FAVSTIS SVB PENETRALIBVS AVGVSTI. Car: IV. 4.25. ILLVSTRISSIMO POTENTISSIMOQVE PRINCIPI FREDERICO, PRINCIPI WALLIAE. ORATII laudes celebrando tempora tua, PRINCEPS ILLUSTRIS SIME, morari non est hujus instituti. Tanta enim fama ac nominis claritate apud omnes cultioris ingenii homines is semper floruit, ut elogio nequaquam indigeat. Nec immerito id sane a felicitatis ei contigiffe videtur, qui olim eleganti ingenio, moribus urbanis, faceto ac lepido fcribendi genere, non Maecenati tantum aliifque magnis viris, quibuscum se vixisse testatur, fed Augusto etiam Caefari se com mendaverit, atque amicitiam eorum confecutus fit. Lyrica igitur OPERA illius novo quodam ornatus genere instructa, quibus pari commodo et voluptate otium nonnunquam fallas, inclytissimo tuo PRINCIPIS IVVENTUTIS no mini eo, quo par est, cultu et observantia D. D. D. Johannes Pine. |