Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

B

De epistola ad missam legenda. Solis subdiaconibus inter inferiores gradus Romana auctoritas concedit ut, sacris vestibus induti, Epistolam legant ad missam. Quod tamen non ex eorum consecratione, sed potius ex ecclesiastica concessione meruerunt obtinere. Unde et rationabilius esse videtur ut ipse sacerdos sibi Epistolam legat, quam ut aliquem nondum ordinatum, sibi asciscat ad legendum. Nam beatus Hormisda, a sancto Petro quinquagesimus tertius papa, capitulo tertio, illum deponit, quicunque non ordinatus, officium ordinati usurpaverit, quod utique non ex consecratione, nec ex ecclesiastica consuetudine unquam promeruit. Canones etiam alios, nisi ad hoc ordinatos, in ecclesia legere, vel in publico [pulpito] psallere, vel Alleluia dicere, vel alicubi exorcizare, in diversis conciliis prohibuere. Nihil autem obstat quin sacerdos in missa inferiorum ordinum officia, si necesse fuerit,expleat; quem et omnes inferiores obtinere constat, qui et in missa sacris vestibus est indutus, sine quibus ad altare juxta Romanum ministrare non debemus. Unde et congruentius ipse sibi officium subdiaconi repræsentat,quam quemlibet inordinatum, nec sacris vestibus indutum, hoc explere permittat.

tione utatur nisi probata. Oratio quidem ad Patrem di- A sæculorum altius dicit,ut præmissa oratio per Amen rigenda est, juxta Domini præceptum, qui discipulos a populo possit confirmari. suos ita instruxit, cum eum interrogarent, qualiter CAP. VIII. orare deberent: Cum stabitis, inquit, ad orandum dicite: Pater noster, qui es in cælis (Matth. x1), etc. CAP VI. De conclusione orationum. Concludimus autem orationes, Per Dominum nostrum, videlicet Patrem orando per Filium, juxta ejusdem Filii præceptum, qui in Evangelio ita præcepit: Usque modo non petistis quidquam Patrem in nomine meo; petite, et accipietis (Joan. xvi). Qui et effectum nostris petitionibus, si per ipsum rogaverimus, promittit, dicens: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Joan. xvi). Unde et orationes plurimas, vel pene omnes, satis congrue ita concludimus: Per Dominum nostrum. Paucissimæ enim [autem] inveniuntur quæ pro competentia sensus alia conclusione finiantur. Ut illa: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut natus Salvator, etc. Qui tecum vivit et regnat. Item et illa: Deus, cujus Filius in alta cælorum, etc. Dominum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit, etc. In qualibet autem conclusione commemorationem sanctæ Trinitatis observare solemus, juxta quod in emendatioribus Sacramentariis expressum invenimus.[Adeo enim sancti Patres invocationem sanctæ Trinitatis in orationibus sive benedictionibus observabant, ut nec in ipsis sacramentis aliquid ratum censerent, quorum confectioni invocatio sanctæ Trinitatis defuisset, ut in sacris Paulianistarum, quorum et baptismum sive ordinationes in conversis iteranda censuerunt (Concil. Nicæn., can. 19, et vi C Synodus, can. 97.] Sciendum autem in illa usitata conclusione, Per Dominum nostrum, quod Romanus Ordo et antiquissima exemplaria nomen Dei interponunt, ubi dicitur: Qui tecum vivit et regnat Deus; quod tamen moderni post nomen Spiritus sancti sabjungere solent. Et hæc utique consuetudo etiam apud Romanos usquequaque adeo invaluit, ut antiquæ traditionis exsecutio jam non sine scandalo locum habere possit, quod juxta Apostolum (Rom. XIV) et Evangelium (Matth. vin) in tam levibus causis summo studio devitare debemus.

