Obrazy na stronie
PDF
ePub

66

666

a salute excludit, affirmans, eos "perseverantes in "servitute pristinæ inobedientiæ mori, per Filium non percipere libertatem, privari munere Christi, quod est vita æterna, denique mortis esse debito"res." Sed ideo imprimis tremendam hanc in eos fert sententiam, quod Emmanuel, i. e. Deum nobiscum, ignorarint, quod non receperint Verbum incorruptionis, seu incorruptibile, perseverantes in carne mortali, h. e. divinam incorruptibilem atque immortalem Christi naturam non agnoverint.

,66

66

.66

His gemina sunt, quæ adversus Ebionæos nominatim disserit, V. 1.h" Vani autem et Ebionæi, “unitionem Dei et hominis per fidem non recipien"tes in suam animam." Et paulo post," Reprobant itaque hi commixtionem vini cœlestis, et solam aquam sæcularem volunt esse, non recipientes Deum ad commixtionem suam. Perseverantes au❝tem in eo qui victus est Adam et projectus est de "Paradiso; non contemplantes, quoniam quemad" modum ab initio plasmationis nostræ in Adam ea quæ fuit a Deo inspiratio vitæ, unita plasmati, “animavit hominem, et animal rationale ostendit, "sic in fine VERBUM PATRIS ET SPIRITUS DEI, "ADUNITUS ANTIQUÆ SUBSTANTIE PLASMATIO"NIS ADÆ, viventem et perfectum effecit homi"nem." Quibus addas locum Irenæi a Theodoreto citatum ex IV. 59.1 ’Avakpiveï, dè kai toùs 'Hßiwvous. πws δύνανται σωθῆναι, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἦν, ὁ τὴν σωτηρίαν αὐτῶν ἐπὶ γῆς ἐργασάμενος ; ἢ πῶς ἄνθρωπος χωρήσει εἰς Θεὸν, εἰ μὴ ὁ Θεὸς ἐχωρήθη εἰς ἄνθρωπον ; i. e. “ Judicabit autem” (scil. homo spiritualis) "et Ebionitas. Quomodo possunt "salvari, nisi Deus sit, qui salutem illorum super

[blocks in formation]

8

"terram operatus est? et quomodo homo transiet " in Deum, si non Deus in hominem transiit?"

4. Tertullianus (de Præscript. adv. Hæres. cap. 13.) articulum de Filii Dei ex ipso Deo Patre ante sæcula generatione ad regulam illam fidei omnino pertinere affirmat, "quæ nullas habet apud Christia"nos quæstiones, nisi quas hæreses inferunt, et quæ "hæreticos faciunt;" quem locum infra, ubi de symbolis agitur, integrum proferemus. Quin et mox in hoc capite illustre ex Tertulliano, pro necessitate illius articuli, testimonium citatum reperies.

5. Tertulliano subjungendus est Novatianus, sive auctor libri de Trinitate inter opera Tertulliani. Ille enim ejusdem libri cap. 11.1 doctrinam eorum, qui Christi Deitatem negant, et merum hominem aut creaturam ipsum dicunt, ut hæresin periculosissimam, et in ipsum Deum Patrem contumeliosam, condemnat. Ita scil. ibidem disserit; " Est enim "periculum grande, Salvatorem generis humani, "totius Dominum et Principem mundi, cui a suo "Patre omnia tradita sunt et cuncta concessa, per quem instituta sunt universa, creata sunt tota, digesta sunt cuncta, ævorum omnium et tempo"rum Regem, angelorum omnium Principem, ante quem nihil præter Patrem", hominem tantum" modo dicere, et auctoritatem illi divinam in his "abnegare. Hæc enim contumelia hæreticorum ad ipsum quoque Deum Patrem redundabit, si Deus "Pater Filium Deum generare non potuit. Sed "enim veritati cæcitas hæreticorum nulla præscri"bet." Idem ejusdem libri cap. 12. in ipso initio,

66

[ocr errors]

66

66

k [Pag. 207.]

1 [Pag. 713.]

m Quo sensu illud dixerit Novatianus, a nobis explicatum videas Def. Fid. Nic. III. 8. 7. [p. 603.]

salvari non posse, qui Christum Deum non agnoscit, diserte docet. En ipsius verba ipsissima; " Cur ergo "dubitemus dicere, quod Scriptura non dubitat ex

66

66

primere? cur hæsitabit fidei veritas, in quo Scrip"turæ nunquam hæsitavit auctoritas? ecce enim "Osee prophetes ait ex persona Patris, Jam non sal"vabo eos in arcu, neque in equis, neque in equitibus, sed salvabo eos in Domino Deo ipsorum. Si "Deus salvare se dicit in Deo, non autem salvat "nisi in Christo Deus, cur ergo homo dubitet Chris"tum Deum dicere, quem Deum a Patre animad"vertit positum per Scripturas esse? Imo si non "salvat nisi in Deo Pater Deus, salvari non potu"erit a Deo Patre quisquam, nisi confessus fuerit "Christum Deum, in quo se et per quem se repro"mittit Pater salutem daturum; ut merito quisquis "illum agnoscit esse Deum, salutem inveniat in Deo "Christo; quisquis non recognoscit esse Deum, sa"lutem perdiderit, quam alibi nisi in Christo Deo "invenire non poterit." Denique cap. 30. de utroque genere hæreticorum, tum qui Filium Patrem dicunt, túm qui Deum illum esse negant, locutus, non minus vere quam scite et eleganter addit," Revera quasi "inter duos latrones crucifigitur Dominus, quomodo "fixus aliquando est; et ita excipiunt hæreticorum " istorum ex utroque latere sacrilega convitia.”

