Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et nunc ista Decreta confidenter ad vos mittimus, cùm nihil contineant quod adversetur aut displiceat judicio illius qui, à supremâ veritate, discit ac docet viam in quá lux habitet, et tenebrarum quis locus sit (1).

Nos igitur audiendo, audietis Episcopos in Apostolicæ confessionis petrá solidatos (†); nec errare poteritis, adhærendo doctrinæ ipsi acceptæ, cui donatum est à Domino discernere rivulos adulterinos à fontibus puris:

Cùm, intrà Concilii limites, impossibile esset providere omnibus hujus ævi necessitatibus, ad ea nos restrinximus quæ magis urgentia videbantur errorum genimina præfocare sategimus; fidem orthodoxam fulciri; disciplinam ecclesiasticam promovere; sacramentorum piæ ac legitimæ administrationi advigilare; hierarchiæ sacræ ordinem juraque stabiliri; tandemque varia fovendæ Religionis media suggerere.

Hinc tributum honoris Cathedræ Apostolicæ debitum persolvimus solemniter; hinc Liturgiæ Romanæ unitatem in totâ Provinciâ unanimes præcepimus; hinc ergà definiendam Virginis Deiparæ Immaculatam Conceptionem, vota nostra

(1) Job. XXXVIII, 19.

(2) Hieron. libr. 1, Epist. 26.

sine ambiguitate deprompsimus; hinc greges nostros Sacratissimo Cordi Salvatoris peramanter consecravimus.

Nunc vos primùm in visceribus Christi obsecramus, fideles Ecclesiæ Ministri, commilitones nostri dilectissimi, quibus sacra munera commissa sunt, quocumque modo saluti curæque animarum fueritis mancipati, Decreta nostra lubenter suscipite, ac laudabiliter adimplete; disciplinam, in minimis etiam, religiosè servate. Sic agite, ut nullius animæ sanguis à vobis requiratur. Igitur <«< in omnibus vos præbete exemplum bonorum » operum, in doctrinâ, in integritate, in gravi» tate. Verbum sanum et irreprehensibile : ut is » qui ex adverso est, vereatur, nihil habens ma>> lum dicere de nobis (1) ». Instant jam tempora ab Apostolo prædicta : « Erunt homines seipsos » amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, >> parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, » sine affectione, sine pace, criminatores, incon>> tinentes, immites, sine benignitate, prodito>> res, protervi, tumidi, et voluptatum amatores >> magis quàm Dei.......... Mali autem homines et se>> ductores proficient in pejus, errantes et in er

(') Tit. II, 8.

» rorem mittentes (').» Isti sunt «lupi rapaces...... >> non parcentes gregi..., loquentes perversa, ut » abducant discipulos post se. Propter quod, vi» gilate (2). » « Pascite qui in vobis est gregem Dei, >> providentes non coactè, sed spontaneè, secun>> dùm Deum; neque turpis lucri gratiâ, sed vo» luntariè; neque ut dominantes in cleris, sed >>> forma facti gregis ex animo. Et cùm apparue» rit Princeps Pastorum, percipietis immarcesci» bilem gloriæ coronam (3) ».

Scimus quâ cum pietate vocem nostram audituri sitis, vos quoque Venerandi Patres ac Religiosi Fratres, quibus viluit tellus, dùm cœlos aspiceretis. Cùm ad vos nostra Decreta pervenerint, magis ac magis « quæcumque sunt vera, » quæcumque pudica, quæcumque justa, quæ» cumque sancta, quæcumque amabilia, quæ» cumque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus » disciplinæ, hæc cogitate (+).» « Ne excidatis à » propriâ firmitate; crescite verò in gratiâ et cog» nitione Domini Nostri Jesu-Christi (§).» « Bo» num autem æmulamini in bono semper (*). »

(1) II Tim. III, 2, 3, 4, 43.

(2) Act. XX, 29, 30, 31.

(3) I Petr. V, 2, 3, 4.

(') Philip. IV, 8.

(5) II Petr. III, 47, 48.

(6) Galat. IV, 48.

Ad vos etiam devenient monita nostra, Virgines et Sponsæ Christi, Filiæ nostræ electissimæ, quæ, fallax respuentes seculum, optimam partem elegistis quæ non auferetur à vobis. Pergite viam, non alta sapientes, sed humilibus consentientes (1); ad perfectiora tendentes, sed non in mirabilibus super vos. Nullæ in vobis inveniantur fatuæ virgines; sed omnes, accensis lampadibus, obviam Christo Domino exite. In viridariis Ecclesiæ, odorem spargite charismatum omnium, charitatis, scilicet, obedientiæ, mansuetudinis, patientiæ, simplicitatis, modestiæ, cæterarumque virtutum quæ genus vitæ vestræ condecorant. Sic vobis, sic Ecclesiæ, sic ministerio nostro proderitis, sive sæculo penitùs absconditæ, sive quodam modo inter homines appareatis, vel in juventutis educatione, vel in adimplendis misericordiarum operibus.

Tandem Vos omnes alloquimur, Filii nostri charissimi, in mundo degentes. Urgebat nos, in Synodo provinciali, charitas Christi pro vobis; cùmque recogitaremus innumeram hominum turbam miserè intereuntem, ultrà modum commovebantur viscera nostra. Clementissimum Dominum, qui amat animas, deprecabamur, ut vos li

(') Rom. XII, 16.

beraret « à laqueo venantium, scapulisque suis » obumbraret vobis, et non accederet ad vos ma>> lum, nec flagellum appropinquaret tabernaculo » vestro sicque nihil esset vobis timendum à sa» gittâ volante in die, à negotio perambulante in » tenebris, ab incursu et dæmonio meridia» no (1) ». « Cupidè volebamus tradere vobis, non » solùm Evangelium Dei, sed etiam animas nos» tras, quoniam charissimi nobis facti estis (2). »

Hodiè cum Apostolo clamamus : « Videte ne » quis vos decipiat per philosophiam et inanem » fallaciam, secundùm traditionem hominum, » secundùm elementa mundi, et non secundùm » Christum (3). »

« Obedite Præpositis vestris et subjacete eis: >> ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro ani>> mabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc fa»ciant, et non gementes; hoc enim non expe» dit vobis (*). » « Accedite ad Dominum, et il» luminamini, et facies vestræ non confunden» tur (3). » « Quid adhuc retardatis?........ Animæ >> vestræ sitiunt vehementer (*). » « Salvamini à

(') Psal. XC.

(2) I Thessal. II, 8.
(3) Coloss. II, 8.
(*) Hebr. XIII, 17.
(5) Psal. XXXIII. 6.
(*) Eccli. LI, 32.

« PoprzedniaDalej »