[merged small][ocr errors][merged small]

Secundum Romanam auctoritatem nullam orationem Per eum qui venturus est concludimus, nisi sit p) exorcismus, in quo diabolus per divinum judicium, ut a creatura Dei discedat, exorcizatur sive adjuratur. Nam in aliis orationibus, quas per Dominum nostrum concludimus, Patrem, ut nobis per amorem Filii sui subveniat, imploramus. In exorcismo autem diabolum per Dei judicium,ut aufugiat, increpamus.Omnes autem astantes,juxta antiquam sanctorum Patrum traditionem, in signum confirmationis Amen subjungere debent, ut communem orationem, quam sacerdos pro omnibus Domino libavit, confirment. Unde et in ipsa secreta Per omnia sæcula (3) Ambone vocat quod pulpitum prius dixit.

CAP. IX. De evangelio in qua parte sit legendum.

Diaconi quoque officium in missa nihilominus et ipse convenientius explebit, quam alius qui sacris vestibus non fuerit indutus. Nam etiam diaconus

tempore oblationis et lectionibus alba indutus esse debet, juxta quadragesimum primum Carthaginensis concilii quarti capitulum, cui sanctus Augustinus, imo ducenti septem et decem sancti Patres interfuerunt. Juxta decretum Anastasii papæ non sedetur donec [pro dum] evangelium legitur; quæ reverentia, ut aiunt, et apostolica lectioni apud Græcos exhibetur. Diaconus cum legit evangelium, juxta Romanum Ordinem, in ambone (3) vertitur ad meridiem, ubi et masculi conveniunt; non ad aquilonem, ubi feminæ consistunt. Ad pricipalem enim sexum merito vertitur, cui, ut Apostolus instituit,infirmior sexus domi instituendus committitur. Quod autem presbyteri ad legendum evangelium non se ad meridiem vertunt,boc ideo inolevisse credimus, quia nec Ordo illis injunxit, ut in ambonem ad legendum sicut diacones ascenderent, ubi necessario ad masculos potius quam ad feminas se vertere deberent. Na'n juxta ecclesiasticam consuetudinem ad altare legunt, ubi nulla diversitas auditorum approximat, que legentes magis in hanc partem quam in aliam converti exigat.Nusquam ibi feminæ, sed soli religiosi ad dexteram et ad sinistram permittuntur stare. Ad sinistrum vero cornu altaris habent librum, cum legunt evangelium, vel cum sacrificant,ut in dextra parte sint expeditiores ad suscipiendas oblationes, sive ad conficienda

[ocr errors]

altaris sacramenta. Unde ad aquilonem magis quam A dum legitur,ubi dicitur: Accipiens et hunc præclarum

ad meridiem versi videntur,cum annuntiant evangelium. Hinc itaque [utique] illa usurpatio emersisse videtur, ut etiam diacones in ambone, contra Romanum Ordinem,se vertant ad aquilonem, potiusque se ad partem feminarum quam masculorum vertere non vereantur. Quæ usurpatio jam adeo inolevit, ut apud plerosque quasi pro ordine teneatur. Sed quia certissime contra ordinem est et inhonesta, a diligentioribus ordinis servatoribus merito refutatur. Ordo quoque præcepit ut, qui lecturus est evangelium, crucem sibi faciat in fronte, videlicet, juxta Augustinum, in sede ipsius verecundiæ, ut, eliminata omni verecundia, cum Apostolo (Rom. 1)non erubescat de Evangelio Christi,qui se in fine de illo erubiturum prædixit, quicunque eum hic, vel verba ejus coram hominibus erubuerit. Faciat etiam sibi in pectore crucem,ne aliqua suggestio diaboli eum impediat, qui puro corde Evangelium Dei annuntiare valeat. Presbyter cum legit evangelium, Romano more planetam in dexterum levat humerum, ut expeditum se terrenis affectibus esse demonstret ad evangelizandum. Eadem quoque ratione et diaconi,cum legunt, planetam tantum in sinistro humero ponere videntur. Item Romanus Ordo præcipit ut incensum semper præcedat evangelium, cum ad altare sive in ambonem portatur; non autem concedit ut oblatio in altari thurificetur; quod et Amalarius in prologo libri sui De officiis, Romanos devitare fatetur, quamvis modo a pluribus, imo pene ab omnibus usurpetur.

