Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ego-JACOBUS-MARIA-JOSEPHUS BAILLÈS, Episcopus Lucio–

nensis, subscripsi.

+ JACOBUS-MARIA-JOSEPHUS, Episcopus Lucionensis. Ego LUDOVICUS-Franciscus-Desideratus-EduarDUS PIE, Episcopus Pictaviensis, subscripsi.

+ LUDOVICUS-EDUARDUS, Episcopus Pictaviensis. Ego ANTONIUS-ADOLPHUS DUPUCH, Episcopus olim Cæsarojuliensis, vocatus adfui et subscripsi.

ANTONIUS-ADOLPHUS, olim Episcopus Cæsaroju

liensis.

Præsentes etiam nomina dederunt`:

+JOSEPHUS-ARMANDUS, Episcopus Bellovacensis; + BERNARDUS, Episcopus Lemovicensis;

ANTONIUS-CAROLUS COUSSEAU, presbyter Pictaviensis, nominatus ad Ecclesiam Episcopalem Engolismensem.

Subscriptionibus absolutis, ad instantiam Promotorum, et de mandato Illustrissimi Præsidis, lectum fuit decretum de Provincia Burdigalensi SS. Cordi Jesu consecrandâ, ac alterum de non typis mandandis Decretis, deindè de proximo Concilio provinciali habendo post tres annos, et decretum de fine Concilii; quibus à Patribus probatis, Illustrissimus Præses Concilio finem jàm tùm factum esse decrevit, et Patres Concili omnesque adstantes sic est allocutus :

Nihil fortè, Fratres dilectissimi, nobis addendum esset sublimi eloquio Præsulis hujus provinciæ senatoris, cujus verba omnium animos commoverunt. Sed charitas Christi urget nos, ut liberè sensa pandamus quibus anima superabundat.

Ac primùm, solemnes gratiarum actiones Altissimo, à quo des

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

mationes in hac basilicâ personent, eas proferamus linguâ omnibus nota.

[ocr errors]

Acclamationes ergò Ecclesiæ, suprema opitulatrici societatum humanarum; Ecclesiæ semper impugnatæ, semperque invictæ; Ecclesiæ, quam fastidia et injurias conviciatorum benefactis rependere juvat!

Acclamationes Pio Nono! Ejus sanctioni mox Decreta sunt subjicienda; conatibus nostris benignus arridebit. Laboribus vires addebat sola spes consolationis ipsi ex Synodo nostrâ exorituræ. Acclamationes, vobis omnibus, Concilii venerandi Præsules ac Presbyteri, scientiâ necnon virtutibus splendentes!

Acclamationes Galliæ Christianissimæ, tam præcelsæ, tamque nobili !

Acclamationes tibi quoque, Burdigala, sensibus adeò generosis dotata, hospitalis civitas! Mænibus tuis, per aliquot dies, Altissimi legatos et mysteriorum Dei dispensatores obumbrâsti, filiali obsequio ac lætitiâ prosequens. Vota suscipe quæ ad cœlum emittunt hospites grati, gloriam et prosperitatem impre

cantes.

Acclamationes bellatoribus, administratoribus, operariis indefessis civitatum et agrorum hic præsentibus!

Vobis demùm, Dilectissimi Provinciæ nostræ Dioecesani, quos specialiter divina Providentia nostros effecit; vobis, vobis, acclamationes!

Post hæc, Illustrissimus Præses Te Deum inchoavit, choro alternis vocibus prosequente.

[ocr errors]

Hinc decantatæ sunt ab uno è Secretariis, choro respondente, acclamationes quæ sequuntur :

Soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum! R/. Laudamus te, Domine, qui, illuminans mirabiliter à montibus æternis, istud provinciale Concilium ad optatum exitum mirà benignitate perduxisti. Tibi laus, tibi potestas, et imperium in sæculum sæculi!

[ocr errors]

198

2127 LACTADCONCILIJZIZOAR

Beatissimo Pio Papæ et Domino nostro, et Sanctæ universalis Ecclesiæ Pontifici, anni permulti, ut cunétas gentes in obsequium Christi, pro suà pastorali sollicitudine, pertrahat! R. Impleat Dominus omnes petitiones Sanctissimi Patris, et ità omne consilium ipsius adversùs inimicos crucis Christi confirmet, ut ad nihilum deveniant, tanquàm aqua decurrens, et sicut deficit fumus, deficiant!

Reverendissimo Domino hujus Provinciæ Metropolitano, et Episcopis omnibus, quos Christus fecit regnum et sacerdotes Deo et Patri suo, accuratissima in creditos sibi populos vigilantia! R. Anticipent vigilias oculi eorum, et annos æter– nos in mente habeant; intendant ad visitandas omnes gentes, quas lavit Agnus in sanguine suo!

Patriæ nostræ, et omnibus qui in sublimitate sunt, ob zelum domus Domini, et quoniam salvum fecerunt Christum ejus, perpetua et illibata felicitas! R. Deus primogenitos ponat illos excelsos præ Regibus terræ; in æternùm servet illis misericordiam suam, et dies super dies eorum, ad dissipanda consilia impiorum, adjiciat!

Fidelibus Provinciæ nostræ et populo christiano universo, pax Christi æterna! R. Vias tuas, Domine, demonstra illis ; et dirige eos in veritate tuà, ut non obliviscantur operum Altissimi, et mandata ejus exquirant!

Reverendissimis hujus Provinciæ Episcopis ad Ecclesias suas reditus, quum jàm hauserint aquas in gaudio de fontibus Salvatoris! R. Prosperum iter faciat eis Deus salutarium nostrorum, ut immolent ei sacrificium laudis, et benedicant populo suo in pace!

Nos, Domine, memores mandatorum tuorum et Decretorum hujus consessus, ad faciendum ea in Sanctuario quod firmaverunt manus tuæ, corpore tibi pariter famulemus

et mente, intercedente Beatà Virgine Marià, Sanctis Apostolis Petro et Paulo, et Andreà, et omnibus Sanctis! R'. Ainen! Amen!

His peractis, omnes ad aulam Seminarii majoris ex Ecclesia Cathedrali, hymnum Magnificat alternis vocibus cantantes, processionaliter redierunt, equitum turmà pandente iter, dùm longo ordine armatorum peditum copia progre diens, hinc et indè comitaretur. Pontifices autem, pluviali induti coopertique mitrà, quibus præiverant variæ piarum Congregationum turbæ et multa totius Diocesis frequentia, innumerabili populo benedicebant, qui undiquè confluxerat, et omnes vias et plateas, imò et domorum fenestras omniaque loca repleverat undè prospici poterat, omnibus genua vel caput flectentibus, laudantibusque Deum qui in Ecclesià suà facit mirabilia.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »