Obrazy na stronie
PDF
ePub

sub beato Damaso et post ipsum usque ad Sixtum A absque gravi scandalo a presbyteris in populo inter

mitti [prætermitti] possit, nisi forte apostolica sedes generaliter et synodaliter prohibere voluerit.

CAP. XXII. — Quid sacerdos agat post missam? Finitis omnibus osculatur sacerdos [presbyter] altare, dicens: Placeat tibi,sancta Trinitas. Deinde sacris vestibus se exuens, cantat hymnum trium puerorum, juxta quod patres in Toletano concilio IV decreverunt cap. 14, videlicet ut examinationi subjaceret quicunque sacerdos eumdem bymnum post missam dicere negligeret. Psalmum quoque : Laudate Dominum in sanctis ejus in gratiarum actionem subjungens, cum Pater noster, et versibus ad hoc competentibus, concludit eam cum oratione illa: Deus qui tribus pueris. Sciendum autem juxta B decreta pontificum quod presbyterò non licet coram episcopo, nisi eo jubente, vel sacrificare, vel populum benedicere, vel salutare, vel exhortari. Unde cum legit evangelium coram episcopo, benedictionem petit ab eo. Item cum vult sacrificare, inclinat se episcopo pro concessione, qui etiam cum populo inclinatur, pro ultima benedictione. CAP. XXIII. Brevis descriptio celebrandæ missæ.

successorem ejus, ecclesiasticis institutis studiosissime invigilavit: ipse, inquam, Rustico Narbonensi episcopo de ecclesiasticis ordinibus scribens, presbyteros a benedictione super populum non prohibendos esse asserit: « Si, inquit, presbyter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populum non debet, qui Christum meruit consecrare?» Et post pauca: « Hoc in ecclesiis tuis [suis] presbyteri faciant, quod Romæ, sive quod in Oriente, quod in Africa, quod in Hispania, quod in Britannia, quod in Gallia, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat. Ex his ergo conjicere possumus beatum Damasum papam hujusmodi benedictionem presbyteris illicitam, aut penitus non dixisse, aut si dixit, ecclesiasticam tamen consuetudinem in hoc prævaluisse, præcipue cum ipsius verba ita possint intelligi ut presbyteros doceret quod eis quasi ex proprio officio usurpare non liceret, quod[quid] eis ab episcopali auctoritate concedi posse non ignorarent. Sic enim confirmatio neophytorum penitus separata est ab officio. presbyterorum: quam tamen sanctus Gregorius papa primus quibusdam presbyteris concessisse lelegitur,scribens Januario Calaritano episcopo: «<Item et susceptionem, pœnitentium non ex sua consecratione, sed ex episcoporum concessione presbyteri habere meruerunt. Quod illum non latebit, quicunque ordinem consecrationis eorum, sive statuta sanctorum Patrum, diligenter inspexerit. » Agathense quoque concilium capitulo quadragesimo quarto benedictionem super populum presbyteris prohibere videtur, sed hanc prohibitionem de episcopali tantum benedictione factam interpretantur; quæ utique benedictio juxta decimum octavum Toletani concilii capitulum (7), et attestationem S. Augustini ad Paulinum episcopum, ante communionem populo a solis episcopis debet [solet] impendi. Si quis vero hoc de hac ipsa benedictione de qua agimus dictum putaverit, sententia tamen provincialis concilii tam generali ecclesiastica consuetudini præjudicare non poterit. Ideo autem hujusmodi benedictio fortasse antiquitus presbyteris interdicta est quia et ad episcopale officium pertinere videbatur, et ecclesiastico conventui nondum adeo necessaria reputabatur. Nam soli communicantes confectioni sacramentorum antiquitus inter- D erant quibus et oratio post communionem, quæ pro solis communicantibus instituta est, pro benedictione potuit satisfacere. Apud modernos autem, cum jam populus communicare cessaret, nec tamen a divinis mysteriis se subtraheret, necessario permissum est ut a presbytero benediceretur, ne tam benedictione quam communione privatus discedere videretur. Sive autem ea occasione sive alia hoc presbyteris permitteretur ab episcopis, adeo tamen in usum jam usquequaque devenit, ut nequaquam

