Obrazy na stronie
PDF

templi tui consecrationis reparas diem, et sacris A tismo baptismatis lavit Auctorem. Et ideo cum.

mysteriis repræsentas incolumes, exaudi preces populi tui et præsta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur, cuncta se impetrasse lætetur. Per. Secreta. Annue, quæsumus, Domine, precibus nostris ut quicunque infra templi hujus, cujus anniversarium dedicationis diem celebramus, ambitum continemur, plena tibi atque perfecta corporis et animæ devotionis placeamus, ut dum hæc præsentia vota reddimus, ad æterna præmia te adjuvante venire mereamur. Per. Postcommunio. Deus, qui Ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es, ut quæ haberet gratiam per Dei devotionem, haberet etiam ex nomine pietatem, da ut omnis hæc plebs, nomini tuo serviens, hujus vocabuli consortio digna esse mereatur, et Ecclesia tua in templo, cujus anniversarius dies celebratur, tibi collecta te timeat, te diligat, te sequatur, ut dum jugiter per vestigia tua graditur, ad cœlestia promissa te ducente pervenire mereatur. Per. (16) IN NATIVITATE SANCTI JOANNIS BAPTISTÆ. Deus, qui præsentem diem honorabilem nobis in beati Joannis nativitate fecisti, da populis tuis spiritualium gratiarn gaudiorum, et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis æternæ. Per. Secreta. Tua, Domine, muneribus altaria cumulamus,illius nativitatem honore debito celebrantes, qui Salvatorem mundi et cecinit adfuturum, et adesse monstravit Dominum nostrum Jesum Christum.

Postcommunio. Sumat Ecclesia tua, Deus, beati Joannis Baptistæ generatione lætitiam, per quem suæ regenerationis cognovit auctorem Jesum Christum filium tuum.

IN NATIVITATE APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

Deus qui hodiernam diem apostolorum tuorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da Ecclesiæ tuæ eorum in omnibus sequi præceptum, per quos religionis sumpsit exordium. Per.

Secreta. Hostias Domine, quas nomini tuo consecrandas offerimus, apostolica persequatur oratio, per quam nos expiari tribuis et defendi. Per.

Praefatio. (f) Aequum et salutare, te, Domine,suppliciter exorare,utgregem tuum, pastor æterne non

B deseras,sed per beatos apostolos tuos continua prote

ctione custodias, ut iisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti præesse pastores. Et ideo cum.

Communio. Quos cœlesti, Domine alimento satiasti, apostolicis intercessionibus ab omni adversitate custodi. Per.

IN NATIVITAtE SANCTI LAURENTIt. Da nobis, qaæsumus omnipotens Deus,vitioru nostrorum flammas exstinguere, qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per. Secreta. Accipe, quæsumus, Domine, munera dignanter oblata, et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostræ salutis auxilium pervenire concede. Per.

Præfatio. (f) AEterne Deus, in die festivitatis ho- C Postcommunio. Sacro munere satiati supplices te, D tibus, statuisse ut

diernæ, qua beatus Joannes Baptista exortus est.

Qui vocem Matris Domini nondum editus sensit,

et adhuc clausus utero adventus salutis humanæ prophetica exsultatione gestavit; qui et genitricis sterilitatem conceptus abstulit, et patris linguam natus absolvit, solusque omnium prophetarum, Redemptorem mundi,quem prænuntiavit, ostendit et ut sacræ purificationis effectum,aquarum naturam conceperit,sanctificandis Jordanis fluentis ipso bap

(16) Missa hæc cum sua præfatione est ritus Ambrosiani, sed aliquantulum immutata. Affert. P. Blanchinius præfätionem Ambrosianam his verbis: « AEterne* Deus, et in die festivitatis hodiernæ, quo beatus Baptista Joannes exortus est, exsultare, qui vocem Matris Domini nondum editus sensit, et adhuc clausus utero adventum salutis humanæ prophetica exsultatione gestivit, qui et genitricis sterilitatem conceptus abstersit, et patris linguam natus absolvit, $olusque omnium prophetarum Redemptorem mundi,quem nuntiavit, ostendit, » etc. Quæ in Ambrosiana sequuntur, in nostra prætermittuntur; quæ vero continuanlur in nostro Sacramentario, ex Gregoriano desumuntur, nimirum, et ut sacrae purificationis effectum aquarum natura comciperet, sanctificandis Jordanis fluentis, ipsum baptismo baptismatis lavit Auctorem. Et ideo, etc.