CAP. X. De oblatione in altari componenda.

[ocr errors]

Finito evangelio, statim est offerendum, dum et offerenda canitur, quæ nomen de oblatione mutuavit. Nam ordine præpostero deinceps offertur, postquam in altari proposita oblatione sacerdos populum hortatur ad orandum. Sanctus Alexander papa, quintus a beato Petro, constituit ut panis tantum et vinum aqua mistum in sacrificio Domini offeratur, quia de latere Domini sanguis et aqua simul profluxerunt; unde sanctus Cyprianus (epist. ad Cæcil de sacram. calicis): « In calice, inquit, Dominico aqua vino deesse non debet, ne populus, qui per aquam juxta Apocalypsin significatur, a Christo separatus esse videatur. » Ita autem juxta Romanum ordinem în altari componenda sunt, ut oblata [i. e. hostia] in corporali posita, calix ad dextrum latus oblatæ ponatur, quasi sanguinem Domini suscepturus, quem de latere Dominico profluxisse credimus.Nam oblatam sive panem in verum Christi corpus, sicut et vinum in sanguinem Dominicum converti non dubitamus. Solent autem presbyteri,dum sine ministris offerunt, deposita oblata in altari patenam abscondere sub corporali, et fortasse ideo quia juxta Ordinem acolythus debet eam tenere involutam inter sacrificandum. Cooperitur quoque calix non tam causa mysterii quam cautelæ, usque dum finito Canone dicitur: Oremus, Præceptis salutaribus moniti. Discooperitur tamen,

[merged small][ocr errors]

D

calicem. Et ibi: Per ipsum, et cum ipso, et hoc fortasse ideo quia cautius levatur sine operimento quam coopertus.

CAP. XI. Quid super oblatione sit dicendum. Composita autem oblatione in altari,dicit sacerdos hanc orationem juxta Gallicanum Ordinem : Veni, sanctificator omnipotens, æterne Deus, benedic hoc sacrificium tuo nomini præparatum. Per Christum Dominum nostrum. Deinde ante altare inclinatus, dicat hanc orationem, non ex aliquo ordine, sed ex ecclesiastica consuetudine: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offerimus in memoriam Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, etc. Quæ utique oratio a diligentioribus ordinis et comprobatæ consuetudinis observatoribus, tam pro defunctis quam pro vivis sola frequentatur, qui etsi multoties plurimorum consuetudini cedant, superflua tamen summopere devitant. Romanus tamen Ordo nullam orationem instituit post offerendam ante secretam. Erectus autem presbyter populum hortatur ad orandum,et ipse post finitam secretam, præfationem orditur in Canonem, in qua supernorum civium ordines merito connumerantur, quia eisdem mysteriis quæ ibi conficiuntur,juxta attestationem sanctorum Patrum,interesse creduntur. Unde et angelicus hymnus, id est, Sanctus, sanctus, sanctus, subsequitur,quem beatus Sixtus papa,in ordine octavus,constituit ut ante sacrificium diceretur. Hunc autem hymnum et ipse sacerdos cum aliis necessario debet dicere, ne seipsum sua prece videatur privasse,qui et suas voces et aliorum angelicis laudibus admitti deprecatus est in præfatione. Juxta Romanum Ordinem nunquam missam [missas] absque lumine celebramus non utique ad depellendas tenebras, cum sit clara dies, sed potius in typum illius luminis cujus sacramenta ibi conficimus, sine quo et in meridie palpabimus ut in nocte.

CAP. XII.