C

Presbyter cum se parat ad missam, in primis cantat psalmos: Quam dilecta, Benedixisti, Inclina, Credidi propter. Deinde Kyrie eleison, Pater noster, Et ne nos inducas, Vers. Ego dixi, Domine. Convertere, Domine, Fiat misericordia, Sacerdotes, Protector noster aspice, Domine, exaudi. Oratio. Aufer a nobis, Domine, iniquitates nostras et peccata nostra, ut mereamur puris mentibus introire. Alia: Actiones nostras quæsumus, Domine, et aspirando præveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra operatio per te semper incipiat, et per te cœpta finiatur. Per Dominum nostrum, etc. Paratus autem, vénit ad altare, dicens: Antiph. Introibo ad altare Dei. Psalm. Judica me, Deus, et discerne. Et facit confessionem. Confiteor Deo omnipotenti, istis sanctis et omnibus sanctis et tibi, frater,quia peccavi in cogitatione, in locutione, in opere, in pollutione mentis et corporis. Ideo precor te, ora pro me.

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua, liberet te ab omni malo, et confirmet te in omni opere bono, et perducat nos pariter Jesus Christus Filius Dei vivi in vitam æternam. Amen. Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Cum sacerdos accipit oblationem, dicit: Acceptabile sit omnipotenti Deo sacrificium nostrum. Deinde calice in altari ad dexteram oblatæ deposito dicit: Veni, sanctificator omnipotens, æternæ Deus, benedic hoc sacrificium tuo nomini præparatum. Per Christum, etc. Et inclinalus ante altare, dicit: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam passionis, resurrectio

(7) Hodie exstat hic canon num. 30. Citat tamen eum Gratianus titulo c. 44.

nis, ascensionis Domini nostri Jesu Christi, et in A æterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et honorem sanctæ Dei Genitricis Mariæ, S. Petri, et S. Pauli, et istorum atque omnium sanctorum tuorum, ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem, et illi pro nobis dignentur intercedere, quorum memoriam agimus in terris. Per Christum, etc. Deinde, Orate. Sequitur secreta.

Canon juxta Romanam auctoritatem est iste : Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas (hic signat sacerdos oblationem et calicem tribus vicibus, sub una cruce) hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata. In primis quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro. N et antistite nostro.

B

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum (hic nomina vivorum memorentur, si volueris, sed non Dominica) et omnium circumastantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis atque incolumitatis suæ tibi reddunt vota sua æterno Deo vivo et vero. Communicantes et memoriam venerantes in primis gloriosæ semper virginis Mariæ Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi, sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum, Petri, Pauli, Andreæ, Jacobi, Joannis, Thomæ, Jacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddai, Lini, Cleti, Clementis, C Sixti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosme et Damiani, et omnium sanctorum tuorum, quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. Hic inclinatur usque ad altare,dicens: Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quæsumus, Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace dispones, atque ab æterna damnatione nos eripias, et in electorum tuorum jubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Erectus autem cum tribus crucibus benedicit: Quam oblationem tu, Deus, in omnibus quæsumus benedictam, ascriptam,ratam, rationabilem acceptabilemque facere digneris. Hic separatim signat oblatam etcalicem. D Ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas, elevatis oculis in cœlum ad te Deum Patrem suum omnipotentem; tibi gratias agens, benedixit, fregit, dedit discipulis suis, dicens: « Accipite et manducate ex hoc omnes: Hoc est enim corpus meum. » Simili modo postquam conatum est, accipiens, et hunc præclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas, item tibi gratias agens, benedixit, dedit discipulis suis, dicens : « Accipite et bibite ex hoc omnes: Hic est enim calix sanguinis mei novi et

pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Hæc quotiescunque feceritis, in mei memoriam fa, cietis. » Unde et memores nos, Domine, servi tuised et plebs tua sancta, Christi Filii tui Domini Dei nostri tam beatæ passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in cœlum gloriosa ascensionis, offerimus præclaræ majestati tuæ de tuis donis, ac datis. Hic tres cruces super utrumque simul facit, et quartam super oblationem, et quintam super calicem. Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immuculatam, panem sanctum vitæ æternæ et calicem salutis perpetuæ. Super que propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere, veluti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, san. etum sacrificium, immaculatam hostiam. Hic inclinat se juxta altare, dicens: Supplices te rogamus; omnipotens Deus, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum, in conspectum divinæ majestatis tuæ. Hic erigit se dicens: Ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus, omni benedictione cœlesti et gratia repleamur. Per Christum Dominum nostrum. Hic duæ orationes dicuntur: Memento etiam, Domine, et eorum nomina qui nos præcesserunt cum signo fidei, et dormiunt in sommo pacis. Et recitantur nomina. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus locum refrige. rii lucis et pacis ut indulgeas, deprecamur, Per Christum Dominum nostrum. Nobis quoque pecca

toribus famulis tuis de multitudine miserationum tuarum sperantibus partem aliquam et societatem donare digneris, cum tuis sanctis apostolis et martyribus, cum Joanne, Stephano Mathia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cecilia, Anastasia, et cum omnibus sanctis tuis, inter quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed veniæ, quæsumus largitor, admitte. Per Christum Dominum nostrum. Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas (hic tres cruces super utrumque simul facit), sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis (hic cum oblata quatuor cruces facit super calicem, et quintam in latere ipsius), per ipsum, et cum ipso, et in ipso est tibi Deo Patri omnipotenti in unitate Spiritus sancti, omnis honor et gloria. Hic elevat oblatam cum calice, dicens: Per omnia sæcula sæculorum. Responsio: Amen. Et deponat oblatam, dicens: Oremus. Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere: Pater noster, qui es in cœlis, usque, libera nos a malo. Libera nos, Domine, ab omnibus malis præteritis, præsentibus et futuris. Et intercedentibus beata gloriosa semper virgine Maria, et beatis apostolis tuis Petro et Paulo atque Andrea (hic nominat quotquot sanctos voluerit), cum omnibus sanctis, da propitius pacem in diebus nostris, ut ope misericordiæ

tuæ adjuti, et apeccato simus semper liberi (hic pa- A cum non aliunde nisi ex ejus præcessione eadem tenam accipiat, et osculatam deponat) et ab omni perturbatione securi. Hic corpus super patena in tria dividat, dicens: Per Dominum nostrum Jesum Christum, usque, per omnia sæcula sæculorum. Respon, Amen. Hic etiam tertiam partem in calicem mittat, dicens: Pax Domini sit semper vobiscum. Respon. Et cum spiritu tuo. Et subjungit orationem istam : Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi accipientibus nobis in vitam æternam. Amen. Et osculato altari dat pacem astanti, ita dicens: Pax tecum. Respon. Et cum spiritu tuo: Inclinatus autem dicit antequam communicet: Domine Jesu Christe, qui voluntate Patris, cooperante Spiritu sancto, per mortem propriam mundum vivificasti, libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum ab omnibus iniquitatibus meis, et fac me tuis inhærere mandatis, et a te nunquam in perpetuum separari. Qui cum Patre, etc. Cum distribuit eucharistiam, dicit: Corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi proficiat tibi in vitam æternam. Amen. Postquam omnes communicaverunt, dicit: Quod ore sumpsimus, (pura) mente capiamus, et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. Finita missa, dicit: Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meæ, et præsta ut hoc sacrificium, quod oculis tuæ majestatis ego indigne obtuli, mihi et omnibus pro quibus illud obtuli, te miserante, sit propitiabile, Per Christum, etc. Exuens se vestibus sacris dicit. Psalm. Benedicite omnia, Laudate Dominum in sanctis, Kyrie eleison, Pater noster. Confiteantur tibi, C Domine, omnia opera tua. Exsultabunt sancti in gloria. Exsultent justi in conspectu. Non nobis, Domine, non nobis. Domine, exaudi orationem. Deus, qui tribus pueris. Actiones nostras.

