Obrazy na stronie
PDF
ePub

ræque postmodum a Romana et occidentalibus ecclesiis in suam fidei confessionem receptæ fuere, licet earum quidem nonnullæ serius. Nam etiam Ruffini ætate, in Romano et Aquilegiensi symbolo, articulo de Deo Patre aberant verba illa," Creatorem "cœli et terræ." Quippe Ruffinus ea in Aquilegiensi non habet, neque explicat, nec monet addi in Romano. Vide Vossium de tribus symbolis DissertI. thes. 31. Atqui constat ex iis, quæ paulo superius dixi, clausulam illam de creatione rerum omnium per summum Deum in antiquissimis orientis symbolis contra Gnosticorum hæresin positam fuisse. Atque hinc ipse Irenæus in sua fidei regula hæc verba diserte habet; Τὸν πεποιηκότα τὸν οὐρανὸν καὶ τὴν γῆν. "Qui fecit coelum et terram.” In articulo de ecclesia desiderabatur Ruffini ætate in symbolo Aquilegiensi et Romano vox catholicam. Neque enim in Aquilegiensi eam explicat Ruffinus, nec monet in Romano haberi. In Pammeliana quidem editione vox ista apponitur, sed contra fidem codicum vetustissimorumt. Leviculum quidem hoc fortasse videbitur; quod vero proxime notabimus, certe maximi erit momenti. In Romano et Aquilegiensi symbolo usque ad Ruffini tempora et amplius deerat (quod, ut vidimus, symbolum orientale diu ante habuit) caput de credenda vita æterna, ut apertissime ostendit Vossius de tribus symbolis Diss. I. Thes. 43. Vide et notas τοῦ μακαρίτου Oxoniensis episcopi in Epistolam Cypriani synodicam §. 70. p. 190. In Africano tamen symbolo etiam Cypriani ætate hic articulus 57 habebatur, ut ostensum est supra, §. 7. [p. 138.]

19. Dixi autem, additamenta orientalium plera

que, non omnia, a Romana ecclesia in suum fidei canonem recepta fuisse. Quæ enim in symbolo orientali vel aρéλKE ipsi videbantur, vel adversus hæreses in partibus occidentis pene ignotas addita fuere, Romana ecclesia, brevitatis amans, in sua confessione prætermisit. Sic in articulo primo de Deo Patre, recepit quidem, licet serius, verba illa, "Factorem "cœli et terræ," non item sequentia, "et visibilium " omnium, et invisibilium;" quod hæc in præcedentibus contineri existimavit. Præterea de istis hominum portentis, qui visibilia et invisibilia diversis auctoribus assignarunt, plebs Romæ Christiana vix fando inaudiverat. In eodem et sequenti articulo vocem eva, unum, quam omnes ecclesiæ orientis, teste Ruffino, in sua regula habuerunt, Romana omisit; quod scilicet blasphemia eorum, qui unum Deum Patrem Creatorem, unumve Jesum Christum negarent, Romæ ferme ignorata fuit. Rursus in secundo articulo post verba, “unigenitum Dei Filium," Romana ecclesia non addidit, quæ auéows in symbolo orientali subjecta fuerunt, nempe "genitum ex "Patre ante omnia sæcula, &c." quod hæc in prioribus dvváμei, h. e. potentia sive virtute comprehensa esse omnes intelligerent, atque in catechesi edocti essent. Sic et in septimo capite, de adventu Christi ad judicandum vivos et mortuos, in Romano symbolo desiderantur, quæ in orientali continuo sequuntur, "cujus regni non erit finis;" quod Cerinthi somnium nemo Romæ somniavit. Octavus Romani symboli articulus etiamnum nudus relinquitur, sine ulla exegesi aut adjectione, plane ut in prima et simplicissima Trinitatis Confessione se habuit," Credo "et in Spiritum S." quod sæpe olim miratus fui. Quippe in articulis de Deo Patre et Filio nonnulla,

ut vidimus, mutuata est ecclesia Romana ab orientalibus, quæ suæ confessioni apponeret. Quin etiam post articulum de Spiritu Sancto, orientalium exemplo, capita quædam, nempe de ecclesia, de remissione peccatorum, &c. adjecit. Cur igitur ipsum de Spiritu S. articulum nulla e illustravit? quin hic itidem orientalium ecclesiarum imitata est exemplum, addendo " Paracletum, qui locutus est per "prophetas ?" Equidem si consulto hæc omissio facta fuit, dicendum est, ut in prioribus, verba ista in Romano symbolo ideo prætermissa fuisse, quod hæresin ferirent, quæ Romanæ ecclesiæ nullum negotium facesseret. Neque vero alia hic adjectione opus fuit; siquidem præter illam Gnosticorum, (quæ etiam non tam ipsi Spiritui Sancto, quam legi et prophetis directam contumeliam fecit,) nulla alia hæresis uspiam exorta est, quæ dignitatem Spiritus Sancti ex professo atque aperto Marte labefactatum iverit, ante Macedonium, contra cujus blasphemiam mox a Patribus Constantinopolitanis satis provisum fuit.