Quid auctum sit in Canone. Orationem quam Canonem, sive Actionem, propter regularem sacramentorum confectionem Romano more appellamus, quis composuerit, aperte non legimus, nisi quod S. Gregorius quemdam scholasticum illam composuisse testatur. Multa tamen eidem Canoni a sanctis Patribus inserta legimus, sicut a sancto Alexandrino papa, in ordine quinto, ipsius Dominicæ passionis commemoratio interseri jubetur.Item sanctus Gregorius papa primus: Diesque nostros in tua pace disponas, usque Per Christum Dominum nostrum. Et magnus Leo: Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, in Canone addiderunt. Item[idem quoque Gregorius Dominicam orationem se Canoni adjecisse in Registro suo asserit (Registr. lib. vn, ep. 63, ad Joannem Syracusanum), ubi quibusdam inde murmurantibus, humili responsione satisfecit,inconveniens esse asserens ut oratio qnam scholasticus composuit super oblationem diceretur, et illa prætermitteretur quam ipsi apostoli ex institutione Dominica in confectione eorumdem sacra

mentorum usitasse crederentur [creduntur]. In sum- A libet quorumlibet] sanctorum nomina internumera

mis quoque festivitatibus quædam Canoni in illo loco, ubi dicitur Communicantes, vel Hanc igitur oblationem, interponimus, quæ tamen ex antiquioribus et emendatioribus Sacramentariis interponenda esse didicimus, videlicet in Nativitate Domini, in Epiphania, in Coena, in Pascha, in Ascensione, in Pentecoste. [Hujusmodi interpositiones cfficiunt ut illud, Communicantes, apertius per se, quasi in catholica communione manentes, intelligamus, quam ad subsequentium sanctorum communionem ipsum referamus.]Nimis autem temerarium videtur ut nos aliqua Canoni ad nostrum libitum adjiciamus, nisi quæ a sanctis Patribus adjecta, vel adjicienda esse cognovimus; præcipue cum inter ipsos sanctos Patres nulli aliquid adjecisse legantur, nisi qui et apostolica auctoritate præditi hoc facere potuerunt. Optimum ergo videtur ut in hac causa terminos nostrorum patrum non excedamus, nec nos apostolicæ auctoritatis reos efficiamus, si, quod soli apostolicæ auctoritati competit, Canonem nostris interpositionibus augmentare præsumamus.

C

re possumus. Et hoc etiam notandum quod personæ prælatorum et subjectorum in Canone distinguuntur. Ubi enim domini apostolici sive episcopi nostri nomen assumimus, de prælatis agere videmur. De subjectis vero statim in sequenti versu, ubi dicimus': Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum.Item illud:Hanc igitur oblationem servitutis nostræ de prælatis sonat. Nam quod sequitur: Sed et cunciæ familiæ tuæ, subjectos videtur intimare. Item: Unde et memores, Domine, nos servi tui, de prælatis, et illud Sed et plebs tua sancta, de subjectis agere non dubitatur.

CAP. XIV. De signis super oblationem.

