Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

mundus conditus fuit, minime intellexisse virtutem aliquam Dei avvпóσтaтov, sed "Verbum vivens ac "subsistens," quod personam appellare solemus. 2. Eque certum est, primævos illos Patres Toy λÓYOU habuisse pro persona a Deo Patre et Spiritu Sancto distincta. 3. Denique evidentissimum est, ipsos summam excellentiam ac dignitatem personæ Servatoris nostri minime statuisse in admiranda ejus ex B. Virgine per Spiritum. Sanctum conceptione, sed e contrario nativitatem ejus ex Virgine ad stupendam 18 ipsius συγκατάβασιν, atque ad οἰκονομίαν illam, quam ex immensa sua erga humanum genus misericordia et charitate obire sustinuerit, omnino retulisse. Hanc esse veram et antiquam ecclesiæ fidem norunt omnes, qui veritatem amant, atque in primæva antiquitate vel modice versati sunt. Vide quæ scripsimus Jud. Eccl. Cath. V. 5. prope finem, [p. 107.] et ejusdem capitis §. 9. [p. 125.]

13. Verum a nugatoribus istis revertamur ad Sanctos Patres, Hegesippum et Irenæum, duos certe traditionis primitivæ et apostolicæ testes locupletissimos. Ad Hegesippum enim quod attinet, fuit ille apostolicorum temporum vicinus, scripsitque historiam ecclesiæ a passione Domini usque ad suam ætatem. Ad quam historiam adornandam dubio procul monumenta, quæ tum temporis extabant plurima, apostolici ævi et diadoxns proxime sequentis consuluit. Erat præterea, teste Hieronymo, primævæ pietatis sectator, virque sanctæ simplicitatis atque integritatis eximiæ, ac proinde historicus fide dignissimus. Hic ipse Hegesippus testatur, doctrinam a Christo et apostolis ejus primitus traditam in omnibus ecclesiis sua ætate (qua tamen dogma de Christo

Beav0p ubique in ecclesia catholica receptum fuisse constat) integram atque inviolatam mansisse. Idem testatur Irenæus, Hegesippi oyxpovos, " omnium doc"trinarum," Tertulliano judice," curiosissimus ex

66

66

plorator;" cuique præterea ad cognoscendam apostolicam doctrinam hoc singulare adjumentum concessit divina Providentia, ut in adolescentia cum B. Polycarpo Johannis apostoli discipulo conversatus, ejusque doctrina penitus imbutus fuerit, ipsamque usque firmiter in memoria retinuerit, ut ipse testatur in Epistola ad Florinum. Polycarpum ille appellat testem de veteri traditione, supra commemorata, nempe "de fide in unum Deum, Fabricatorem "cœli et terræ, et omnium quæ in eis sunt, per "Christum Jesum Dei Filium. Qui propter eminen"tissimam erga figmentum suum" (hoc est, creaturam suam)" dilectionem, eam quæ est ex Virgine gene"rationem sustinuit, ipse per se hominem adunans "Deo." Imo ejusdem traditionis testes appellat omnes Asiæ ecclesias, episcoposque qui Polycarpo successerunt. Sic enim ille supra citato lib. III. 3. "Et Polycarpus autem non solum ab apostolis edoc"tus et conversatus cum multis ex eis, qui Dominum nostrum viderunt, sed etiam ab apostolis in Asia, in ea quæ est Smyrnis ecclesia constitutus episcopus, quem et nos vidimus in prima nostra "ætate, (multum enim perseveravit, et valde senex, 66 gloriosissime et nobilissime martyrium faciens, exi"vit de hac vita,) hæc docuit semper quæ ab aposto"lis didicerat, quæ et ecclesiæ tradidit, et sola sunt Testimonium his perhibent, quæ sunt in "Asia ecclesiæ omnes, et qui usque adhuc successe"runt Polycarpo." Hisce aoniσTois testibus qui

66

66

66

❝vera.

Artemonitarum, posterioris sæculi hæreticorum, putidum mendacium opponere non erubescunt, næ illi ad summum impudentiæ apicem pervenerunt. Progrediamur nunc in examinandis, quæ reliqua sunt, Zuickeri commentis.

CAP. IV.

De Orphicis carminibus, atque (ws Ev πapóšų) de oraculis Sibyllinis, a Justino aliisque veteribus contra gentes allegatis.