X

Arius quidem, negando Filii divinitatem, consequenter Spiritus etiam Sancti divinam Majestatem magis negavit; neque enim adeo desipere potuit hæreticus, ut Filio Dei Spiritum S. anteponeret; (adeoque ab Epiphanio", Ambrosio et Augustino accusatur, quod Spiritum S. creaturam esse creaturæ dixerit;) verum in hac hæresi propugnanda operam suam minime posuit; unde neque synodus Nicæna contra ipsum quicquam de Spiritu S. definivit. Nimirum Antitrinitarii singulis ætatibus Filii Dei 0có

[ocr errors]

Epiph. Hær. LXIX. §. 52, 56. [§. 17. p. 740. et §. 56. p.778.] × Amb. de Symb. c. 2. [Hoc opus sine dubitatione pro spurio habendum est. Vid. Ambros. Op. Append. vol. II. p. 321.] y Aug. de Hær. c. 49. [vol. VIII. p. 18.]

58

Tητа oppugnandam sibi imprimis selegerunt, arrepta scilicet occasione ex iis Scripturæ locis, quæ incarnationem ejus et susceptam ab ipso salutis nostræ causa oikovouíav spectant; (neglectis interim, seu abjectis potius, quamplurimis S. literarum testimoniis, quæ de ejus beoλeyia loquuntur apertissime;) quo prætextu cum in oppugnanda Spiritus S. divinitate uti minime potuerint, de ipsa silere maluerunt, contenti per Filii quasi latera Spiritum etiam Sanctum confodisse. Cæterum notatu interim haud indignum est, quod etiam veteres Latini doctores nonnulli, articulum symboli sui de Spiritu S. exponentes, ad orientalium illud additamentum manifeste respexerunt. Sic Novatianus, Cypriani σuyxpovos et Romanæ ecclesiæ presbyter, in regula fidei, sive ut hodie loquimur, in libro de Trinitate, cap. 29. ad articulum de Spiritu S. et hæc habet; "Hunc autem Spiritum "Sanctum Dominus Christus modo Paracletum ap"pellat, modo Spiritum veritatis esse pronuntiat; "qui non est evangelio novus, sed nec nove datus. "Nam hic ipse et in prophetis populum accusavit, "et in apostolis advocationem gentibus præstitit;” et paucis interjectis, "Unus ergo et idem Spiritus, qui in prophetis et apostolis, &c." Ubi habemus. sensum et scopum verborum, τὸ παράκλητον, τὸ λαλῆς, σav dià Twν πρopηtwv, liquido explicatum. Scilicet iis significatur, non alium fuisse Spiritum sub Veteri Testamento, alium sub Novo; non alium prophetarum, alium apostolorum; sed unum eundemque Spiritum, qui apostolos inspiravit, etiam per veteres locutum fuisse prophetas, contra quam præfati docerent hæretici. Similiter Ruffinus in expositione symboli, postquam notaverat, verbis illis, "Credo in Spi"ritum Sanctum," per præpositionem in divinitatem

66

66

ejus indicari, continuo subdit, "Is ergo Spiritus "Sanctus est, qui in Veteri Testamento legem et prophetas, in novo vero evangelia et apostolos in" spiravit." Denique caput decimum symboli Romani, de remissione peccatorum, manifesto nihil est aliud quam segmentum articuli, in veteri symbolo orientali sic plenius expressi; " Credo in unum baptis"mum pœnitentiæ in remissionem peccatorum ;" sive, ut Patres Constantinopolitani caput illud tradunt, "Confiteor unum baptismum pœnitentiæ in "remissionem peccatorum." Cujus articuli priorem partem de baptismo ideo Romani videntur siluisse, quod a Gnosticorum de sacramento illo hæresi, quam supra commemoravi, ecclesiæ Romanæ nihil periculi immineret. Cæterum cum in hisce omnibus, quæ hactenus notavimus, symbolum Romanum orientali arctius fuerit, aliis tamen duobus integris articulis ipso hodie est auctius, articulis nempe, " de descensu "Christi ad inferos," et "de communione sanctorum." Sed dudum observarunt viri eruditi, articulos istos antiquitus a Romano etiam symbolo abfuisse. Atque hæc demum sunt, quæ mihi persuaserunt, symbolum orientale, a Cyrillo expositum, Romano, quod apostolorum dicitur, esse antiquius, adeoque hoc ex illo factum ac derivatum fuisse.

20. Unicam præterea observationem adjiciam, dein huic disceptationi, de symbolis veteris ecclesiæ, jam satis quidem prolixæ, finem tandem facturus. Notandum est igitur, etiam ipsos Arianos in suis fidei confessionibus apud Athanasium, quas jam supra in hoc capite commemoravi, articulum de Filio Dei ad eundem fere modum retulisse, quo in symbolo Hi

z Vide Voss. de Trib. Symb. Diss. I. Thes. 34. et not. in Ep. Cypriani LXX. p. 190. edit. Oxon.

« PoprzedniaDalej »