6. Ad Origenem venio, qui, siquis alius veterum, liberiorem theologiam secutus est; ut ipsum, Patrem (si vocabulo nostratibus satis noto uti liceat) Latitudinarium jure merito dixeris. Et ille ipse tamen

n

Targum Jonathan habet, per Verbum Domini Dei sui. Inde et veteres Christiani scriptores locum de Christo Verbo et Filio Dei communiter exponunt. Vid. Def. Fid. Nic. I. 1. 19. [p.39.]

9 Origenes, de necessariis Christianæ fidei articulis ex professo disserens lib. I. Περὶ ἀρχῶν°, iis et hunc de Filii divinitate, idque inter primos, disertis verbis annumerat. Locus notatu dignus est, quem propterea, utut prolixum, describere hic non gravabor ex Apologia Pamphili martyris P; "Cum multi sint, qui sè 66 putant sentire quæ Christi sunt, et nonnulli eorum "diversa a prioribus sentiant, servetur vero eccle"siastica prædicatio per successionis ordinem ab "apostolis tradita, et usque ad præsens in ecclesiis 66 permanens, illa sola credenda est veritas, quæ in "nullo ab ecclesiastica traditione discordat. Illud "autem scire oportet, quoniam S. apostoli, fidem "Christi prædicantes, de quibusdam quidem, quæ

66

66

66

cunque necessaria crediderunt omnibus credenti"bus, etiam his qui pigriores erga inquisitionem "divinæ scientiæ videbantur, manifestissime tra"diderunt; rationem scilicet assertionis eorum relinquentes ab his inquirendam, qui Spiritus dona "excellentia et præcipue sermonis sapientiæ et scien"tiæ per ipsum Spiritum S. percipere merebantur. "De aliis vero dixerunt quidem quia sint; quomodo autem, aut unde sint, siluerunt; profecto ut stu"diosiores quique ex posteris suis, amatores sapientiæ et scientiæ, exercitium habere possent in quo ingenii sui fructum ostendere valerent; hi " videlicet, qui dignos se et capaces sapientiæ præpararent. Species vero eorum quæ per prædicationem apostolicam manifeste traduntur, istæ "sunt, Primo quod unus est Deus, qui omnia creavit atque composuit, quique ex nullis esse fecit

[ocr errors]

66

66

[ocr errors][merged small]

P Inter opera Hieron. tom. IX. p. 115, 116. edition. Victor. [vol. IV. Origen. Append. p. 20.]

66

"universa, &c. Et quod hic Deus in novissimis diebus, sicut per prophetas suos ante promise"rat, misit Dominum Jesum Christum, &c. Tum "deinde, quia Christus Jesus, ipse qui venit, ante

66

66

omnem creaturam natus ex Patre est. Qui cum "in omnium conditione Patri ministrasset, (per ip"sum namque omnia facta sunt,) novissimis temporibus seipsum exinaniens, homo factus est; in"carnatus est, cum Deus esset; et homo factus "mansit quod erat Deus." Quibus verbis Origenes doctrinam de Filii deitate partem esse dicit ecclesiasticæ prædicationis ab apostolis ipsis traditæ, et in ecclesiis usque conservatæ ; et cum diversi fuerint generis, quæ apostoli docuerunt, hunc articulum reponit inter ea, quæ tanquam necessaria omnibus credentibus, etiam rudioribus, manifestissime tradiderunt.

66

66

In eadem Apologia citatur Origenis liber in Epist. ad Titum, in quo ad locum illum apostoli cap. iii. ver. 10. Hæreticum hominem post unam correptionem devita, hæc annotat; "Nomen hæ"resis, quantum ego deprehendere potui, etiam "in Epistola ad Corinthios designatur hoc modo, Oportet enim hæreses esse, ut probati manifesti fiant inter vos. Et iterum ad Galatas, "inter opera carnis hæresis quoque nomen adscribi"tur, sicut ait, Manifesta autem sunt opera car"nis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idololatria, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixa, discordia, hæreses, &c. quæ et prædico vobis, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. Per quæ cognoscimus, quoniam sicut hi qui fornicationibus vel im¶ Ib. p. 117. [p. 22.]

66

66

66

66

66

« PoprzedniaDalej »