De signis autem quæ super oblationem a diversis diverse fiunt,nos ab apostolica sede potissimum forB mam sumere decrevimus, unde totius Christianæ religionis ordinem et originem suscepimus. Nam et illi sedi nostro tempore talem Deus gubernatorem, reverende, inquam,memoriæ Gregorium (4) papam imposuit,qui sub decem suis antecessoribus,a puero Romæ nutritus et eruditus, omnes apostolicas traditiones diligentissime investigavit, et investigatas studiosissime in actum referre curavit. Hunc ergo doctorem religione et auctoritate præcipuum, imo apostolicam traditionem per ipsum in consecrandis mysteriis potissimum imitari decrevimus.Sicut nos ipsi per ipsum et per episcopum qui eum imitati sunt,accepimus,imparem numerum semper in dispensatione signorum super oblationem observamus, videlicet unam crucem, vel tres, vel quinque faciendo,et hoc utique non sine certi causa mysterii. Nam in una et tribus, unum et trinum Deum intimamus.In quinque autem quinquepartitam Domini passionem significamus. Merito autem impar numerus in ecclesiasticis officiis frequentatur,quia nunquam in duo æqualia unitate impediente dividitur, sicut unitas sanctæ Ecclesiæ nullatenus eam in duo secari patitur. In primis ubi dicitur: Hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia, tres tantum cruces super panem et vinum communiter facimus, nec unquam panem a calice separamus in consignatione, nisi ubi separatim nominantur in Canone. Ita autem illa communiter signamus, ut erecta pars crucis, tantum super panem, transversa autem super calicem protendatur. Nam erecta pars crucis corpus Dominicum sustinuit; transversa autem ipsius brachia distendit. Unde et Calix congrue sub brachio ejus collocatur, quasi de latere Dominico sanguinem Domini suscepturus. Cum dicimus: Hanc igitur oblationem, usque ad altare inclinamur, ad exemplar Christi,qui se humiliavit pro nobis usque ad mortem crucis. Erecti autem cum dicimus: Benedictam, ascriptam,ratam,tres cruces super utrumque simul facimus. Non enim hic sola oblata signanda est, ut quidam faciunt, sed utrumque signatur in oblatione. Nam sequitur, ut nobis fiat corpus et sanguis, subauditur, hæc oblatio. Et hoc

CAP. XIII. Quid superfluum sit in Canone. Interponere enim solent quidam ibi suas orationes ubi dicitur Memento, Domine, famulorum, famularumque, et ante commemorationem defunctorum. Item post nomen domini papæ sive proprii episcopi, adjiciunt: Et omnibus orthodoxis atque catholicæ et - apostolicæ fidei cultoribus, sed superfluo. Nam Ordo statim in sequenti versu, ubi dicitur: Memento, Domine, famulorum famularumque, nobis concedit ut omnium vivorum commemoremus, quoscunque voluerimus. Item post pauca addunt: Pro quibus tibi offerimus, cum in antiquioribus et veracioribus Sacramentariis, non nisi sub tertia persona offerentes ibi [scripti] reperiantur. Item ibi: Unde et memores, Domine, nos tui servi, Nativitatem Domini commemorant, cum juxta Apostolum in ejusmodi sacrificio non Nativitatem Domini, sed mortem ejus annuntiare debeamus. Unde et sanctus Ambrosius, in libris Sacramentorum: « Quotiescunque, inquit, offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, ascensio Domini significatur.» Quod et sanctus Augustinus sua attestatione confirmat. Quapropter et nos ibi tantum passionis, resurrectionis et ascensionis passionem, resurrectionem et ascensionem] commemoramus.Hæc ergo omnia quæ nos adjectiva D notavimus, ille procul dubio superflua et eradenda judicabit, quicunque antiquiores et emendatiores Sacramentarios diligenter inspexerit. Sciendum est autem quod Romana auctoritas nomina vivorum fidelium internumerare permittit, ubi dicitur : Memento, Domine, famulorum famularumque; similiter et defunctorum, ubi iterum dicitur: Memento etiam et eorum nomina. Aliorum vero sanctorum nomina annumerare non debemus,nisi quos in Canone invenimus antiquitus descriptos, excepto post, Pater noster,in illa oratione ubi juxta ordinem quantum(4) Gregorium VII.

cum dicitur, quarta crux super panem, et quinta A in Christi morte redempti sunt, et in Christo hanc super calicem separatim imponitur.Congrue autem prius tres tantum cruces super utrumque fecimus [facimus], licet quinque voces ad signa facienda æquipollentes haberemus, id est, Benedictam ascriptam, ratam, rationabilem, acceptabilem, videlicet ut quinarium numerum non excederemus,et quintam. crucem super calicem quasi quinti vulneris indicem,unde sanguis profluxit, competenter faceremus.