% Variæ sunt opiniones circa tempus, quo ante sæculum xi festus dies beatæ Virginis in cœlum assumptae celebraretur, quas refert Martene.Mabillonius in Liturgia Gallica ha (l. ii) scribit celebratum fuisse die 18 Januarii, idque auctoritate vetustissimorum martyrologiorum probat,inter quæ affert

Domine, deprecamur, ut quod debitæ servitutis celebramus officio, salvationis tuæ sentiamus augmentum. Per.

(17) IN die AssUMPTioNis sANCTÆ MARiae. Veneranda nobis, Domine, hujus est diei festivitatis, in qua sancta Dei genitrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quæ Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum. Qui tecum.

Hieronymianum Florentinii, ubi habetur : xv Kal. Februarii, depositio sanctae et gloriosae beatae Mariae matris D. N. J. C., ibique disertissime de hoc festo die loquitur ad 15 Augusti translato lege Mauritii imp. quod auctoritate Nicephori probat. Dictum Nicephori ita accipiendum est (lib. xvII, cap. 28)

D ut féstus ab Ecclesiae jam institufus per Orientem á

Mauritio sanctione edita propagatus fuerit, quare Martene iis non assentitur,qui ad sæculum viii retrahunt institutiQnem hujus festivi diei. Legatur et Pagius in suo Breviario (num 26) sub Sergio.

In hac missa notis dignæ sunt prima et ultima orationes, in quibus beatæ Virginis Qbitus, ejusque in cœlnm assumptio memorantur, ad reprimendam hæreticorum Collyridianorum temeritatem asserentem beatam Virginem divina natura præditam mortis corruptionem effugisse. Sancta Rómana Ecclesia constanter agnovit in ipsa humanam duntaxat naturam, eamque corpus habuisse mortale, et revera esse mortuam.Quapropter plurima martyrologia sub die 18 Januarii illius dormitionem annuntiant.Vide Baronium in nolis ad martyrologium ad diem 15 Augusti.

intercedente beata semper virgine Maria cum omnibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. Per. Secreta. Subveniat, Domine, plebi tuæ Dei Genitricis oratio, quam et si pro conditione carnis migrasse cognoscimus, in cœlesti gloria apud te pro nobis orare sentianus. Per. Præfatio. (f) Æterne Deus, et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare, benedicere et prædicare, inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria,cujus assumptionis diem celebramus, gloriosa effulsit. Quae et Unigeniturn tuum sancti Spiritus obumbratione concepit, et virginitatis gloria permanente, huic mundo lumen æternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum. Quem laudant angeli. Postcommunio. Mensæ cœlestis participes effecti imploramus clementiam tuam,Domine Deus noster, ut qui festa Dei Genitricis colimus, a malis imminentibus ejus intercessionibus liberemur. Per eumdem. (18) IN NAtIvitAtE sANCTÆ MARIÆ. Supplicationem servorum tuorum, Deus, miserator exaudi, ut qui in nativitate Dei Genitricis ct Virginis congregamur, ejus intercessionibus com

placatus,a te de instantibus periculis eruamur. Per.

Secreta. Unigeniti tui, Domine, nobis succurrat humanitas, ut qui, natus de Virgine, Matris integritatem non minuit, sed sacravit, in nativitatis ejus solemniis a nostris nos piaculis exuens oblatam nostram sibi faciat acceptam. Per.

Postcommunio. Sumptis, Domine, sacramentis, intercedente beata et gloriosa semper virgine Doi genitrice Maria ad redemptionis æternæ proficiamus augmentum. Per.

