Obrazy na stronie
PDF
ePub

I. JUDICIUM ECCLESIÆ CATHOLICÆ.

II. PRIMITIVA ET APOSTOLICA TRADITIO.

III. BREVES ANIMADVERSIONES IN TRAC

TATUM GILBERTI CLERKE.

JUDICIUM

ECCLESIÆ CATHOLICÆ

TRIUM PRIMORUM SECULORUM,

DE

NECESSITATE CREDENDI,

QUOD DOMINUS NOSTER JESUS CHRISTUS SIT
VERUS DEUS.

ASSERTUM CONTRA

M. SIMONEM EPISCOPIUM, ALIOSQUE.

AUTHORE

GEORGIO BULLO, S. S. T. P.

PRESBYTERO ANGLICANO.

Imprimatur.

Jun. 4. 1694.

Henr. Aldrich, vice-can. Oxon.

PRÆMONITIO

AD

LECTOREM.

DUM in evolvendis M. Simonis Episcopii Institutionibus Theologicis olim versarer, perlecto capite tricesimo quarto lib. IV. sect. 2. De necessitate credendi modum filiationis divinæ Jesu Christi, ad privatos usus conscripsi, seu potius velut primis lineis designavi, responsionem ad argumenta, quibus ibidem vir eruditus probare conatus est, articulum de Filii Dei Servatoris nostri divina ex Deo Patre ante sæcula generatione in primitivis ecclesiis pro creditu ad salutem necessario minime habitum fuisse, adeoque ecclesias illas communionem coluisse cum iis, qui articulum istum negarent, Christumque purum putum esse hominem, qui ante B. Mariam non extiterit, crederent ac docerent. Brevem vero istam responsionem haud ita pridem ab amicis rogatus latius deduxi, pluribusque auxi; additis quoque tribus integris capitibus, in quibus, tum ex primævorum Patrum testimoniis, tum ex historia ecclesiastica, Episcopii sententiam luculenter, ni fallor, refutavi

mus.

Quid autem me impulerit, ut hoc, quicquid est, operis in publicum aliquando exire permiserim, dicam brevi. Prodiere in Anglia nostra, inter paucos a [vol. I. p. 338.]

« PoprzedniaDalej »