1. JAM secundo Zuickeri conjecturam de Orphicis carminibus, omni certe poetica fabula insulsiorem, expendamus. Sic de iis ille *: "Hæc Simonis Magi "deliria, figmenta et portenta, cum accedente mox "Cerinthi expolitione, de qua paulo post dicetur

65

quoque, nisi vehementer fallor, prima lineamenta "et rudimenta Orphei (hominis ethnici, et, Pausa"nia teste, magi quoque) versuum, a Justino Martyre in Exhort. ad Græcos citatorum, (quique ita "habent;

"Vocem juro Patris, primum quam condidit ore,
"Consilio ipse suo mundum cum conderet omnem,)

" omnino fuisse videntur; quos impostor aliquis, Si"monis Magi discipulus, sub Orphei nomine, ceu "cui, teste Suida, ob nominis celebritatem, anti"quissimis temporibus, permulta aliorum auctorum "scripta, tanquam ejus genuina, ut ita majorem "nanciscerentur authoritatem, tribuebantur, inter "Christianos primum sparsisse videtur, quosque de"inde Justinus, tanquam ex Mosis doctrina ab Or× Iren. p. 15. et 16.

19

"pheo haustos, sibi et aliis sacros fecit." Addit mox; "Justinum, his Orphei versibus juxtim cum "aliis nixum, sententiam suam de Christi, ceu men"tis, vocis, et rationis Patris, (N. B.) ante mun"dum conditum generatione ex Patre, ut mundus

66

per eum conderetur, atque ad homines descende"ret, tandemque homo quoque fieret, proposuisse.” Duobus hic fulcris nititur hæreticus, 1. versus istos, sub Orphei nomine, fuisse a Simonianis confictos ; 2. Justinum, iisdem versibus nixum, suam de generatione Verbi ante mundum conditum sententiam proposuisse.

2. Ad prius illud quod attinet, gratis id ab ipso dicitur; neque vel levissimum hujus suæ opinionis argumentum proferre potest. Imo non desunt rationes in contrarium satis manifestæ. Nam primo citat carmina ista Justinus, tanquam pridem nota, atque inter gentes sub Orphei nomine jam olim recepta; quæque adeo a nova, obscura, ac paganis pene ignota hæresi conficta fuisse, parum admodum verisimile est. Sic enim Justinus, suæ isti Carminum Orphicorum citationi præfatury: Οὐ γὰρ λανθάνειν evious iμav olμai, &c. i. e. " Non enim vestrum aliquos "latere puto, Diodori et cæterorum, qui hæc litera"rum monumentis mandarunt, studiose historias le

gentes, Orpheum, et Homerum, et Solonem qui "Atheniensibus leges scripsit, et Pythagoram, et "Platonem, et nonnullos alios, qui Ægyptum adie"runt, et Mosæ libris adjuti sunt, postea iis, quæ "antea falso de diis censuerant, contraria docuisse."

3. In quibus etiam verbis veram (ni fallor) Orphicorum carminum originem subindicat Justinus,

y Cohort. ad Græcos p. 15. [§. 14. p. 18.]

nempe scriptorem aliquem satis antiquum, et Mosaicis literis ac disciplina Judaica imbutum, sub Orphei nomine (neque enim cum Justino, ipsum fuisse Orpheum auctorem, crediderim) versus istos jam olim edidisse, eosque ceu celeberrimi poetæ Orphei carmina inter gentes ab aliquot ante natum Justinum sæculis celebres fuisse. E disciplina (inquam) Judaica prodiisse carmina Orphica, verosimillimum esse judico. Qui enim paganos scriptores multa e Mosaicis literis atque Ebræorum scriptis desumpsisse neget, næ is parum vel prudens, vel modestus merito suo censendus est. Testantur id abunde scripta ethnicorum indubitata, ea de Deo uno, de creatione mundi, &c. tradentia, quæ aliunde, quam ab ecclesia Dei, sciri discive vix, ac ne vix quidem, potuissent. Religio vero Judaica tum maxime cœpit paganis innotescere, ex quo primum populus iste e sedibus suis expulsi, atque ubique fere terrarum inter gentes dispersi fuerunt; postea vero ipsa divina oracula (singulari Dei providentia gentium vocationi viam præstruente) a LXX. senioribus Alexandriæ jussu Ptolemæi regis in linguam gentibus plerisque communem, hoc est Græcam, versa fuerunt. Ex eo enim tempore quis miretur, nonnulla in scriptis ethnicorum reperiri, Judæorum disciplinæ congruentia ?

4. Atqui (inquies) quomodo hæc ad Orphica carmina accommodari possint, cum in iis mentio fiat Toũ 20 λóyou, seu Verbi, per quod omnia creata fuerint, quodque vel ipsis Judæis ignotum erat? Respondeo, Aóyou cou Judæis fuisse satis notum testatur abunde Paraphrasis Chaldæa, quæ id, quo Deus omnia facit ac præscribit, appellat sive ↔ i. e. λóyou, qua de re multi docti multa adnotarunt. Vide inter alios Hugonem Grotium in Annot. ad Johan.

« PoprzedniaDalej »