(18) Validum argumentum ab hac missa habemüs contra illos qui hunc festivum diem institutum autumant sæculo xiii ab Innocentio IV. De ejus antiquitate luculenter disserit card. Baronius suis notis ad martyrologium ad diem 8 septemb.Qu9 vero certo temporé fuerit institutum, non liquet. Ex ecclesiasticis historicis compertum habemus Gallicanam Ecclesiam temporibus Caroli Magni, et Ludovici Pii hunc festum diem nescisse ex concilio Moguntino habito anno 813, ideoque post sæculum ix ejus institutio vel propagatio est referenda : et ex nostro missali libro, in quo missa, et in postrema Appendice etiain præfatio exarata sunt, suspicari possumus circa xi sæculum fuisse festivum hunc diem propagatum. - - - - (f9) Festus dies sancti Michaelis archangeli refertur ad III Kal. 0ctobris, qua die de dedicatione ecclesiæ ipsius in monte Gargano universaliter agitur. In meo membranaceo breviario saeculo xiv scripto legitur: III Kal. 0ctobris dedicatio basiligæ Sanèti Miëhaelis duple.r. Cardinalis Baronius in snis notis ad martyrologium animadvertit, yiii Idus Maii agi de apparitione sancti Michaelis, hic de dedicatióne ecêfesiæ, quae facta videntur, hoc die quo omnium angelorum solemnis memoria consuevit antiuitus in Ecclesia celebrari. Et revera in nostro acramentario libro duæ hujus missæ orationes diriguntur ad omnes angelos,oratio postrema ad omnes

Secrela. Oblatis, Domine, placare muneribus, et A

(19) IN FEST. sANCTI MICHAELIS ARCHANGELI.

Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas,concede propitius ut a quibus tibi ministrantibus in cœlis semper assistitur, ab his in terra nostra vita muniatur. Per. Secreta. Hostias tibi, Domine, laudis offerimus suppliciter deprecantes, ut eosdem angelico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias et ad salutem nostram pervenire concedas. Per. Præfatio. (f) „Eterne Deus, sancti Michaelis archangeli merita prædicantes, quamvis enim nobis sit omnis angelica veneranda sublimitas, quæ in majestatis tuæ assistit conspectu, illa tamen est propensius honoranda, quæ in ejus dignitate ordinis cœlestis militiæ meruit principatum. Per Christum. Communio. Repleti, Domine, benedictione coelesti, suppliciter imploramus, ut quod fragili celebramus officio, sanctorum archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. Per.

(20) IN FEstivitAtE oMNiUM sANcToRUM.

Omnipotens sempiterne Deus, qui nos omnium sanctorum tuorum merita sub una tribuisti celebritate venerari, quæsumus, desideratam nobis tuæ propitiationis abundantiam multiplicatis intercessionibus largiaris. Per.

Secreta. Munera tibi, Domine, nostræ devotionis offerimus, quæ et pro cunctorum tibi grata sint honore justorum, et nobis salutaria te miserante reddantur. Per.

Communio. Da, quæsumus, Domine, fidelibus populis omnium semper sanctorum veneratione lætari, et eorum perpetua supplicatione muniri. Per.

(21) EoDEM diE sANCTI CAESARII.

