Obrazy na stronie
PDF
ePub

pellavit, sed udones, sive cum udonibus, quod ut solet homo ineptus exponit, id est, candido linteamine, quasi udones linteamen sint. Non occurrit in praesentiarum ubi repererim udones, nisi apud Martialem Valerium, cuius distichon, quod inscribitur Udones Cilicii, hoc est

Non hos lana dedit, sed olentis barba mariti
Ciniphio poterit planta latere sinu.

Ergo non linei utique nec candidi sunt udones, quibus hic bipes asellus, non calceari pedes Senatorum ait, sed Senatores illustrari atque per hoc, sicut coelestia ad laudem Dei decorentur. Quae tu coelestia vocas? Quae terrena? Quomodo coelestia decorentur? Quae autem Deo laus ista sit, tu videris. Ego si qua fides mihi est, nihil puto, nec Deo nec ceteris hominibus magis esse invisum, quam tantam clericorum in rebus secularibus licentiam. Verum quid ego in singula impetum facio? dies me deficiet, si universa non dico amplificare, sed attingere velim.

Prae omnibus autem licentiam tribuimus beato Silvestro, et successoribus eius, ex nostro indictu, ut quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in religioso numero religiosorum clericorum commemorare, nullus ex omnibus praesumat superbe agere.

Quis est hic Melchisedech, qui Patriarcham Abraham benedicit? Constantinus ne vix Christianus, facultatem ei, a quo baptizatus est, et quem beatum appellat tribuit clericandi? Quasi prius nec fecisset hoc Silvester, nec facere potuisset? Et qua comminatione vetuit ne quis impedimento esset? Nullus ex omnibus praesumat

et obliviosis loquebatur; et adiicit, de auro forte aliquid aeris aut scoriae crederes admix mas cum dixit addit pretiosas, eodem tim forsan suspicareris. Cur tamen non pretiosis admodum aurum purissimum? Plus nam inter gemmam et gemmam, quam inter auru Et cum dicere debuisset distinctum gemm gemmis. Quis non videt ex eo loco sumptum ceps gentilis non legerat: Posuisti in capi nam de lapide pretioso ? Sic locutus est tate quadam coronae suae iactandae, si m coronabantur, in seipsum contumeliosus, q ne opinarentur homines eum non gestare auro purissimo, cum gemmis pretiosis, nis Accipe causam, cur sic loquatur, pro honore quasi Christus non sit summus angularis 1 templum Ecclesiae constructum est, sed iterum postea facit. Quem si tantopere vene cur non templum Episcopale, illi potius, q Baptistae Romae dicavit? Quid illa loquen nonne testatur non saeculo Constantini, se cantilenam hanc esse confictam ? Decrevin

debeant, pro eo quod est, decrevimus ut utantur. Sic nunc barbari homines vulgo loquuntur, et scribunt, iussi quod deberes venire pro eo quod est iussi ut venires. Et decrevimus et concessimus, quasi non tunc fiant illa, sed alio quodam tempore facta sint.

Ipse vero beatus Papa super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam beatissimi Petri, ipsa ex auro non est passus uti corona.

O tuam singularem stultitiam ! Constantine, modo dicebas coronam super caput Papae ad honorem facere beati Petri, nunc ais non facere, quia Silvester illam recusat; et quum factum recusantis probes, tamen iubes eum aurea uti corona. Et quod hic non debere se agere existimat, id tu ipsius successores dicis agere debere. Transeo, quod rasuram coronam vocas, et Papam Pontificem Romanum, qui nondum peculiariter sic appellari erat coeptus.

Phrygium vero candidissimo nitore splendidum, domini resurrectionem designantes, eius sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi, pro reverentia beati Petri Apostoli, dextratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem Phrygio omnes eius successores singulariter uti processionibus ad Imperii nostri imitationem.

Nonne videtur hic auctor fabulae, non per imprudentiam, sed consulto et dedita opera praevaricari, et undique ansas ad se reprehendendum praebere? In eodem loco ait phrygio et dominicam resurrectionem repraesentari et imperii Caesarei esse imitationem, quae duo inter se maxime discrepant. Deum testor, non in

alterum summum Pontificem transferrentu sti historias. Ago itaque Deo etiam hoc no quod istam nefandissimam mentem, nonn simum hominem cadere permisit. Quod etia declarant. Namque Aaron sedenti in equ ducit dextratoris exhibuisse officium, et no dium Israel, sed per Chananaeos atque Ae per infidelem civitatem, ubi non tam impe bis terrarum quam daemonum, et daemon populorum.

Unde ut Pontificalis apex non vilesc quam imperii terreni dignitas, gloria et poter ecce tam palatium nostrum, quamque Rom et omnes Italiae sive occidentalium regionum loca, civitates, beatissimo Pontifici et univers vestro tradimus, atque relinquimus: et ab e ribus eius per pragmaticum constitutum decr nendas, atque iuri sanctae Romanae Ecclesiae

De hoc in orationc Romanorum et Si disseruimus. Huius loci est ut dicamus ne facturum, ut nationes uno cunctas verbo c volveret, et qui minutissima quaeque sup

cutus, lorum, calceos, linteamina, equorum ornamenta, non referret nominatim Provincias quarum singulae non singulos Reges nunc, aut principes Regibus pares habent. Sed ignoravit videlicet hic falsator, quae Provinciae sub Constantino erant, quae non erant. Nam certe cunctae sub eo non erant. Alexandro extincto videmus singulas regiones in ducum partitione numeratas. A Xenophonte terras, principesque nominatos, qui vel ultro, vel armis sub imperio Cyri fuerunt. Ab Homero Graecorum, Barbarorumque Regum, nomen, genus, patriam, mores, vires, pulcritudinem, numerum navium, et prope numerum militum, catalogo comprehensum. Cuius exemplum quum multi Graeci, tum vero nostri Latini, Ennius, Virgilius, Lucanus, Statius, aliique nonnulli imitati sunt. A Josue et Moyse in divisione terrae promissionis, viculos quoque universos fuisse descriptos. Et tu gravaris etiam Provincias recensere, et occidentales tantum Provincias nominas. Qui sunt fines Occidentis? ubi incipiunt? ubi desinunt? Nam ita certi constitutique sunt termini Occidentis et Orientis, Meridiesque et Septentrionis, ut sunt Africae, Asiae, Europae? Necessaria verba subtrahis, ingeris supervacua. Dicis Provincias, loca, civitates: nonne et Provinciae et urbes loca sunt? Et quum dixeris Provincias, subiungis civitates, quasi hae sub illis non intelligantur. Sed non est mirum, qui tantam orbis terrarum partem a se alienat, eundem urbium Provinciarumque nomina praeterire, et quasi lethargo oppressum, quid loquatur ignorare. Italiae sive Occidentalium regionum. Tamquam aut hoc aut illud, quum tamen utrumque intelligat, appellans Provincias regionum, quum

« PoprzedniaDalej »