Obrazy na stronie
PDF
ePub

sacerdotium adscendere permittentis oeconomiae origo et ratio? In ministerium ecclesiasticum quis aditus legitimus? Quae ministrorum ecclesiasticorum per civitatem distributio justa et recta? disquiritur; simul et qua solemnitate publica, ministrorum ecclesiasticorum inauguratio fiat, paucis repetitur.

Ministerii ecclesiastici inferioris origo cap. VI. 'Act. apost. indicatur. Apostoli memores quidem, suarum esse partium, rem orhnem ecclesiae curare, atque primaria humanitatis officia, quae inter praecipuum est, viduarum et pauperum cura, ad se praeprimis pertinere; bene autem gnari, primum omnium apostolici et sacerdotalis muneris officium esse, doctrinam Christi propagare, atque ad Christianam virtutem ecclesiae alumnos instituere; et ah experientia edocti, impediri se non parum in primarii sui officii exercitio, dum alteri vacarent secundario, facile alias in alienos, minus adhuc gravatos humeros rejiciendo Elegerunt ex discipulorum numero septem viros boni testimonii, plenos spiritus quos in hoc opus constituerent, curaturos viduas et pauperes, omnemque rem ecclesiae domesticam; dum ipsi interim ministerio verbi et orationi instarent.

1

Ordinata rite re Hierosolymitanae ecclesiae domestica, plus inde otii nactos diaconos, eos saltem, quos forsan scientia, zelo et dicendi virtute prae aliis eminere adverterant, propius non nihil ad apostolici et sacerdotalis muneris officia vocarunt apostoli; ut et illi non minus quam ipsi, in propaganda Christi fide, et augenda per baptismum petentibus collatum ecclesia, posthac laborarent.

Sic de Stephani, primo inter Diaconos loco positi, propagandae doctrinae Christi studio, apolo

getico praesertim, et martyrio confessoris confirmato, ac coronato, pro christiana religione sermone VI. et VII. cap. jam mentio fit. Notanda praesertim commata 8-10.,,Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de Synagoga disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur."

Sic Philippum, proximo post Stephanum loco positum cap. VIII. legimus, Saulo devastante ecclesiam, cum aliis discipulis Christi, Hierosolymis excessisse, et Samariae Christum praedicasse, multosque ibi conversos baptizasse, quibus deinde apostolorum, quod Hierosolymis remanserat, collegium, manus imposituros, et communicaturos spiritum S. misit suo e gremio Petrum et Joannem.

Memorabilis praesertim est conversio ad fidem christ. Eunuchi reginae Candacis jam judaicae religionis proselythi, a Philippo postea baptizati. Philippus porro, eodem hoc capitulo teste, pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream."

Quod eadem, qua postea sacerdotes et episcopos, suos etiam diaconos in collatum munus, in inferius ecclesiasticum ministerium, inaugurarint apostoli, documento mihi est, voluisse eos primo, illa diaconis imposita officia charitatis erga pauperes et viduas, utut a quovis alio promiscue de plebe christiano viro, cetera prudenti, fideli, ac solerti possint quam optime curari, ecclesiae vindicare, atque hac ratione specialiter sanctificare et honorare: deinde autem ex ea, qua quisque officia hujusmodi obierit, fidelitate, prudentia, charitate, criterium sibi sumere, cui possint munus quoque docendi credere,

et sacerdotii ipsius dignitatem, sive institutionem et directionem ecclesiae alumnorum tuto conferre?

Simul etiam criterii loco hoc apostolorum exemplum, haec circa diaconium oeconomia, mihi servit, dum quod, ac quale ministerium nostri aevi, et ingenii ecclesiae conveniat? mihi in subsequentibus. erit statuendum; atque alibi repetendum, et confirmandum, quod in superioribus jam tanquam axioma proposui, virum in republica optimum et meritis distinctum, esse etiam sacerdotio prae aliis quibusque dignum,

Nequis autem me putet haec temere et absque fundamento de apostolis adserere, ab ea, qua quisque in re domestica et publica administranda versatus fuerit ratione, criterium, quod sumserint, ́num sacerdotio dignus sit? Quodque rem domesticam ecclesiae et pauperum curam committendo diaconis, num majora et graviora ecclesiae, negotia iis concredere possint? experiri voluisse, mihi recte videantur; suffecerit legisse, quae 1. ad Timoth. cap. III. Paulus ab episcopo, et diacono exigit; ubi speciatim de diaconis praescribit,,,ut probentur primum et deinde ministrent, qui bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu,"