Deus, qui nos beati martyris tui Cæsarii annua

archangelos, præfatio sanctum duntaxat Michaelem angelorum principem respicit ; ideoque ritus ille antiquus a Baronio enuntiatus hic servatur, et in hoc festo die singulorum angelorum solemnis memoria recolitur. (20) Omnium Sanctorum festivus dies posterior est sancti Gregorii temporibus, qui Romæ jussu Bonifacii IVinitium sumpsit,deinde communis cæteris etiam Ecclesiis evasit præcepto Gregorii IV. Ita Baronius (not ad Martyrol.) ex Chronico Sigeberti sub anno 835, ubi habetur Ludovicum Pium, monente Gregorio IV, aliisque episcopis assentienin Galliis et in Germanifestivus omnium Sanctorum dies Kalendis Novema bris haberetur ; non enim ante Ludovicum Pium illorum memoria recolebatur, ut patet ex concilio Moguntino sub Carolo Magno in quo nulla do hoc festo die mentio. Propriam præfationem habemus hic in postrema Appendice. (21) Hae ipsa die alteram ' habemus missam de sancto Caesărio martyre ; etiam in Martyrologio Romano ejus passionis memoria recolitur Kalendis Novembris, ut et in meo IBreviario alias memorato Kalendis Novembris legitur : Festivitas 0mnium Sanctorum et sancti C;rsarii martyris. Multa de sancto Caesario in suis notis ad Martyrologium referot Baronius, quibus peculiaris erga illum Bencdictini ordinis cultus elucet. Habet siquidem sanctus natalitia colimus, etiam action^s imitemur. Per. Secreta. Hostias tibi, Domine, beati Caesarii martyris tui dicatas, meritis benignus assume, et ad perpetuum nobis tribue pervenire subsidium. Per. Communio. Omnipotens Deus, ut qui cœlestia alimenta percepimus, intercedente beato Cæsario martyre tuo per hæc contra omnia adversa muniamur. Per. (22) IN FEST. sANCTI MARTiNi episcopi. Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus, concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui contra omnia adversa muniamur. Per. Secreta. Da, misericors Deus, ut hæc nos salutaris oblatio et a propriis reatibus indesinenter expediat, et ab omnibus tueantur adversis. Per. Communio. Præsta, quæsumus, Domine Deus noster, ut quorum festivitate votiva sunt sacramenta, eorum salutaria nobis intercessione reddantur. Per. IN FEST. SANCTI ANDREÆ. Majestatem tuam, Domine, suppliciter exoramus, ut sicut Ecclesiæ tuæ beatus Andreas apostolus exetitit prædicator et rector, ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. Per. Secreta. Sacrificium nostrum tibi, Domine, quæsumus beati Andreæ precatio sancta conciliet, ut cujus honore solemniter exhibetur, meritis efficiatur acceptum. Per. Communio. Sumpsimus, Domine, divina mysteria beati Andreæ festivitate lætantes, quæ sicut tuis

solemnitate lætificas, concele propitius ut cujus A sanctis ad gloriam, ita nobis, quæsumus, ad veniam spiritu sancto,sine differentiadiscretionissenti.mus, A Communio. Quod cœlesti recreas munere, per

Cæsarius scriptorem suorum auctorum Albericum diaconum Casinensis coenobii, teste Petro diacono, libro De viris illustribus (cap. 1!). Gelasius II pont, max., antea monachus Casinensis, ipsius acta versibusexornavit. Romæ antiqua Sancti Cæsarii ecclesia celeberrima erat, una ex viginti duabus abbatiis

uas notatas vidit idem Baronius, in antiquo rituali libro, $ exstat in Vaticana Bibliotheca, in codice ms. Liber censuum nuncupato, cujus ecclesiæ titulo modo exornantur sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales. Sancti Cæsarii corpus ad sanctæ Crucis in Jerusalem in agro Sessoriano monachorum Benedictino-Cistercensium hodie quiescit. His ergo fisus argumentis, conjicio monachos Benedictinos ad præcipuam erga sanctum Cæsarium allectos fuisse venerationem ; ideoque in hoc nostro Sacramentario tam insignis ipsius memoria recolitur, ut duæ forte missæ hâc ipsâ die solemniter cantarentur.

? En alium quem Benedictinus ordo præcipuo cultu fuit prosecutus, sanctum scilicet Martinium episcopum Turonensem, cujus missa habetur in sacramentorum libris, etiam Gelasiano et Gregoriano. Ipsemet sanctus Benedictus oratorium in monte Casino erexit in illius honorem. Sancti Martini festivus dies post ejus obitum statim celebrari cœpit, ideoque solus e confessoribus proprium in vetustissimis breviariis officium habet, quia ipsi primo publicus ab Ecclesia cultus est tributus, ut ûbservât Bona (lib. ii, cap. {2, 11. 49). In postrema Appendice propria præfatione distinguitur.

(23) Sancti Nicolai solemnis memória haberi coepit post illius sacri corporis translationem Barium, quæ contigit anno 807, ut scribit Sigebertus. Anté

prodesse perficias. Per.

