Obrazy na stronie
PDF
ePub

strati! de ordinibus nempe seu legionibus militaribus, per inscriptiones annorum Severi II. III. ac IV. istas: IMP. CAES. L. SEPT. SEV. etc. TRIB. POT. II. IMP. IV. COS. II. PROCOS. P. P. ORDO CLUS. et: VIRG. DIAN. SACR. PRO SALUTE IMP. L. SEPT. SEV. etc. TRIB. POT. III. IMP. V. ORDO CLUS. ac: IMP. CAES. etc. IMP. VIII. TRIB. Pot. iv. leg. VII. CLUS. Historiam nihilominus nostram auspicabimur a primo Severi anno et Tertulliani iam Christiani ab anno illius tertio, dummodo quaedam praemiserimus de eius appellationibus Q. Septimii Florentis Tertulliani Carthaginiensis, et proinde de ipsius gente, familia, stirpe, parentibus, patria, institutione, studiis et scriptis adolescentiae, vitae statu et aetate, quum Severus imperium iniit.

Porro Q. (quod Auctori nostro tribuerunt iam olim Vincentius Bellovacensis, Trithemius, Politianus et MSS. Codd.) praenomen esse, norunt antiquarii omnes, fortassis quod quinto loco natus esset, utpote quum praenomina aut ab eventu, aut ab avis, proavis seu atavis fere usurpari a Romanis soleant (in quorum locum hodie successerunt propria cuiusque nomina) quale est et illud: QUINCTA SEPTIMIA, quod inter praenomina feminarum ab Onuphrio recensetur. Septimii, gentis est appellatio, quae apud Romanos primum regia, deinde plebeia, postremo consularis fuit et patricia. Inprimis enim invenitur SEPTIMIUS MESIUS AEQUICOLARUM REX; inde in variis marmorum inscriptionibus, partim inter epigrammata antiquae Urbis, partim in Orthographia Aldi Manutii, feminarum appellationes: SEPTIMIA ANNIA, FL. HERATIA SEPTIMIA OCTAVILLA, SEPT. FELICISSIMA EURESIA, SEPT. SECUNDA, SEPT. EXORATA, et ordinis militaris virorum (quae ad institutum magis faciunt) T. SEPTI

MIUS FELICISSIMUS COHORTIS II. et L. FLAVIUS L. F. SEPTIMIUS AFER OCTAVIANUS C. V. TURM. II. EQUIT. ROM. XVIR STLITIBUS IUDICANDIS; et L. SEPTIMIUS ANTIGONUS MIL. COH. VI. PR., et T. SEPTIMIUS C. F. SER. TIVIA TR. MIL., denique L. SEPTIMIUS SEVERIANUS, et SEPT. CAPITO v. P.; consularium denique virorum sub Iulio Caesare Augusto P. SEPTIMIUS, Trajano Caesare SEPTIMIUS AGNIDINUS V. c. AGENS. PER HISPANIAS V. C. P. T. VICESACRA COGNOSCENS; sub Marco imp. SEPTIMIUS SEVERUS; sub imper. Vero L. SEPTIMIUS SEVERUS, M. SEPTIMII GETAE F. postmodum imperator; sub ipso illo Severo D. CLODIUS SEPTIMIUS ALBINUS, cum illo, uti supra diximus, Caesar appellatus; P. SEPTIMIUS M. F. GETA illius frater, Q. SEPTIMIUS PLAUTIANUS Antonini, filii ipsius, socer; et (mirum de Antonino eius filio maiore natu, quod Septimii appellationem praetermiserit) P. SEPTIMIUS SEVERI AUG. F. GETA IMP. CAES. AUG. De quorum gente an fuerit etiam ipse Afer Auctor noster non ita constat, ipse interim sibi ipse, lib. De Vel. Virg. cap. ult. his verbis id nominis tribuit: Pax et gratia a Domino nostro Iesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cuius hoc opusculum est; hinc et a Lactantio Instit. Divin. V. 1. et a B. Hieronymo 188. Epist. ad Fabiolam, Septimius Tertullianus appellatur; quibus etiam consentiunt Trithemius, Politianus et MSS. excusique hactenus codices omnes. Florentis cognomen, familiam quidem certam gentis Septimiae significat, sed quaes apud Romanos fuit incognita; attribuitur tamen Auctori non modo in excusis, sed et MSS. Codd., ac iam olim a Trithemio et Politiano. Tertulliani nomine praeter alios, qui illius mentionem faciunt scripto

res omnes, non modo verbis iam citatis, sed etiam hisce seipsum ap pellat: Tantum oro ut, quum petitis, etiam Tertulliani peccatoris memineritis, et: Memento in orationibus tuis Tertulliani ad haec exhortantis. Quod videtur derivatitium a Tertullo, sicuti Octaviani ab Octavio et Septimini a Septimio, et stirpem significare familiae Florentum. De qua fortassis est quae extat Montani ad S. Mauritium ac Mediolani ad S. Victorem porta Vercellensi haec inscriptio:

C. SARTORIUS L. F. OVF. TERTULLIANUS VETERANUS LEG. XI. CURATOR CIHoc saltem constat ex VIUM ROMANORUM MOGUNTIACI, seu MUNGOTIARII.