CAP. XV. -- De acceptione oblationis in manus. Deinde panis in manus accipitur,et antequam reponatur in altare, benedicitur. Item et calix elevatus ante depositionem benedicitur.Nam et ipse Dominus in Evangelio utrumque legitur benedixisse antequam dimitteret e manibus. Accepta enim in manibus benedixit, postea discipulis dedit (Matth. xxvi). Item, ubi dicitur Hostiam puram, hostiam sanctam, ho- stiam immaculatam,tres cruces super utrumque simul facimus, quia et utrumque simul in eisdem verbis intelligimus. Quartam autem crucem super panem, et quintam super calicem separatim infigimus, iterum sanguinem Dominicum de latere Dominico profluentem designantes.

CAP. XVI.

· De commemoratione Dominicæ pas-
sionis.

Notandum autem per totum Canonem Dominica passionis commemorationem potissimum actitari, juxta Domini præceptum in Evangelio: Hæc,inquit, quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis (Matth. xxvi; Luc. XII); et illud Apostoli : Quotiescunque hoc sumpseritis, mortem Domini annuntiabitis (I Cor. x). Unde et ipse sacerdos per totum Canonem in expansione manuum non tam mentis devotionem quam Christi extensionem in cruce designat, juxta illud: Expandi manus meas tota die. (Isa. LXV).Non ergo digiti sunt contrahendi semper, ut quidam præ nimia cautela faciunt. Male enim cauti sumus, si Christum imitari summopere non studemus. Congruum ergo est ut manus expandamus infra Canonem,hoc tamen observato ne quid digitis tangamus præter Domini corpus. Notandum quoque in ipso Canone quinquies, per Christum Dominum nostrum, haberi; et in ipsa quinaria conclusione non incongrue quinariam Domini vulnerationem intimari.Presbyter autem manus raro remittere solet,nisi cum necessario propositam oblationem benedicere debet. Presbyter et humiliationem Domini usque ad crucem, ut prædiximus,nobis indicat, cum se usque ad altare inclinat, dicendo: Hanc ergo oblationem. Statim enim in sequentibus narratio de Dominica passione ordinatur, cujus typus usque ad Supplices te rogamus, observatur. Ibi videlicet sacerdos se - juxta altare inclinans, Christum in cruce inclinato capite spiritum tradidisse significat.

[blocks in formation]

vitam finierunt.Cum autem sacerdos vocem exaltat, dicens:Nobis quoque peccatoribus, centurionem illum designat qui visa morte Christi vocem exaltavit, dicendo Vere Filius Dei erat iste. Tres vero cruces super corpus et sanguinem communiter facit, cum dicit Sanctificas, vivificas, benedicis, in honorem sanctæ Trinitatis. Postea cum corpore Dominico quatuor cruces super calicem facimus, dicendo: Per ipsum et cum ipso et in ipso, et quintam in latere calicis,videlicet iterum vulnus Domini lateris significando.Unde et calicem ex eodem latere cum oblata tangimus juxta Romanum Ordinem. Multi tamen tres tantum cruces super calicem et duas in latere ejus faciunt; sed videtur incongruum, cnm Christus nullum vulnus in latere habuerit nisi unum.Sed reveB rendæ memoriæ Gregorius papa fecit, ut prædiximus, quod beatus Anselmus Lucensis episcopus ita ab eo se didicisse testatus est. et hoc ita semper observavit, nobisque itidem observandum firmissime inculcavit. Cum dicimus: Per omnia sæcula sæculorum, corpus cum calice levamus, et statim in altari deposita cooperimus:Quia et Joseph corpus Dominicum de cruce levavit, et in sepulcro depositum lapide cooperuit. Hucusque calix pro cautela coopertus videbatur,deinceps autem magis pro mysterio coope- ritur, quia sicut Christus tres dies in sepulcro fuit coopertus, ita et nos corpus Domini et calicem

[ocr errors]

C

D

cooperimus, usquedum tres articulos orationis compleamus, quippe præfationem Dominicæ orationis, et ipsam Dominicam orationem, et illam quæ sequitur, quæ embolis Dominicæ orationis nuncupatur.