Dominica nomen et officium obtineat. Sed et Junior Gregorius papa, scribens de ordinatione [ordine] sancti Bonifacii archiepiscopi ad Moguntiacenses, præcepit ut ordinatio quæ jejunio Martii ascribitur, in ingressu Quadragesimæ cum eodem jejunio sempcr celebretur. Beatissimus quoque Leo papa primus, in sermone de jejunio septimi mensis, vernum jejunium in Quadragesima, æstivum in Pentecoste, autumnale in septimo mense celebrandum esse de. nuntiavit. Item beatus Gelasius papa in decretalibus suis, capitulo 11, constituit, ut ordinationes presbyterorum et diaconorum, non nisi certis temporibus fiant, quippe in jejunio quarti et septimi et decimi mensis, id est Junii, Septembris atque Decembris, necnon in quadragesimalis initii jejunio, quod proB cul dubio Martii intelligitur. Videsne ergo quam aperte idem jejunium cum ordinatione sua primæ Quadragesimali hebdomadæ ascribatur, cum tam signanter Quadragesimalis initii jejunium cognominetur? Hoc autem initium Quadragesimæ, non a ca pite jejunii, sed a subsequenti Dominica est computandum. Nam quamvis a capite jejunii pro quodam complemento Quadragesimalis abstinentiæ incipiamus,a subsequenti tamen Dominica, juxta assertionem sancti Ambrosii et sancti Gregorii et aliorum sanctorum Patrum, Quadragesimam proprie exordimur. Nullum autem commoveat quod tempore Henrici secundi imperatoris duodecim episcopi, Moguntiæ congregati, aliter de hoc jejunio statuisse leguntur. Cum enim apud ipsos non modica varietas de hujusmodi jejuniis accideret, eo quod antiquam

[merged small][ocr errors][merged small]

Gregorius papa septimus cum apostolicæ sedi præsideret, constituit ut jejunium quod dicitur Martii in prima hebdomada Quadragesimæ omni anno celebretur, sicut et sancti Patres illud instituisse leguntur. Nam sanctus Gregorius papa primus, tam in Sacramentario quam in Graduali libro, sive Antiphonario officia ejusdem jejunii primæ Quadragesimali hebdomadæ ascripsit. Item sanctus Hieronymus in libro Comitis lectiones et Evangelia de eodem Jejunio eidem hebdomadæ injunxit. Ipsa etiam vacans Dominica, quam sanctus Gregorius in Quadragesima secundam esse voluit, evidertissime insinuat quod jejunium Martii nihilominus omni anno ipsam in prima hebdomada præcedere debeat. Non enim eadem Dominica proprie vacans diceretur, si non Sabbatum xi lectionum e vestigio subsequeretur, quod proprium est omnium Dominicarum vacantium, quæ cum proprio careant officio, ex præcedenti hebdomada inofficiantur, si tamen necesse fuerit ut assumantur. Unde et hæc Dominica de qua agimus ex quarta feria præcedenti jejunii officium mutuavit. Necessarium est ergo ut illud illam præcedat,

[ocr errors]

sanctorum Patrum traditionem in hac re minus attenderet, pro hujusmodi confusione corrigenda hanc sibi regulam proposuerunt, ut deinceps in prima quarta feria Martii,et in secunda Junii,et in tertia Septembris, omni annojejunarent. Sed hæc regula apostolicæ auctoritati præjudicare nec debet nec potest, præsertim cum evidentissime statutis sanctorum Patrum videatur repugnare. Si enim prædictam regulam annuatim observamus, multoties non solum in Quadragesima, sed etiam ante Quadragesimam jejunabimus. Cum et statuta apostolicorum virorum, et institutio officiorum, ut prælibatum est, illud infra Quadragesimam, imo in prima Quadragesimæ septimana, semper celebrare decernant. Indubitanter ergo refutare debemus quidquid tam evidenter apostolicæ auctoritati contraire videmus, unde totius Christianæ religionis et ordinis exordium et formam accepimus. Nec mireris hoc jejunium potius Martio quam Februario ascribi, quamvis in Februario cum ipsa Quadragesima nonnumquam occurrat. Semper enim idem jejunium aut Kalendaria aliquando aut lunationem Martii, aut utrumque simul incurrit: Februarii autem Kalendaria aliquando, lunationem vero nunquam attingit. Ergo multo congruentius Martio ascribitur, quem nunquam relinquit, quam Februario, quem multoties penitus non attingit. Observatur sane boc jejunium cum ipsa Quadragesima

secundum lunationem, sicut et Pascha. Unde non A madas eisdem jejuniis internumerare valebis:quod

