Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut dixit, sic fecisse existimatus est, qui inquit: Nolo scribere in eos, qui possunt proscribere; quanto mihi magis idem faciendum esse videtur in eum, qui ne proscriptioni quidem reliquerit locum, quique invisibilibus me potestatis suae iaculis persequatur, ut iure possim dicere, quo ibo a spiritu tuo, et quo a tua fugiam facie? Nisi forte putemus, patientius haec esse laturum summum sacerdotem, quam caeteri facerent. Nihil minus siquidem Paulum quod bona se conscientia conversatum esse diceret, Ananias princeps sacerdotum coram tribuno qui iudex sedebat iussit obverberari, et Phassur eadem praeditus dignitate Hieremiam ob loquendi libertatem coniecit in carcerem. Sed illum tribunus ac praeses, hunc Rex adversus iniuriam Pontificis tutari et potuit et voluit. Me vero quis tribunus, quis praeses, quis Rex e manibus summi sacerdotis, si me rapuerit ille, etiam ut velit, eripere poterit? Verum non est causa cur me duplex hic periculi terror conturbet arceatque a proposito. Nam neque contra ius fasque summo Pontifici licet aut ligare quippiam aut solvere, et in defendenda veritate atque iustitia profundere animam, summae virtutis, summae laudis, summi praemii est. An vero multi ob terrestrem patriam defendendam mortis adiere discrimen: ego ob coelestem patriam assequendam (assequuntur autem eam qui Deo placent, non qui hominibus) mortis discrimine deterrebor? Facessat igitur trepidatio, procul abeant metus, timores excidant. Forti animo, magna fiducia, bona spe, defendenda est causa veritatis, causa iustitiae, causa Dei. Neque enim is verus habendus est orator, qui bene scit dicere, nisi et dicere audeat. Audeamus igitur accusare, quicum

que digna committit accusatione. Et qui in omnes peccat, unius pro omnium voce carpatur. At non debeo palam obiurgare fratrem, sed inter me et ipsum. Imo publice peccans, et qui privatum consilium non admitteret, publice arguendus est, ut caeteri timorem habeant. An non Paulus, cuius verbis modo sum usus, in os Petrum coram ecclesia reprehendit, quia reprehensibilis erat? et hoc ad nostram doctrinam scriptum reliquit. At non sum Paulus, qui Petrum possum reprehendere: imo Paulus sum, qui Paulum imitor, quemadmodum, quod multo plus est, unus cum Deo spiritus efficior, cum studiose mandatis illius obtempero. Neque aliquem sua dignitas ab increpationibus tutum reddit, quae Petrum non reddidit multosque alios eodem praeditos gradu, ut Marcellum, quod Diis libasset, ut Caelestinum quod cum Nestorio haeretico sentiret, ut quosdam etiam nostra memoria, quos ab inferioribus (quis enim non est inferior Papa?) reprehensos scimus, ut taceam condemnatos. Neque vero id ago, ut quempiam insectari cupiam, et in eum quasi Philippicas scribere. Hoc enim a me facinus procul absit, sed ut errorem a mentibus hominum convellam, ut eos a vitiis sceleribusque vel admonendo vel increpando summoveam. Non ausim dicere, ut alii per me edocti, luxuriantem nimiis sarmentis Papalem sedem, quae Christi vinea est, ferro coerceant, plenas uvas, non graciles labruscas ferre compellant. Quod cum facio, numquis erit qui aut mihi os, aut sibi aures velit occludere, ne dicam supplicium mortemque proponere? Hunc ego, si hoc faciat, etiam si Papa sit, quid dicam esse? bonum pastorem? an aspidem surdam, quae nolit exaudire vocem