Juxta Romanum ordinem cnm dicitur: Et ab omni perturbatione securi,accipit archidiaconus a subdiacono patenam nudam, quam acolythus tenuit involutam, osculatam dat uni ex diaconibus tenendam, ad confractionem in ea faciendam. Unde sacerdos sine ministro sacrificans ad eumdem locum eam de subcorporali absconditam resumit, et osculatam in altari deponit, ut hostiam in ea confringat. Cum autem dicit: Per Dominum nostrum, rumpit hostiam ex dextro latere juxta Ordinem ad designandam Dominici lateris percussionem. Deinde majorem partem in duo confringit, ut tres portiones de corpore Dominico efficere possit. Nam unam in calicem, faciendo crucem, mittere debet, cum dicit: Pax Domini sit semper vobiscum, ad designandum corporis et animæ conjunctionem in resurrectione Christi. Alteram vero ipse presbyter necessario sumit, anté calicis participationem,juxta Dominicam institutionem. Tertiam autem communicaturis sive infirmis necessario dimittit,nec hoc utique sine certi causa mysterii.Tripliciter enim corpus Domini intelligitur: unum quod resurrexit a mortuis, quod significat particula in sanguinem missa; aliud, quod adhuc vivit in terra, significatum per particulam a sacerdote consumptam; tertium, quod jam requiescit in Christo, quod et a tertia particula in altari servata apte figuratur, quam viaticum morientium appellare solemus.

CAP. XVIII. De Panis fractione et communica- A sumpto corpore Dominico, a calicis participatione

tione.

se abstinerent (6). Nam et ipse in eodem decreto asserit : «< Hujusmodi sacramentorum divisio sine grandi sacrilegio provenire non poterit. » Postquam omnes communicaverint, dicit sacerdos hanc orationem sub silentio, juxta Romanum Ordinem : Quod ore sumpsimus. Qua finita, sequitur oratio sive orationes post communionem dicendæ, quæ eodem numero et ordine orationibus ante lectionem, sive pro secreta ante præfationem dictis, debent respondere. Quæ utique orationes non pro his qui communicaturi sunt, sed qui jam communicaverunt, juxta proprietatem sui nominis agunt. Ergo et ante ipsas communicare non negligant, quicunque earumdem orationum benedictione foveri desiderant. His ita finitis, subsequitur: BeneB dicamus Domino, vel: Ite missa est: si tamen aliquod festum fuerit, quod Gloria in excelsis, habere debuerit. Respondent omnes: Deo gratias juxta Apostolum, pro collatis beneficiis gratias agentes.

Post immissionem autem panis in calicem, juxta Romanum Ordinem, dicit sacerdos sub silentio : Fiat commistio et consecratio corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Beatus Innocentius papa, in ordine quadragesimus quintus, constituit pacem dari post confectionem sacramentorum. Cum pacem damus, dicere solemus: Pax tecum. Responsio: Et cum spiritu tuo. Congrue autem pax datur ante communionem, quia judicium sibi manducat et bibit quicunque non prius fratri suo repacificatus, communicare præsumpserit. Sergius papa, in ordine octogesimus sextus, constituit ut in tempore confractionis Dominici corporis Agnus Dei a clero et populo decantetur. Videlicet ut ille nobis propitietur, cujus corpus ibi confringi videmus et credimus. Facta autem confractione, debent omnes communicare, interim cum et antiphona cantatur, quæ de communione nomen mutuavit, cui et psalmus subjungendus est cum Gloria Patri, si necesse fuerit. Sciendum autem eamdem Antiphonam semper eumdem psalmum cum Introitu habere, si non habet proprium ex quo sumpta videatur. Orationem quam inclinati dicimus, antequam communicemus, non ex ordine, sed ex religiosorum traditione habemus, scilicet hanc: Domine Jesus Christe, qui ex voluntate Patris. Item et illud: Corpus et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod dicimus cum aliis Eucharistiam distribuimus. Sunt et aliæ multæ orationes quas quidem ad pacem et communionem privatam frequentant: sed diligentiores antiquio- C rum traditionum observatores nos in hujusmodi privatis orationibus brevitati studere docuerunt, - potiusque publicis precibus in officio missæ occupari voluerunt. Nam beatus Innocentius papa, scribens sancto Augustino et Aurelio episcopis, asserit quod nos plus communibus et publicis quam singu- laribus et privatis orationibus proficere poterimus. CAP. XIX. — De vitanda intinctione.

