Obrazy na stronie
PDF
ePub

aliorumque omniun. Sanctorun qui provinciam hanc illustrârunt ; ac Burdigalensis. Rupellensis, Petrocorensis, Agmensis, Engolismensis, Lucionensis, et Pictaviensis Leciesiarum: decorem;

Statuimus ac decernimus, de consilio et consensu Reverendissmorun. Episcoporum Comprovincialium nostrorum, hàc ipsâ horâ incipere et incoeptum esse Concilium Provinciale, quod Nostrâ Metropolitanâ auctoritate indiximus et convocavimus. Dominum Jesum humiliter et enixè obsecrantes, ut in nobis impleat quod ipse dixit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, in medio eorum ·

CAPUT II.

Decretum de mod: rend in Concilio.

Quum, docente Apostolo, non sufficientes simus cogitare aliquid à nobis, quasi ex nobis; sed omnis sufficientia nostra ex Deo sit, qui solus potest nos facere idoneos ad grande opus ad quod accingimur; quum, aliundè, quid in primis agere debeamus præclaro doceant exemplo Sancti Apostoli, qui, in cœnaculo congregati, donec induerentur virtute ex alto, erant perseverantes unanimiter in oratione, cum mulieribus et Maria Matre Jesu, hæc Synodus Provincialis statuit populum et cle

(1) Matth. XVIII, 20.
(*) II Cor. III, 5.
(*) Act, 1, 44.

rum hujusce Civitatis Burdigalensis exhortandos esse, eo quo possumus pastorali affectu, prout de facto exhortamur, ut quotidie orationibus apud Deum instent pro Episcopis et Presbyteris ibidem congregatis, ad ipsis impetrandum divinum auxilium, quo illuminante, optima ineantur consilia, et salutaria sanciantur.

Et quoniam populi precibus preces nostras accedere oportet, Reverendissimos Episcopos, item et Presbyteros Concilii participes, monemus ut, singulis diebus, meditationi matutinæ, et Sacro-Sancto Missæ Sacrificio, si ipsi forsan non potuerint celebrare, devotè intersint, frequenter, et præsertim coràm Sanctissimo Sacramento faciant, ut ait Apostolus, obsecrationes, orationes, postulationes, tum pro prospero Concilii progressu et exitu, tum pro Ecclesiæ pace et libertate, pro Sanctissimo Domino Nostro Pio Papà IX, pro omnibus qui in sublimitate sunt, ut tranquillam et quietam vitam agamus (1), Religioque crescat et amplificetur.

Præterea hortamur illos ut, in memoriam Passionis Domini, singulis sextis feriis jejunent, omnibusque diebus mensâ communi et frugali, in quâ sicut corpus cibo, sic animam sacrâ lectione reficiant, utantur; familiares verò suos quisque ita dirigat, ut in omnibus honestate præluceant, sicut decet ministros ministrorum Dei.

Et ne, durante Concilio, ullo pacto inturbetur sacer consessus, colloquia, strepitus et alia id genus, extrà horas relaxationi animi destinatas, amoveri jubemus; econtra omnes assistentes, incessu, gestu, sermone, ali

(1) I Tim. II, 4, 2.

isque omnibus rebus, nihil nisi grave, moderatum ac religione plenum præ se ferant (1).

In congregationibus, sive privatis, sive publicis, omnes uti peroptamus eâ animi et vocis moderatione quæ decet homines Dei, sua sensa sine altercatione aut contentione proferentes, memores scilicet præcepti apostolici Noli contendere verbis... (2) Si quis videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (3); simul et verborum Divi Augustini ad Pascentium Colloquamur sine contentione pacati, non inani et puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potiùs vincat in cordibus nostris (*).

Insuper declaramus ac decernimus ordinem præcedentiæ fore juxtà prioritatem promotionis, inter Reverendissimos Episcopos; inter verò presbyteros ejusdem diœcesis, juxtà ordinem in eâ diœcesi solitum; et inter varias dioceses, juxtà prioritatem promotionis Episcoporum. Et si fortè contigerit aliquos sibi videri in loco debito non sedere, nulli propterea præjudicium generari, nulli novum jus acquiri, sed cujuslibet, qualicumque in ordine sedeat, jura salva esse et integra, eo modo quo ante Concilium competebant.

Denique, quemadmodum in ultimo provinciali Concilio cautum est, universis qui ad hanc Synodum convenerunt, in virtute sanctæ obedientiæ, prohibemus ne, antequàm Synodus dimissa fuerit, discedant, nisi priùs discessionis causâ à Patribus approbatâ, et facultate datâ.

(') Conc. Trid. Sess. XXII, cap. 1.

(2) II Tim. II, 14.

(3) I Cor. XI, 16.

(') Epist. 238. Ed. Bened.

CAPUT III.

Decretum de Professione fidei.

Cùm fides initium sit et fundamentum salutis, atque pastoralis nostri muneris ea esse debeat prima sollicitudo, ut in hac Provinciâ semper vigeat incorrupta et sincera fides Catholica, quam colit ac tenet Sancta Romana Ecclesia, Nos in hoc Concilio provinciali hinc præcipuè exordiendum esse duximus, ut fidem quam omnes uno corde tenemus, eamdem unâ oris confessione profiteamur. Quocircà, Sacri Concilii Tridentini decretis inhærentes, Professionem fidei à Pio IV, Pontifice Maximo, præscriptam, nomine RR. Episcoporum, cæterorumque in hac Synodo insidentium, palàm et publicè emittendam decernimus.

Et quò validiùs orthodoxa fides in Cleri et populi Christiani mentibus infigatur, et sarta tecta permaneat, omnes hujus provinciæ Episcopi exigant, non solùm à Canonicis et Seminariorum Magistris, sed et ab omnibus sacerdotibus qui animarum curam suscepturi sunt, et cæteris qui de jure vel consuetudine tenentur, ut, coràm se aut Vicariis Generalibus, vel in solemnitate suæ installationis, Professionem fidei Pii IV genuflexi pronuntient. Laicis quoque Confessarii aliquando eam in satisfactionem pro peccatis imponant. Versio itaque fidelissima hujus Professionis fidei fieri debet, quam imprimendam accuratissimè à suis typographis Episcopi hujus Provinciæ mandabunt in manualibus et aliis libris pietatis.

FORMA

Professionis fidei Catholicæ, Apostolicæ et Romanæ.

Ego N... firmâ fide credo et profiteor omnia et singula quæ continentur in Symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, scilicet:

Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum antè omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui, propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Mariâ Virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis, sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas. Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloriâ judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procecedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. Et Unam, Sanctam, Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi. Amen.

Apostolicas et Ecclesiasticas Traditiones, reliquasque ejusdem Ecclesiæ Observationes et Constitutiones firmissimè admitto et amplector.

Item, Sacram Scripturam, juxtà eum sensum quem

« PoprzedniaDalej »