incantantis, velit eiusdem membra morsu praestringere venenoque? Scio iamdudum expectare aures hominum quodnam Pontificibus Romanis crimen impingam, profecto ingens, sive supinae ignorantiae, sive immanis avaritiae, quae est Idolorum servitus, sive imperandi vanitatis, cuius crudelitas semper est comes. Nam aliquot iam saeculis aut vere intellexerunt donationem Costantini commentititiam fictamque esse, aut ipsi finxerunt, sive posteriores in maiorum suorum dolis vestigia imprimentes, pro vera, quam falsam cognoscerent, defenderunt. Dedecorantes pontificatus maiestatem, dedecorantes veterum Pontificum memoriam, dedecorantes religionem christianam, et omnia caedibus, minis, flagitiisque miscentes, suam esse aiunt urbem Romam, suum regnum Siciliae, Neapolitanumque, suam universam Italiam, Gallias, Hispanias, Germanias, Britannos, suum denique occidentem haec enim cuncta in ipsa donationis pagina contineri. Ergo haec omnia tua sunt, summe Pontifex? omnia tibi in animo est recuperare, omnes Reges ac Principes occidentis spoliare urbibus, aut cogere ut annua tibi tributa pensitent sententia est? At ego contra existimo iustius licere principibus spoliare te imperio omni quod obtines. Num ut ostendam; donatio illa, unde natum esse suum ius summi Pontifices volunt, Silvestro pariter et Constantino fuit incognita. Verum antequam ad confutandam donationis paginam veniam, quod unum istorum patrocinium est, non modo falsum, verum etiam stolidum, ordo postulat ut altius repetam. Et primum dicam non tales fuisse Constantinum Silvestrumque: illum quidem qui donare vellet, qui iure donare posset,

qui, ut in manum alteri ea traderet, in sua haberet potestate; hunc autem qui vellet accipere, quique iure accepturus foret. Secundo loco, si haec non essent, quae verissima atque clarissima sunt, neque hunc acceptasse, neque illum tradidisse possessionem rerum quae dicuntur donatae, sed eas semper in arbitrio et imperio Caesarum permansisse. Tertio, nihil datum Silvestro a Constantino, sed priori Pontifici, ante quem et baptismum acceperat, donaque illa mediocria fuisse, quibus Papa degere vitam posset. Quarto, falso dici, donationis exemplum aut apud decreta reperiri, aut ex historia Silvestri esse sumptum, quod neque in illa neque in ulla historia invenitur. In eo quaedam contraria, impossibilia, stulta, barbara, ridicula contineri. Praeterea loquar de quorumdam aliorum Caesarum vel simulata vel frivola donatione. Ubi ex abundanti adiiciam, si Silvester possedisset, tamen sive illo, sive quovis alio Pontifice a possessione deiecto, post tantam temporis intercapedinem, nec divino nec humano iure posse repeti. Postremo ea quae a summo Pontifice tenentur, nullius temporis longitudine posse praescribi. Atque quod ad primam partem attinet, (loquamur aiunt de Constantino prius, deinde de Silvestro) non est committendum in publicam quasi et Caesaream causam non maiore quam privati solent ore agamus. Itaque quasi in concione Regum ac Principum orans, ut certe facio, nam mea haec oratio in manus eorum ventura est, libet tamquam praesentes, et in conspectu positos alloqui. Vos appello, Reges ac Principes (difficile est enim privatum hominem animi regii concipere imaginem), vestram mentem inquiro, conscientiam scrutor, testimonium postulo.

Numquid vestrum quispiam si fuisset Constantini loco, faciendum sibi putasset, ut urbem Romam, patriam suam, caput orbis terrarum, reginam civitatum potentissimam, nobilissimam, diutissimam populorum, triumphatricem nationum, et ipso aspectu sacram, liberalitatis gratia donaret alteri, et se ad humile oppidum conferret, deinde Byzantium? Donaret praeterea, una cum Roma, Italiam non provinciam, sed Provinciarum victricem, donaret tres Gallias, donaret duas Hispanias, donaret Germanos, donaret Britannos, totum donaret Occidentem, et se altero ex imperii oculis orbaret? Hoc ego, ut quis faciat compos mentis, adduci non possum ut credam. Quid enim vobis expectatius, quid incundius, quid gratius contingere solet, quam imperiis accessionem vestris vos regnisque adiungere, et longe lateque quam maxime proferre ditionem? In hoc, ut videre videor, omnis vestra cura, omnis cogitatio, omnis labor diesque noctesque consumitur. Ex hoc praecipua spes gloriae; propter hoc voluptates relinquitis, propter hoc mille pericula aditis, propter hoc carissima pignora, propter hoc partem corporis aequo animo amittitis. Siquidem neminem vestrum aut audivi aut legi a conatu ampliandi imperii fuisse deterritum, quod aut luminis aut manus, aut cruris, aut alterius membri iacturam fecisset. Quin ipse hic ardor, atque haec late dominandi cupiditas, ut quisque maxime potens est, ita eum maxime angit atque agitat. Alexander non contentus deserta Lybiae pedibus peragrasse, Orientem ad extremum usque Oceanum vicisse, domuisse Septentrionem, inter tot vulnera, tot casus, recusantibus iam detestantibusque tam longinquas, tam asperas expe

« PoprzedniaDalej »