Eusebii Chronico et B. Hieron. Cat. Scriptorum Eccles, Tertullianum nostrum Afrum fuisse centurionis proconsularis filium; quod etiam affirmant B. Isidorus, Ven. Beda, Nicephorus, Freculphus Lexoviensis, Marianus Scotus, Ado et Vincentius Bellovacensis.

Patriam Carthaginem indicat agnomen Carthaginiensis: in quo etiam illi consentiunt, quum dicunt provinciae Africae, civitatis Carthaginiensis, sicuti et B. Optatus Milevitanus lib. I. Adv. Parmenianum, et nominatim Nicephorus, quum Carthagine in Africa ortum scribit. Quid? quod ipse Auctor id satis superque indicet initio libri De Pallio: Principes, inquit, semper Africae, viri Carthaginienses vetustate nobiles, novitate felices. Tamen et vobis habitus aliter olim tunicae fuere, et quidem in feminis, in viris autem pallii extrinsecus habitus. Vobis vero post iniuriae beneficium, post Gracchi obscoena omnia, post trinas Pompeii aras et longas Caesaris moras: ubi moenia Statilius Taurus imposuit, solemnia Sentius Saturninus enarravit, quum concordia iuvat, toga oblata est. Pallium tamen generaliter vestrum, immemores etiam, denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem illa dicitur Carthago studiis asperrima belli prima omnium armasse. Quum tamen ultimarent tempora patriae (en patriam Carthaginem vocat) et aries iam Romanus in muros quondam suos auderet, stupuere illico Carthaginienses ut novum extraneum ingenium. Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas. Sic denique nec pallium agnoscitur. Haec paulo prolixius, ob opinionem Vadiani, qui in charta Palaestinae patriam illi assignat municipium quoddam iuxta Aras Philenorum fratrum.

Atqui Tertulliani qualis felix fuerit institutio, libri eius Adversus Gentes testantur, qui (B. Hieronymo teste Epist. ad Magnum) cunctam seculi continent disciplinam, e quibus vel solis constat omnes illum auctores evolvisse, historicos, poëtas, grammaticos; de iureconsultis vero res notior est quam ut probatione sit opus, de medicis et philosophis idipsum ex libro De Anima colligere est. Quorum omnium catalogum in suas classes distributum reperiet lector inter indices nostros, tam Graecorum quam Latinorum. Hinc a Lactantio dicitur in omni genere litterarum peritus, ab Eusebio legum et rerum Romanarum peritia clarus, a B. Hieronymo acris et vehementis ingenii vir, quo nihil eruditius, nihil acutius, a B. Augustino disertissimus, qui buccis sonantibus orationem inflaverit, a Nicephoro eloquentia admodum pollens, acris et ingeniosus admodum. Quae omnia latius multo prosequitur Vincentius Lirinensis:,,Hic (inquit) apud Latinos nostrorum omnium facile princeps iudicandus. Quid enim hoc viro doctius? quid in divinis atque

