Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][graphic]

PUBLICATIO

CONCILII BURDIGALENSIS.

FERDINANDUS-FRANCISCUS-AUGUSTUS DONNET,

Dei et Apostolicæ Sedis gratià, Archiepiscopus Burdigalen

sis, Aquitaniæ Primas, Clero et Universis Provinciæ Nostræ fidelibus, Salutem et Benedictionem in Domino.

Hâc demùm ætate, Fratres Dilectissimi, secundùm multitudinem dolorum nostrorum, consolationes Domini lætificaverunt animam nostram (1); Dominus enim pluviam voluntariam segregavit hæreditati suče (TM). Ros iste gratiarum stillavit in Galliam ex Conciliis Provincialibus, tàm diuturno lugendoque annorum spatio interruptis, tàm ardenter ab Episcopatu desideratis, tantâque piorum fidelium exsultatione renovatis.

Et nos Concilium nostrum habuimus; nostra Decreta à Sanctà Sede revisa , approbata et re

[merged small][ocr errors]

cepta, hodiè publicamus. È lestium memoriâ nunquàm excident confertæ populorum turbæ, longo agmine juxtà vias coacervatæ, dùm Pontifices Provinciæ, per vicos et plateas civitatis, infulati solemni pompâ incederent, et nobiscum benedicerent cujusque ætatis, sexùs et conditionis fidelibus. Alii, præ gaudio, lacrymas fundere; alii, palmis ad sidera elevatis, Deo Optimo rependere gratias de restituto à cælis Conciliorum munere. Nihil nos irreligiosi murmuris contristavit; et, quod peculiari benignitati divinæ tribuendum, infausti nihil in tot millibus hominum accidit. Etenim, ut pio solemnis incessûs sessionumque fruerenlur spectaculo , ex omnibus vicinis dissitisque tractibus, lerrâ marique confluxerant clerici el sæculares, divites et pauperes, magistratus et vulgus. Omnibus videbatur cor unum et anima una; novam dixisses christianorum sobolem è coelo dimissam.

Concionantibus Episcopis obsequentissimum favebat silentium : imò, dùm Decreta legerentur, in linguâ plerisque ignolâ , eadem perstabat reverentia, eadem pietas. Nec id mirum; superiores enim urbium Magistratus, præclaros exercituum Duces, nobilium Optimates, videre erat, concordi æmulatione, his coetibus tam religiosè assistentes.

Horum quidem et nos recordati, gaudio superabundamus; sed adhuc confidimus de vobis meliora et viciniora saluti ('). Flores apparuerunt in terrâ nostrå (); nunc expectamus donec fructus parturiant. Quid enim proderit, Fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum (*)?

Convenimus in unum, non vani spectaculi gratiâ, sed animas vestras salvaturi. Terrebant nos quippè tot errores quasi ex abyssi puteo emergentes, tot pericula, tot neces incautis imminentia. Dies nostros comparavimus annis antiquis, quando Galliæ regnum, integritate Christiance religionis, inter cæteras gentes erat conspicuum (*), et Ecclesia Gallicana erat, post Apostolicam Sedem, quoddam totius Christianitatis speculum, et immotum fidei fundamentum, utpotè quæ, in fervore fidei Christianæ ac devotione Apostolicæ Sedi, non sequeretur alias, sed antecederet (6).

Totum, ait S. Gelasius, in Sedis Apostolicae

[ocr errors]

(') Hebr. VI, 9.
(*) Cant. II, 12.
(°) Jacob. II, 14.
(") Greg. M. Epist. LVIII ad Theodor. et Theodeb. L. 5.
(5) Greg. IX , Epist. ad Arch. Rem.

positum est potestate. Ità, quod firmavit in Synodo Sedes Apostolica, hoc robur obtinuit; quod refutavit, habere non potuit firmitatem (-). Istam doctrinam firmiter, Synodi tempore, tenebant, hodiè tenent, ac, Deo auxiliante, tenebunt semper Burdigalensis Provinciæ Præsules, sicque, quantùm in se erit, impedient ne vineam Domini exterminet aper de sylvå, et singularis ferus depascatur eam (). Eâ etiam lege, se agnoscunt legitimos animarum parentes, duces et Episcopos, quos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (*).

Non miremini igitur, Dilectissimi Fratres, sicuram adeò sollicitam adhibuerimus, ut reverentiam ac obedientiam vestram excitaremus ergà Matrem ac Magistram omnium Ecclesiarum, et communem omnium Christianorum Pairem et Doctorem, super quem ædificavit Christus columnam et firmamentum veritatis.

Ideò, juxtà Canonum præscriptiones , auctoritali ejus nostra subjecimus Decreta, ut ea aut approbare, vel emendare vellet.

(1) Gelas. de Anath.
(*) Psalm. LXXIX. 14.
( ) Act. XX, 28.

« PoprzedniaDalej »