Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

APPENDICES.

LITTERÆ

D. DUBURG, parochi Ecclesiæ Si Michaëlis, ad Illustrissimum ac Reverendissimum Provincialis Synodi Præsidem, de quibus in relatione Actorum Sessionis III.

ILLUSTRISSIME AC ReverendiSSIME PRÆSUL,

Non possum quin vividissimos grati animi sensus, tùm meo, tùm dilectorum parochianorum nomine, coram Celsitudine Vestrà depromam, pro insigni quo nos prævenire dignata est favore, cùm unam ex provincialis Synodi Sessionibus in ecclesià nostrà haberi voluit.

Quemadmodùm Ipsa protulit; perindè etiam ac adeò luculenter edixit Illustrissimus Episcopus Pictaviensis, hæc dies, in nostræ parochia annalibus, inter cæteras elucebit insignior. Paternitatis Vestræ necnon circumcingentium clarorum Antistitum præsentia gregi meo fausta omnia certo certiùs prænuntiaverit. Quodquidem ad me spectat, nullum ærumnis uberius solamen poterat contingere.

Millies ergò milliesque Vestræ Celsitudini adstantibusque benedicat omnipotens Dominus!

Per Ipsam, Illustrissime ac Reverendissime Præsul, coram venerabilibus in Episcopatu Collegis, necnon Provincialis Concilii Patribus, eadem sensa pandere, ipsorumque denuò ac imprimis Vestræ Paternitatis benedictiones exposcere liceat, simulque me summà, quà par est, observantià profiteri,

Celsitudinis Vestræ,

Illustrissime ac Reverendissime Præsul,

humillimum ac devotissimum

servum uti filium :

DUBURG,

paroch. Sancti Michaëlis.

INSTRUMENTA

ad doctoratum Sancti Hilarii spectantia.

LITTERÆ

Patrum Synodi Burdigalensis ad SS. Dominum nostrum Pium PP. IX.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Provincia Burdigalensis Episcopis in Concilio sedentibus," inter multiplices curas, ea non fuit ultima, ut Romanæ li

turgiæ unitas, centum ferè abhinc annis miserè abrupta, nunc tandem repararetur. Quod cùm Ecclesiæ utile et Sanctitati Vestræ gratum intelligeremus, nobis ideò sacrum esse communi decreto statuimus.

Nec obstitit quorumdam timor ne illorum sanctorum qui Ecclesias nostras ortu vel incolatu, morte aut miraculis nobilitarunt, minueretur honor et cultus, quo maximè continetur et fovetur populorum fides in promptu enim erunt officia horum sanctorum propria, ex libris authenticis desumpta, et Sacræ Rituum Congregationis examini ac judicio subjicienda.

Unum tamen est, Beatissime Pater, liberè coram Deo et Sanctitate Vestrà confitemur), quod Aquitanorum nostrorum, imò Gallorum omnium animos offendit, eorum etiam quibus maximè placent officia romana, quique ea omnibus placere peroptarent, nempè in istis officiis summo illorum Patri ac Doctori Hilario, Pictavorum Episcopo, solitum honorem non esse reddendum, ejusque festum non jam ut de Doctore, sed ut de Confessore Pontifice fore celebrandum.

Moveat Sanctitatem Vestram, Beatissime Pater, hæc piorum hominum, et sanctorum sacerdotum religio. Quod de Petro Chrysologo, de Petro Damiano, aliisque viris illustribus (si eo nomine ergà Sanctos uti fas est) præclarè statuerunt Romani Pontifices, de viro illustriore statuere dignetur Beatitudo Vestra, et Hilario Doctoris honores in universà Ecclesià decernat.

Hic est enim ille Hilarius, inter mundi procellas magnus sustentator Ecclesiæ, sermonis latini tuba contra Arianos, qui, teste Hieronymo, et confessionis suæ merito, et vitæ industria, et eloquentiæ claritate, ubicumque Romanum no

men est, prædicatur (1); eujus eloquentissimos libros inoffenso pede decurri posse testatur idem Hieronymus, vel sine ullà erroris suspicione, ut habet Breviarii Romani verissima lectio. Nec minor in Hilarii laudibus clarissimum illud Ecclesiæ lumen, Augustinus, qui ejus præcipuè doctrina Pelagianos hæreticos urget ac refellit; nec quidquam tanti viri verbis addendum putans Catholicus loquitur, ait; insignis Ecclesiarum Doctor loquitur; Hilarius loquitur (3).

Quid plura? Vix ullum à quarto sæculo reperire est Ecclesiæ Patrem, sive apud Latinos, sive etiam apud Græcos, in Latinorum laude parcissimos, qui Hilarii fidem, et doctrinam summis laudibus non extulerit. Hane miram de eo Orientis atque Occidentis consensionem luculenter testatur sacrosancta et œcumenica Synodus Chalcedonensis, in quà, audientibus et probantibus quingentis Episcopis et S. Leonis Papæ Legatis, pronuntiatum est benè fuisse fidem disceptatam et firmatam à Sanctis Patribus Athanasio, Cyrillo, Cælestino, Hilario (*).

Quæ cùm ita sint, hoc nostro Episcopatui solatium tribue, hoc fideli Galliarum Ecclesiæ decus, hunc Religioni triumphum, ut nostro ævo infelici, quo vetus Arianorum error reviviscit, et multorum animos spiritus timoris frangit, acerrimus divinitatis Christi defensor, quem nullus unquam humanæ potestatis timor vincere potuit, universæ Ecclesiæ Doctoris titulo insignitus ostendatur.

[ocr errors]

(') S. Hieron. Epist. 144 ad Marcellam...
(*) Id. Epist. 107 ad Lætam.

(1) ́S. August. contra Julianum, lib II, cap. VIII, n. 28.

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »