerum, et ministerium ecclesiasticum, nonnisi e medio eorum, sacerdotes, et Episcopus eligantur, privilegium; non omnem tamen vel peregrinum, quominus in alienae civitatis clerum, vel laicum, quominus vel in sacerdotem, vel Episcopum possit postulari, et initiari, excludit.

Repeto hic, quae priori hujus operis volumine de sacrorum ministrorum ordinatione contendere me memini, qui optimus in republica civis sit, hunc sacerdotio dignissimum, proinde vocandum esse, etsi adhuc laicum: et, ut huic ordini debitus honor deferatur, hac dignitate ex eminentioris virtutis privilegio ornandum.

Posse ecclesiam eminentiorem virtutem hocce privilegio impertiri, exempla veteris aevi extra dubium ponunt.

Nec adoptatae hoc in opere sacerdotis finitioni, qua in populi doctorem constituitur, repugnat, hominem laicum in religionis magistrum constitui ; siquidem primo, cetera omnia paria esse jam ex rei natura praesumatur; dein publicae institutionis, et altiorum studiorum ejusmodi ideam, eidem illi, quae sacerdotem esse populi doctorem postulat, ecclesiae ideae inserui, quae nullum academiae alumnum, quodcunque demum munus in civitate ambiat, et qualecunque ceteroquin studiorum genus elegerit, theologiam plane insalutatam praeterire sinit. Hujus vero talem animo ideam informavi, ut neminem etiam laicorum hominum sua illi otia dicasse poenitere possit, ut primum revera talis in academiis tradetur, qualem ejus ideam animo informa

tam teneo.

Putem etiam e re ipsius ecclesiae esse, ejusmodi privilegio et honore eminentem virtutem im

Idea bibl. Vol. V.

3

pertire, non tantum quod etiam exemplo sacerdotum, virtutem christianam populos docere eam oporteat; illustrius autem virtutis christianae exemplum haud dari, quam in cive omnium optimo in republica possit; sed etiam, quod hoc publico documento palam faciat, habere sacerdotes, alios se nolle, quam qui sint simul civium omnium optimi, et de republica quam meritissimi; atque honore isto laicis indulto eminenti virtute insignibus, clerum ita faciat aemulari charismata majora, ne a laicis ulla praerogativa se vinci patiatur.

Peregrinum hominem in alienae civitatis et Dioeceseos non patriae clerum adsumi, nec insolens et rarum, est nec ab ingenio et scopo ecclesiae abhorrens. Attamen, ut regula servetur, nec promiscue vel circumforaneus quisque admittatur, vel alteri civitati et Dioecesi, cui ex nativitatis lege suam praeprimis dicare operam tenetur, civis subtrahatur sine dimissorialibus patrii episcopi litteris in alienae Dioeceseos clerum adoptare fas non est.

Peregrinum adoptandi motiva ecclesiae vel necessitas vel utilitas praecipua et legitima sunt; quin tamen omnis, hodie saltem, semper absit ex peregrini partibus, alia ratio.

Liquida haec, nec commentario egere videntur. Interim incidit, quod possit illud alterum argumenti membrum, quo hujusmodi adoptionem ab ingenio et scopo ecclesiae haud abhorrere adseritur, explicare; quodque vel sine hoc respectu, etiam alias meminisse juvat.

Patriae quidem nascimur, educamur, et operas nostras, studia nostra, vitam omnem, ut nulli alteri terrae aeque, tenemur impendere; quod indito ab ipsa natura quodam erga natale solum praecipui amoris sensu, sponte omnes discimus, et lubentes

profitemur. Difficile autem est, amorem hunc erga patriam rite cum eo conciliare, quem universo generi humano debemus; ut non raro ille hunc penitus excludat, in genus omne hominum reliquum injuriosus.

Ecclesiae est, uti omnes virtutes, singulas recte exercendi, et omnes invicem conciliandi connectendique rationem, ita quoque hoc suos alumnos docere: Patriotas esse, nec minus cosmopolitas; docere: Quid patriae, qaid generi humano debeant; docere: quemque hominum suae quidem primum patriae sed etiam toti quodammodo mundo civem nasci: paucis, esse aliquam totius humani generis rempublicam. Efficacior cum sit doctrina exemplis illustribus confirmata et explicata, hic quoque ecclesia egregiam se exhibet virtutis et humanitatis magistram, dum una illa conditione impleta, peregrinos etiam, in dioeceseon non patriae terrae clerum admittit. Imo omnem ejus, ideam hactenus delineatam si sequimur, oeconomiam ejusmodi esse novimus, ut arctam totius humani generis tardius aut citius efficere consociationem, et unam omnium gentium civitatem constituere debeat.

Cui quidem ideae putem hujus operis lectores, jam inde ab ejus initiis, conceptum genuinum ecclesiae repraesentantibus, familiares esse; juvat tamen ad duo adhuc hanc in rem momenta, interim ex proximis capitibus praesumta et paucis praelibata, eorum animos advertere. Intelligo autem eam hierarchiae rationem geminam, qua primo inter omnes universae ecclesiae antistites unus ejusmodi primatum tenet, ut unius quidem dioeceseos Episcopus, omnium tamen reliquarum per universum orbem dispersarum dioeceseon, supremam curam gerat, verus, siquis alius cosmopolita: Deinde, qua perpe

tuarum in singulis nationibus synodorum legatos in unam oecumenicam omnium ecclesiarum per orbem dispersarum synodum, summo hierarcha praeside congregatos interim cogitare licet, totius quasi generis humani nomine, causam universae humanitatis acturam, et unam magnam omnium hominum gentium et nationum civitatem repraesentaturam.

[ocr errors]

Permagni ecclesiae, imo totius humanitatis cum intersit, ut spei optimae et maximae exspectationis juvenes, clericalem ordinem amplectantur, ex quibus optimos in republica cives, et dignissimos propterea, hujus dignitatis praerogativa, sacerdotes et effingat et nanciscatur; vel- ut rem eandem paulo aliter repetam cum permagui tam, ne quis porro indignus, vel tanto muneri parum idoneus in sacrum ministerium, atque inde in sacerdotium irrepat; quam ne, qui vel maximam de se, adhuc juvenis exspectationem suscitaverit, fore, ut egregie aliquando possit in sacerdotio constitutus, prodesse ecclesiae et civitati, statum clericalem fugiat, atque sic tandem aptorum ipsi sacerdotum copia desit; vel vir meritis plurimis in rempublicam jam clarus, majoribus tamen, si sacerdotium fuerit amplexus, ecclesiam et civitatem meritis adjuturus, hoc genus praemii fastidiat, et novam ingredi arenam detrectet; ecclesiae imo totius humanitatis intersit; atque hoc facile tum ex antecedentibus, tum etiam vel hac una ex circumstantia consequatur, quod et Laicos virtute eminentes et plurimis in civitatem meritis distinctos, quandoque ad sacerdotium vocare eam oporteat.

[ocr errors]

Quilibet aequus rerum arbiter facile fatebitur, quam maxime expedire ecclesiae, ut, penes quos est et jus et potestas agendi, illud Terentianum: Alia tempora, alios mores, et alia studia poscunt, sedulo,

« PoprzedniaDalej »