incongrue ipsum Martio propter lunationem ascribitur, quamvis in Februario occurrat. Sicut et Pascha Aprili semper ascribitur, quamvis sæpe in Martio contingat. Nec hoc utique probabili exemplo carebit,si sacrorum ordinum dispensatio nonnunquam fiat in Februario, dum hoc egerit quadragesimalis initii præmutatio [ratio]. Nam reverendissimi Patres nostri, sanctitate et apostolica auctoritate præcipui, videlicet Simplicius, Gelasius, Symmachus, Felix, in Februario ordinationes fecisse leguntur,cum jam sancta Romana Ecclesia jejunia Quatuor Temporum in ordinatione observare decreverit,hocque aliis quoque Ecclesiis ita observandum promulgaverit. Ergo absque omni dubio observare debemus. Unde tam certa præcepta et exempla sanctorum Patrum apostolica auctoritate præditorum sufficienter habemus, præsertim cum et facilius observetur quod provida antiquitas et auctoritas instituit, quam quod inconsiderata novitas et infirmitas adinvenit.Nulli enim dubium est quin facilius sit omni anno idem jejunium Martii in eadem hebdomada cum eisdem officiis inconfuse celebrare, quam de hebdomada in hebdomadam non sine confusione officiorum, ut multi solent, illud annuatim mutare.

CAP. XXV.

[ocr errors]

B

- De jejunio æstivali. Gregorius papa septimus apostolicæ sedi præsidens, constituit ut æstivale jejunium infra octavam Pentecostes annuatim celebraretur. Quod quidem sapientioribus reverentia sedis apostolica facile persuasit, simplicioribus autem nonnulla dubitatio su- C per hujus statuti promulgatione remansit. Nam non parum a consuetudine eorum discrepat,quam a quibusdam scriptis non adeo authenticis mutuaverant, id est a Moguntiacensi concilio, tempore Henrici secundi imperatoris facto; hoc enim hanc regulam jejuniis quatuor temporum præfixit (can.3), ut in prima quarta feria Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris, omni anno jejunetur. Præterea et hoc attendunt, quod in quibusdam Sacramentariis inveniunt,quod et in primo Sabbato Martii, in secundo Junii,in tertio Septembris, jejunare debeamus. Illo etiam non minus observato, ut de uno Sabbato x11 lectionum usque in aliud,juxta Amalarium,quatuordecim hebdomadæ computentur.Si igitur,inquiunt, juxta statutum domini apostolici infra Pentecosten annuatim jejunaveris, non semper secundam quartam feriam vel secundum Sabbatum Junii observare poteris. Sed cur more Pharisæorum liquamus culicem, glutientes camelum? Cur, inquam, hujusmodi scripta prævaricari plus vereamurquam sedis apostolicæ decretum, præsertim cum ob eorum adinvicem repugnantiam se observare non permittant?Si enim juxta Moguntiacense concilium in prima quarta feria Martii, in secunda Junii, in tertia Septembris omni anno jejunatur, primum Sabbatum Martii, secundum Junii,tertium Septembris annuatim observare nequibis,nec juxta Amalarium quatuordecim hebdo