(23) IN FEst. sAxcti Nicolai EpiscoPi et coNFESSORIS.

0mnipotens sempiterne Deus, qui hodierna die beatissimum confessorem tuum atque pontificem Nicolaum, aetherea regna penetrare fecisti ; da, quæsumus, supplicibus tuis digne illius 8olemnia celebrare, ut per ejus venerandam festivitatem salutem consequamur et pacem. Per. Secreta. Munera tibi, Domine, dicata sanctifica, et intercedente beato Nicolao confessore tuo atque pontifice, per eadem nos placatus intende. Per. Communio. Protege, quæsumus, Domine, plebem tuam,beati Nicolai præsulis patrocinio confidentem, et quam divinis recreas sacramentis, fac eam jugiter tuis inhaerere mandatis. Per. (24) Missa de sANCTA TRINITATE. Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare Unitatem, quæsumus ut ejusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Per. Secreta. Sanctifica, quæsumus, Domine Deus, per tui nominis invocationem hujus oblationis hostiam, et per eam nosmetipsos tibi perfice munus æternum. Per. Praefatio. Æterne Deus, qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu sancto unus es Deus, unus es Dominus : non in unius singularitate personæ, sed in unius Trinitatis substantia. Quod enim de tua gloria

C revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de

hæc tempora vix Nicolai exstat memoria in ms. sacramentorum libris, vel in Gregoriano ordine, sed neque in meo Breviario membranaceo legitur. Ejus autem festivus Dies institutus fuit sæculo xi,ut scribit Gavantus in Actis sancti Alexii auctoritate Zonarae (Com. in rub. Brev. § 7, cap. 2.) (24) Ante primam Dominicam Advéntus habemus hic missam de SS. Trinitate, quod est valde notandum. 0pporlune legi debet decretum Alexandri II, quo sic cautum est : Festivitas sanctissimae Trinitatis secundum consuetulinem diversarum f.cclesiarum, a quibusdam consuevit in octavis Pentecostes, ab aliis Dominica prima Adventus Domini celebrari. Ecclesia siquidem Dominica in usu non habet, quod in aliquo tempore hujusmodi celebret specialier festivitatem, cum singulis diebus Gloria Patri, etc., similiter dicantur ad laudem pertinentia Trinitatis. Micrologus

D scribit (cap. 6) ab aliquibus Ecclesiis hunc festivüm

diem propria auctoritate fuisse celebratum. Quod redarguit; asserit etiam fuisse missam ab Alcuino coinpositam, præfationem a Pelagio approbatam. Rupertus de hoc festo die loquitur tanquiäm jamdiu instituto et ubique recepto. Ipsius mefmoria non reeritur nec in missis Mozarabum, neque in libello rationum Gothicarum. Ecclesia Antissiodorensis anno 12!7 celebrabat hoc ipso die, nempe ultima Dominica post P •ntecosten, festum de SS. Trinitate, ut legitur in statutis ejus Ecclesiæ cap. lix apud Labbeum (Bibl. nov., töm. II, p. 498.) Monachos Cistercienses singulis Dominicis diebus post nonam olim cantasse missam de Trinitate as$erit cardinalis Bona (lib. 1, cap. 8, n. 10.)