humanis rebus exercitatius? Nempe omnem philosophiam et cunctas philosophorum sectas, auctores assertoresque sectarum omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et vehementi excelluit, uti nihil sibi paene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere illiserit? Iam porro orationis suae laudes quis exequi valeat? Quae tanta nescio qua rationum densitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat, cuius quot paene verba, tot sententiae sunt, quot sensus tot victoriae." Quanquam interim experientia ipsa convicti fateamur necesse sit, quod de eo scribit Lactantius, parum esse facilem, minus comptum et multum obscurum et, iuxta B. Hieronymum, crebrum quidem in sententiis, sed difficilem in eloquendo, ut non mirum sit, stylum eius et aliorum etiam Afrorum facile potuisse discerni a Nepotiano (uti in Vita eius testatur idem B. Hieronymus), Minutii Felicis dico, B. Cypriani, Arnobii, Lactantii, Victorini. Obscuritatis vero styli praecipuam causam annotavit alicubi Rhenanus, quod ex Graecorum auctorum assidua lectione adeo Graecas loquendi formulas imbiberit, ut etiam Latine scribens illarum oblivisci nequiret. Et vero scripsisse eum quaedam in adolescentia, atque adeo ante fidem Christi susceptam, idem B. Hieronymus locuples testis est. Nam,,est (inquit lib. I. Adv. Iovin.) huius loci nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exultare sermone. Certe et Tertullianus, quum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia." Cuius libri argumentum et titulum idem Epist. 22. ad Eustoch. recenset: „Si tibi placet (inquit) scire quot molestis virgo libera, quot uxor astricta sit, legas Tertullianum Ad Amicum Philosophum." Quo fit ut castitatem, quam toto vitae tempore usque adeo commendatam habuit, etiam iam inde ab illo observatam censeamus. Atque adeo non tam suo quam aliorum nomine, exempli gratia, dictum intelligimus illius Auctoris: „Ego me scio neque alia carne adulteria commisisse, neque nunc alia carne ad continentiam eniti." (De Resurr. Carn. cap. 59.)

Coniugium tamen iniisse Tertullianum ex libris duobus Ad Uxorem perspicuum est: fortassis quod nondum sublatae essent Papia, Poppaea et lulia leges, quae liberos suscipi cogebant (uti ipse fatetur) et caelibes et orbos vetabant ex testamento solidum capere; de quibus per Severum imp. sublatis infra latius. Quarum legum constitutio praescribens matrimonii certam aetatem, utpote iuxta Platonem anni XXXV., nostram confirmat coniecturam, quod ante fidem matrimonium contraxerit, quanquam tamen liberorum eius nulla uspiam mentio. Scribitur autem a Trithemio apud Carthaginem aliquot annis rhetoricam gloriose docuisse; postea et oratorem fuisse seu causarum advocatum mox comprobabimus. Iureconsultum etiam fuisse constat ex variis quibus utitur phrasibus et IC. vocibus. Fortassis Romae praeceptore usus est Serbidio Scaevola, et studiorum collega Severo imp. et Aemilio Papiniano, aetate tamen minor Severo, qui natus fuit anno Domini CXLVI., ut quadragenarius fuerit initio imperii illius. Inde enim ad finem usque imperii ipsius et filii eius Antonini Caracallae, sub quibus Auctor floruit, anni efficiuntur XXIV. aut circiter, et sic simul

constituuntur LXIII. aetatis Tertulliani, a quo anno (quem climactericum vocant medici) decrepita aetas, ad quam usque vixit, exordiri solet. Pro quo facit quod B. Hieronymus et Nicephorus post mediam aetatem in haeresin Montani lapsum scribunt, nempe nostra quidem sententia circa annum aetatis eius quinquagesimum tertium, anno Severi XV. toto ante obitum decennio. Verum de his plus satis. Iam ad historiam pergamus annorum illorum XXIV.

Anno igitur Domini CXCIV. C. Sosio Falcone et C. Iulio Fructo Claro coss. S. Victoris filius F. Afri Romani pontificis anno VIII. imp. Caes. L. Septimii M. F. Afri Pii Pertinacis Augusti anno primo Tertullianus adhuc ethnicus causarum patronum agebat Carthagine; quod comprobatur his ipsius verbis, quae sub Pallii persona de se scripsit iam Christianus factus: Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo, cancellos non adoro, subsellia non contundo. Iura non conturbo, causas non elatro. Plus togae laesere rempublicam quam loricae (De Pall. c. 5.). Certe ethnicum se fuisse ipse fatetur, agens de iudicio extremo vita et igne aeternis et suscitatione defunctorum: Haec, inquit, et nos risimus aliquando, de vestris fuimus. Fiunt, non nascuntur Christiani (Apolog. c. 18.). Apud Auctorem vero quaedam ad annum hunc pertinentia reperire est. Imprimis de caede imper. P. Helvii P. F. Pertinacis occisi V. Kal. April. illud Apologetici: Unde qui faucibus exprimendis palaestricam exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus Stephanis atque Parthenis audaciores? De Romanis, ni fallor. (Apol. c. 35.), utpote qui in foribus palatii ab armatis praetorianis militibus interfectus sit, factione Laeti praefecti praetorio eiusdem, cuius iussu Commodus imper. non multo ante a Narcisso athleta, cum quo ille solebat in palaestrica exerceri, strangulatus fuerat. Deinde de imper. Caes. Pescennio Nigro, qui occiso iussu Senatus imper. Caesar M. Didio M. F. Commodo Severo Iuliano Augusto exante diem Kalendas Maias imperium invaserat, illud eiusdem loci: Plane caeteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide nihil hosticum (adversus Caesarem) de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirant. Unde Cassiet Nigri? Quorum prius ad Avidium Cassium refertur, qui ex familia Cassiorum C. Iulii Caes. interfectorum et Antonino Pio. et Marco ac Vero impp. principatus extorquere conatus fuit, alterum ad Nigri conspirationem adversus Severum imperatorem. Iam et solemnia Caesarum (qualia etiam Kalend. Iuniis in auguratione nova Severi, qui antea Idibus Maii ab exercitu imperator dictus fuerat, celebrata sunt) ibidem in haec verba describit: Cur die laeto non laureis postes obumbramus, nec lucernis diem infringimus? et paulo post: Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Testis et Tiberis, et scholae bestiarum. Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparerent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis etiam illa hora, qua acclamant: De nostris annis tibi lupiter augeat annos? Hoc enim indicant Herodianus lib. II. inter caetera scribens milites praeto