D

illum non latebit, quicunque diligenter interjacentes hebdomadas singulis annis dinumerabit. Nunquam sane hujusmodi regulæ simul observari poterunt,nisi eo anno,cum Kalendæ Septembris in tertia vel in quarta feria occurrunt. Sed in hac causa Amalarius non adeo notandus es, qui non tam aliquam consuetudinem instituere quam de instituta competentem aliquam figuram elicere consuevit. Cur autem ista replicamus, cum etiamsi prædictæ regulæ sibi annuatim convenirent, auctoritati tamen sedis apostolicæ nullatenus præjudicare possent,cui omnes per omnia absque omni hæsitatione debemus obedire, cui nunquam debitam exhibemus obedientiam,si ejus statuta potius judicare quam implere curamus? Hoc est enim privilegium obedientiæ de sententia sui præceptoris non judicare, in iis duntaxat rebus quas canonicis Scripturis contraire non videmus, imo statim exsequi quod jubetur. Nam quicunque facere noluerit nisi quod prius sua ratione probaverit esse faciendum, non tam præceptori suo quam propriæ voluntatis arbitrio satisfecisse judicabitur. Hanc ergo puram obedientiam cum omnibus spiritualibus nostris præceptoribus certissime debeamus,maxime tamen apostolicæ sedi ex intimo corde debemus quæ totius Christianæ religionis caput est et origo. Sed quia hæc ratio simplicioribus fortasse non sufficit, operæ pretium videtur de superiori statuto latius tractare,et quam rationale [rationabile], quem canonicum, quippe sanctis Patribus quam consonum reperiatur, elucidare. Beatissimus Leo papa I, in ordine quadragesimus septimus, cujus auctoritate congregatum et confirmatum est sanctum Chalcedonense concilium, in libro sermonum quarti mensis jejunium non nisi hebdomada Pentecostes celebrandum esse denuntiavit. Nec hoc tantum in uno sermone,sed in pluribus, quos de Pentecoste in diversis annis fecisse legitur; quod illum subterfugere non poterit, quicunque eumdem librum diligenter perlegerit. Ibi enim evidentissime docebitur ex apostolica traditione hujus jejunii observantiam descendere, nec diversam sed continuam [divisam, sed contiguam], post diem Pentecostes celebrari debere. Sed ne aliquis eum hoc de quadragesimali jejunio,quod post Pentecosten agitur, non de jejunio quarti mensis, præcepisse putaret subsequenter decernendo admonet ut infra eamdem hebdomadam quarta et sexta feria jejunetur,etin Sabbato apud Sanctum Petrum vigiliæ Celebrentur, quem denuntiationis modum pene in omnibus suis sermonibus obtinuit,cum jejunia Quatuor Temporum denuntiaret.Nam illa Quadragesima post Pentecosten non omnibus ut hoc jejunium,sed solis pœnitentibus observanda imponitur. Nec in hoc tantum triduo infra Pentecosten, sed in omnibus triduis, vel etiam diebus sex hebdomadarum custodiri jubetur. Præterea idem vir apostolicus in sermone de jejunio septimi mensis:« Jejunium, inquit,vernum in Quadragesima,æstivum in Pente

coste, autumnale in septimo mense celebremus. » A lunationem Maii,nec semper Kalendaria ejus attin

Ubi evidentissime indicavit jejunium quarti mensis non nisi in hebdomada Pentecostes esse celebrandum.Si enim istud in Junio mense,sicut autumnale in Septembri, semper jejunandum decerneretur, non minus Junium quam Septembrem nominare posset. Ergo juxta sententiam hujus apostolici,sicut autumnale semper in Septembri, ita æstivum in Pentecoste semper debemus celebrare. Sanctus quoque Gregorius papa primus, a quo omnia ecclesiastica officia pene habemus,beato Leoni optime concordat,qui et in Sacramentario et in diurnali Antiphonario eidem jejunio nullas orationes vel cantus ascribit, nisi infra Pentecosten dicendos. Liber etiam Comitis sive Lectionarius, quem sanctus Hieronymus compaginavit, eidem jejunio lectiones ad festivitatem Spiritus sancti pertinentes attribuit. Sicut igitur jejunium Decembris de Adventu Domini, et jejunium Martii de Quadragesima, sua mutuaverunt officia,sic etiam illorum mensium jejunia nun. quam alio tempore celebrantur, nisi eo ipso unde et officium habere videntur. Denique jejunium Mar tii, et ante statutum nostri papa Gregorii, cum aliquando ante Quadragesimam juxta Moguntiacense concilium eveniret, propter quadragesimale tamen officium usque ad Quadragesimam differebatur. Incongruum enim esset ut ejusdem jejunii lectiones specialiter Quadragesimam intimantes, et orationes super populum, extra Quadragesimam dicerentur. Eadem igitur ratione et æstivum jejunium infra Pentecosten observamus competenter, propter officia de eadem solemnitate mutuata.Qui enim illud extra C Pentecosten observant, magnam officiorum confusionem faciunt, cum quadragesimales cantus et orationes lectionibus de Pentecoste associent. Concordiam quippe officiorum Pentecostes dissipant, quam sancti Patres maxime in hujusmodi officiis obtinere studebant; et cum extra Pentecosten de hoc jejunio nullum inveniant officium,ipsi sibi officia componere, imo confundere temerario ausu præsumunt.Non mireris autem quod hoc jejunium Junio potius quam Maio ascriptum reperiri malunt,quamvis juxta superiorem tractatum et in Maio sæpius celebratur: ipsa enim Pentecoste, cum qua hoc jejunium semper observatur,in Maio sæpius quam in Junio celebratur, quæ tamen, juxta computationem lunæ, Junio semper ascribitur. Nam hoc festum, sicut et Pascha, non juxta rationem mensium, sed lunationum, annuatim observatur. Et illud quidem Aprili,hoc autem Junio propter observationem lunationum eorumdem mensium semper aseribitur, quamvis eosdem menses multoties anticipent,sicut et ipsæ lunationes. Eadem igitur ratione et hoc jejuuium Junio ascribimus, quod et cum Pentecoste sub eadem lunatione annuatim observare debemus. Hoc sane jejunium semper lunationem Junii, sæpe etiam et Kalendaria ejus observat,nunquam autem

