Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SET

Acta iuridica el solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia : acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici joris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibos opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam alterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis , vel in colenda Domini vinea

sedulo adiaborant.

Volumen XXXII.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1899–900.

Literman
7-41-37 EX S. CONGREGATIONE CONCILII

34492

S. MINIATIS

ONERUM

Die 28 Ianuarii 1899.

Per summaria precum,

COMPENDIUM FACTI. In Plenariis Comitiis diei 18 Iunii 1898 haec quaestio oblata fuit sub hac dubitandi formula: An Capellani teneantur in officio Diaconi et Subdiaconi ministrare canonico Hebdomadario celebranti functiones Agonizantium et Bonae Mortis nuncupatas in casu, et rescriptum prodiit: Prudenti arbitrio Episcopi. At Episcopus litteris diei 14 Augusti 1898 etiam atque etiam rogavit EE. PP. ut illis non displiceret decretum edere absolutorium quaestionis quod ipsi expedire non fas erat quin Capellanos aut Canonicos graviter offenderet (1).

Capellani ad acta aliquas protulerunt attestationes, ut comprobarent controversas functiones minime esse chorales, quas obire si ipsi iuberentur et gravissimum paterentur damnum; et aliquid praeciperetur novum inauditum et pene inutile.

Hisce praemonitis, quaesitum fuit quid esset precibus respondendum.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re disceptata sub die 28 Ianuarii 1898, censuit respondere proposito dubio : « An capellani teneantur in officio Diaconi et Subdiaconi ministrare Canonico Hebdomadario celebranti functiones Agonizantium et Bonae mortis, nuncupatas in casu : Negative.

(1) Quaestio haec relata fuit Vol. XXXI, 178.

« PoprzedniaDalej »