rianos relictis armis pomparum habitu laureatos processisse, et Spartianus ac fasti consulares, dum XXX. postquam in urbem venerat die, exante diem Kal. Iul. profectum scribunt Severum in Orientem contra Nigrum tyrannum, datis prius plebi congiario et donativo militibus; denique et haec numismatis inscriptio: IMP. CAES. L. SEPT. SEV. PFRT. aug. cos. LIBERALITAS AUGUSTI. quo pertinet etiam quod praemittitur: Focos et thoros in publicum educere, vicatim epulari, civitatem tabernae habitu obolefacere, vino lutum cogere. Ad hunc praeterea annum pertinere censemus illud lib. Ad Scapulam: Ipse etiam Severus pater Antonini Christianorum memor fuit. Nam et Proculum Christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et Antoninus optime noverat Christiano lacte educatus (Ad Scap. c. 4.). Nam morbum illi gravem contigisse initio imperii, ex Aelio Lampridio vel inde patet, quod quum filii sui id aetatis non haberent ut imperare possent, Severum id in animo habuisse scripserit, ut, si quid sibi forte humanitus accidisset, Niger Pescennius et Clodius Albinus succederent; quorum ille occisus fuit anno sequenti. Et quum (sicuti infra latius) anno ipsius IV. Antoninus annum agens XIII. Caesar. Aug. appellatus sit, oportebit huc referre quod de illius scribit educatione Auctor. Cui simile est illud de illo Spartiani:,,Si quanto feris obiectos damnatos vidit, flevit, aut oculos avertit. Septennis puer, quum collusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, neque auctorem verberum diu respexit." Christiano vero lacte educatum, ex eo confirmatur, quod Lugduni natus sit, ubi vigebat fides Christiana.

Anno Domini CXCV. imp. Caes. L. Sept. Sev. Pert. Aug. II. et D. Clodio Sept. Albino Caes. II. coss. ann. IX. S. Victoris Rom. pont. et ipsius Severi II. adhuc Carthagine causarum fuisse advocatum Tertullianum verisimile est. Ad hunc autem annum referri debet illud ipsius lib. Ad Scapulam: Sic et circa maiestatem imperatoris infamamur, tamen nunquam Albiniani nec Nigriani vel Cassiani inveniri potuerunt Christiani; sed idem ipsi qui per genios eorum in pridie usque iuraverant, qui pro salute eorum hostias et fecerant et voverant, hostes eorum sunt reperti (Ad Scap. cap. 2.). Hoc enim anno imper. Caes. C. Pescennius Niger Iustus August. occisus est apud Cyzicum, sive Isicum iuxta Herodianum; quo facto mox Severus eos senatores occidit qui Nigri partes secuti fuerant et cum Nigro militaverant ducum aut tribunorum nomine, aliosque omnes exceptis militibus, quos impunitate proposita recepit; Antiochenis privilegia et Neapolitanis ius civitatis eadem de causa ademit. Aliquot deinde barbarorum reges (iuxta Onuphrium), qui Nigro fuerant auxilio, a Severo victi sunt; quare ipse Imp. II. III. et IV. appellatus est; quos omnes Nigrianos Auctor noster appellat. Quod postremum confirmat nostram sententiam de Arabibus, Parthis et Adiabenis hoc anno devictis; atque adeo huc pertinent inscriptiones nummorum et marmorum antiquae supra citatae; et proinde illud Auctoris: barbari exclusi (De Pall. c. 2.). Et vero constitutiones his coss. editae titulo Severi et Antonini Augg. datae

« PoprzedniaDalej »