Diaconis jam prisci aevi ecclesia alios addidit inferioris ordinis ministros, pauciores graeca, plures latina. Singulas inferioris ministerii classes diaconio primigenio addendi, ratio, in temporis, quo quodvis augmentuin est factum, circumstantiis, procul dubio est inquirenda; nec difficile esse putem, primam singularum istarum classium originem invenire; de qua cum ulterius disquirere historiae ec

clesiasticae potius, quam hujus instituti sit; sufficit haec interim probabilia tenere: Primo quidem in universum ecclesiastici ministerii ultra diaconorum ordinem augmentum, videtur aemulationi cuidam adscribendum, quae christianam ecclesiam non minus splendoris habere passa est, quam in numeroso Levitarum, omnia inferiora etiam templi servitia inter se dispertita obeuntium, famulatu olim habuit vetus synagoga; unde et factum reor, ut officia ceteroquin a quocunque laico homine pari cum decore obeunda, clericis, sive hominibus a reliqua plebe tum speciali, in munus susceptum, per sacram ceremoniam inauguratione, tum fere paribus cum sacerdotio privilegiis distinctis, committerentur,

Quod vero speciatim singularum inferioris ministerii classium originem attinet; Ordo Exorcistarum suam debet originem persuasioni communi jam ab Israelitica ecclesia ad latinam transmissae, esse quandam daemonibus in humana corpora potestatem, et certo morborum genere adfectos, propterea energumenorum nomine compellatos, hac inimica potestate premi; atque ejusdem Israeliticae ecclesiae exemplo, quam ipsam jam suos habuisse exorcistas, quodam singulari curandi energumenos, vel dono vel privilegio instructos habuisse, ex replicata Christi ad Pharisaeos, ipsum, virtute daemonis energumenos curare criminantes, responsione colligitur.

Quod quidem Synagogae exemplum se imitari debere tanto magis credidisse videtur christiana ecclesia, quod, pacata semel, illam adhuc persequente et jactante tempestate, partaque de adversariis victoria, hoc quoque ad veritatem religionis christianae confirmandam, celebrandumque continuum triumphum pertineret, perpetuum per suos ministros, hosque in inferiori adhuc ordine constitutos, exer

cere in daemones imperium, et perenni miraculorum, quae inter, hoc ipsum in daemones imperium, maximum sit habendum, dono gloriari.

Ostiariorum ordo templi custodiae deputabatur; quam tamen non tam numero, quam auctoritate custodum, certam et firmam fieri credidit ecclesia. Auctoritatem ergo impertiit custodibus, dum clericatus dignitate et privilegiis eos auxit,

Speciali autem hujusmodi custodum auctoritate, munienda tunc temporis videbantur templa, ut eorum sanctitas tanto certius conservaretur inviolata; nec auderent asylum, illuc confugientibus indulgeri ab ecclesia solitum, involare magistratus civiles, criminum capitalium reos ad poenam poscentes: aut irrumpere excommunicati. Nec minus ordini a poenitentibns publicis servando, adtendisse, ostiarios credo. Illos enim meminimus primum ab omni templi aditu prohibitos, postea intromissos quidem, sed loco separato consistere jussos, nec omnibus sacrorum publicorum partibus interesse permissos. Forsan etiam nocturna pervigiliorum sacra singularem postulabant templorum intus extusque custodiam?

Acolythorum ordo circa interioris sacrarii vasa sacra continentis custodiam, templi, altarium, et sacrorum vasorum munditiem ornatumque, demum sacrificii adparatum, versabatur.

[ocr errors]

Lectores puto praelegebant populo veteris praesertim testamenti loca, unde aedificari poterat; in quae non raro Episcopus, vel quisquis alius majoris ordinis ministrorum commentabatur. Forsan praeibant populo in preces communes, et hymnos praecinebant? Vestigia horum officiorum tum in hebdomada sacra, et certorum majorum festorum pervigiliis, tum in dignitate cantoris, chorum psallen

« PoprzedniaDalej »