[ocr errors]

git.Semper utique aut Kalendaria, aut lunationem Junii possidet, Maii autem sæpenumero nec Kalendaria,nec lunationem obtinet. Quare et Junio competentius attitulatur,quem nunquam dimittit, quam Maio quem multoties omnino prætermittit.Has igitur rationes quicunque, deposito contentionis studio, fideliter considerare voluerit, procul dubio dominum apostolicum de jejunio verno sine æstivo, non tam suum quam sanctorum Patrum statutum instituisse judicabit, et idem ipsum authenticis rationibus confirmatum, generaliter observandum esse non dubitabit.

[ocr errors]

CAP. XXVI. De autumnali jejunio. Jejunium autumnale juxta statuta sanctorum Patrum Leonis, Gelasii et reliquorum, in septimo B mense debemus celebrare; quod tamen nec institutio officiorum nec suppositio vacantis Dominicæ, nec statuta sanctorum Patrum, alicui septimanæ tam specialiter ut reliqua jejunia videntur assignasse. Est autem ecclesiastica consuetudo ut in tertio Sabbato Septembris jejunetur, quæ utique consuetudo et nobis debet sufficere, præsertim cum apostolicis institutis nusquam videatur contraire.

CAP. XXVII. De hiemali jejunio.

Jejunium hiemale, juxta traditionem sanctæ Romanæ Ecclesiæ, semper in tertia hebdomada de Adventu Domini debet celebrari, sicut et sancti Patres instituerunt;qui ejusdem jejunii officia eidem hebdomadæ indiderunt, et sequentem Dominicam vacantem vocaverunt, nec ad hoc ullo speciali statuto indigemus, in quo sanctorum vestigia non excedi

mus.

CAP. XXVIII. De officiis eorumdem jejuniorum. De annua transmutatione officiorum in vernali jejunio, unde hactenus multum frustra laboravimus, non necesse est ut deinceps laboremus,cum juxta antiquam institutionem omnia hujus jejunii officia suo loco et ordine, sicut instituta sunt, observare debeamus. In æstivo autem jejunio illum ordinem officiorum competenter annuatim observamus, quem et majores nostri in eodem jejunio tenuerunt, cum illud infra Pentecosten aliquando observarent, videlicet ut in quarta et sexta feria cantetur et legatur quod in eadem hebdomada eisdem feriis ascriptum reperitur. In Sabbato autem cum officio quod ibi habetur, ha lectiones legantur: Lectio : Diligite justitiam. Audi Jacob, Exsultate, Effundam; ad missam, Justificati; quæ utique omnes festivitati Spiritus sancti optime conveniunt. Evangelium Egressus Jesus, sicut etiam in antiquis Breviariis ordinatum reperimus. Et hoc utique observandum est ne in quarta feria vel sabbato quadragesimalia offertoria, id est Meditabar, Domine Deus salutis, dicamus, sed in honorem Spiritus sancti, Alleluia tum offertorium, Emitte spiritum, pro utroque cantemus. Nec Gradualia, sed, Alleluia (8) prædictis

(8) Videtur deesse verbum, hoc enim Alleluia cantatur post lectionem iv.

« PoprzedniaDalej »