Non est autem authenticum quod quidam corpus Domini intingunt, et intinctum pro complemento communionis populo distribuunt. Nam Ordo Romanus contradicit, quia et in Parasceve vinum non consecratum, cum Dominica oratione et Dominici corporis immissione jubet consecrare (5), ut populus plene possit communicare. Quod utique superfluo præciperet, si intinctum Dominicum a priori die corpus servaretur, et ita intinctum populo ad communicandum sufficere videretur. Julius quoque papa in ordine trigesimus sextus, episcopis Egypti scribens, hujusmodi intinctionem penitus prohibet, et seorsum panem, et seorsum calicem, juxta Dominicam institutionem, sumenda docet. Unde et beatus Gelasius papa in ordine quinquagesimus unus [quadragesimus nonus] scribens quibusdam episcopis, excommunicari illos præcepit, quicunque

(5) Ordo Romanus non consecrare, sed sanctificare habet, et proprie ad rem; nam vinum in Parasceve non consecratur, sed sanctificatur injectu corporis

D

CAP. XX. Repetitio a superioribus missæ. Ut autem a superioribus aliquantulum repetamus, postquam sacerdos resurrectionem Domini per conjunctionem corporis et sanguinis Domini denotaverit, subsequenter etiam pacem populo offerre debet, sicut et Christus post resurrectionem discipulis suis pacem obtulit, dicens: Pax vobis. Fractio oblationis, illam nobis fractionem panis insinuat, quam Dominus post resurrectionem suam coram discipulis fecit. Communicatio populi typum illius convivii gerit, quod non semel Dominus post resurrectionem suam cum discipulis iniisse legitur (Luc. XXIV.). Hos etiam post ultimum convivium ab eis discessurus in cœlum, benedixit, sicut et sacerdos populum cum oratione post communionem benedicit, videlicet jam cito discessurus ab eo, cui tamen prius, ut ipse discedat, per Ite missa est denuntiat, in figuram angelorum, qui discipulis, discedente Domino ab eis, dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? et reliqua (Act. 1.) Quo audito, discipuli adorantes Dominum, reversi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, sicut et populus, relata Deo gratiarum actione, ad propria cum gaudio revertitur.

-

CAP. XXI. De benedictione post missam. Prius tamen ab episcopo benedicitur, si adest; sin autem, a presbytero qui missas celebravit, quamvis beatus Damasus papa hoc presbyteris non licere dicat, ubi de vana chorepiscoporum superstitione tractat, si tamen nos mendositas exemplaris non fefellit. Sed magnus Leo papa et beatus Gelasius papa, ejus successores, in ecclesiasticis officiis apprime eruditi, in decretis suis, ubi diligentissime quid presbyteris liceat, quidve non liceat, describunt, nullatenus illis benedictionem nisi episcopo præsente, interdicunt. Beatus quoque Hieronymus, sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinalis presbyter, qui Domini.

(6) Quæ sit vera mens Gelasii verborum, habes in Algero, c. 8.

« PoprzedniaDalej »