ut in confessione veræ sempiternæque deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur æqualitas. Quem laudant angeli, venerantur archangeli, throni, dominationes, principatus et potestates, virtutes cœlorum adorant; quem cherubim et seraphim non cessant clamare dicentes. Postcommunio. Domine Deus, Pater omnipotens, nos famulos tuos, tuæ majestati subjectos, per unicum Filium tuum in virtute Spiritus sancti benedic semper, et protege, ut ab omni hoste securi in tua jugiter laude lætemur. Per eumdem, etc., in unitate. DOMiNiCA PRIMA DE ADVENTU. Excita, quæsumus, Domine, potentiam tuam et veni, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante salvari. Qui vivis. Secreta. Hæc sacra nos potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. Per. Communio. Suscipiamus, Domine, misericordiam tuam in medio templi tui, ut reparationis nostræ ventura solemnia congruis honoribus præcedamus. Per. (25) MissA iN hoNoRE oMNiUM sANCTORUM. Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut intercessio nos sanctæ Dei genitricis virginis Mariæ, sanetorum omnium apostolorum,martyrum,confeseorum atque virginum,et omnium electorum tuorum ubique lætificet, ut dum eorum merita recolimus, patrocinia sentiamus. Per. Secreta. Oblatis, quæsumus, Domine, placare muneribus, et intercedente beata semper virgine Maria cum omnibus sanctis tuis a cunctis nos defende periculis. Per. Communio. Sumpsimus, Domine, beatae Mariæ semper virginis et omnium sanctorum tuorum commemorationem facientes sacramenta cœlestia, præsta, quæsumus, ut quod temporaliter gerimus, æternis gaudiis consequamur. Per. MISSA PRO CONGREGATiONE. Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, protende, super famulos tuos et super cunctas congregationes illis commissas, spiritum gratiæ salutaris, et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuæ benedictionis infunde. Per. Secreta. Hostias, Domine, famulorum tuorum placatus intende, et quas in honore nominis tui devota mente celebrant, perficere sibi sentiant ad medelam. Per.

(25) Quæ $equuntur missae votivae appellatae omnes reperiuntur in libris sacramentorum editis a Menardo et a Pamelio in Gregoriano, et a cl. præsule Angelo Rota. — Hæc est prima votiva miissa in hoc Sacramentario. Ne quis tamen putet hanc esse duplicatam, cum alia habeatur Kálendis Novembris ; haec enim respicit solemnitatem 0mnium

petuo, Domino, comitare præsidio, et quos fovere non desinis, dignos fieri sempiterna redemptione concede. Per. MISSA PRO PACE.

Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et justa sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata tormidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per.

Secreta. Deus, qui credentes in te populos nullis sinis concuti terroribus, dignare preces et hostias dicatæ tibi plebis suscipere, ut pax tua pietate con

' cessa, Christianorum fines ab omni hoste faciat

esse securos. Per.

Communio. Deus auctor pacis et amator, quem nosse vivere, cui servire regnare est, protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos, ut qui in defensione tua confidimus, nullius hostilitatis arma timeamus. Per.

MISSA PRO ItER AGENtiBUS.

Adesto, Domine, supplicationibus nostris,et viam famulorum tuorum salutis tuæ prosperitate dispone, ut inter omnes viæ hujus varietates tuo semper protegantur auxilio. Per.

Secreta. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris, et has oblationes, quas tibi offerimus pro famulis tuis ill., benignus assume, et viam illorum præcedente gratia tua dirigas, et subsequente comitari digneris, ut de actu atque incolumitate eorum secundum misericordiæ tuæ præsidia gaudeumus.

C Per.

Postcommunio. Tua nos, Domine, sperantes in te, quæ sumpsimus sacramenta custodiant, et famulos tuos contra omnes ubique tueantur incursus. Per.

MISSA PRO FAMILIARiBUS.

Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulis tuis illi, et dirige eos secundum tuam clementiam in viam salutis æternæ, ut te donante tibi placita cupiant, et tota virtute perficiant. Per.

Secreta. Proficiant, quæsumus, Domine, hæc, quæ tuæ supplices offerimus majestati, ad salutem famulorum tuorum ill., ut tua providentia eorum vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. Per.

Communio. Sumentes, Domine, perpetuæ sacramenta salutis, tuam deprecamur elementiam, ut per ea famulos tuos ab omni adversitate protegas. Per.

- m1SSA Votiva.

Deus, qui justificas impium et non vis mortem

peccatoris, majestatem tuam suppliciter depreca

Sanctorum sub una celebritate , votiva vero est in honorem omnium Sanctorum adimplorandum ipsorum patrocinium.Infra pariter altera habetur missa inter votivas, cujus titulus est: In honorem omnium Sanctorum pro vivis et defunctis,cum unica oratione, et reliquiæ duæ forte desumendæ sunt ex præsenti missa, quæ prima habetur inter votivas.

mur, ut famulum (os) tuum (os) de tua misericordia A de corpore exire jusseris, pars iniqua in me non

confidentem (es) cœlesti protegas benignus auxilio, et assidua eum (os) protectione conserves, ut tibi jugiter famuletur (entur), et nullis tentationibus a te separetur (entur). Per. Præfatio. Deus, cui proprium est, etc. ; suscipe, clementissime Pater, hostiam placationis et laudis, quam ego indignus famulus tuus sacerdos tibi offerre præsumo ad honorem et gloriam nominis tui pro incolumitate famuli (orum) tui (tuorum) ill., ut omnium delictorum suorum veniam consequatur (antur). Per. Postcommunio. Purificent nos, quæsumus, Domine, sacramenta sancta quæ sumpsimus, et famulum (os) ill. ab omni culpa liberum (os) esse concede, ut qui conscientiæ suæ reatu constringitur (guntur), de cœlestis remedii plenitudine glorietur (entur). Per. MISSA PRO INFIRMO.

Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium, exaudi nos pro famulo (is) tuo (is), pro quo (quibus) misericordiæ tuæ imploramus auxilium, ut reddita sibi sanitate gratiarum tibi in Ecclesia tua referat (ant) actionem (es). Per.

Secreta. Deus, sub cujus moderamine vitae nostræ momenta decurrunt, suscipe preces et hostias famuli tui, pro quo misericordiam tuam ægrotante imploramus, ut de cujus periculo metuimus, de ejus salute lætemur. Per.

Communio. Deus infirmitatis humanæ singulare præsidium auxilii tui super infirmum(os) famulum (os) tuum (os) ostende virtutem, ut ope misericordiæ tuæ adjutus (ti) Ecclesiæ tuæ sanctæ præsentari mereatur (antur). Per.

NMISSA PRO SEIPSO.

Suppliciter te, Deus, Pater omnipotens, qui es creator omnium rerum, deprecor, ut dum me famulum tuum coram omnipotentia majestatis tuæ graviter deliquisse confiteor, manum misericordiæ tuæ mihi porrigas, quatenus, dum hanc oblationem tuæ pietatis offero, quod nequiter commisi, clementissime digneris absolvere. Per.

Secreta. Deus misericordiæ, Deus pietatis, Deus indulgentiæ, indulge, quæso,et miserere mei,et hoc sacrificium, quod pietati tuæ humiliter offero, beni

habeat potestatem, sed angelus tuus pacis inter sanctos et electos tuos me collocet, ubi lux permanet indeficiens et vita perpetua. Qui vivis et regnas. MISSA PRO OMNIBUS.

Pietate tua, quæsumus, Domine, nostrorum omnium solve vincula delictorum,et intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis, domnum papam, pontifices et abbatem nostrum, reges et principes nostros, et omnem populum Christianum,nosque famulos tuos, atque locum istum cum omnibus habitantibus in eo in omni sanctitate custodi, omnesque affinitate ac familiaritate, sive orationis commendatione nobis conjunctos a vitiis purga, virtutibus illustra, pacem et salutem nobis tribue,hostes visibiles et invisibiles remove, carnalia desideria repelle, aerem salubrem indulge, inimicis nostris charitatem largire, nec non qui suas eleemosynas nobis largiti sunt, delicta clementer ignosce, et omnibus fidelibus vivis et defunctis in terra viventium vitam pariter et requiem æternam concede. Per eumdem.

Secreta. Deus, qui singulari corporis tui hostia totius mundi solvisti delicta, hac oblatione placatus maculas scelerum nostrorum absterge, et omnium fidelium Christianorum vivorum ac mortuorum peccata dimitte, eisque præmia æterna concede. Qui vivis.

Communio. Sumpta, quæsumus, Domine,cœlestia sacramentaomnia crimina nostra detergant,omnem

C que pravitatem et infirmitatem, seu hosticam ra

biem,nec non et subitaneam mortem, meritis et intercessione sanctæ Dei Genitricis et Virginis Mariæ, atque omnium sanctorum a nobis procul repellant, et omnibus fidelibus vivis et defunctis prosint ad veniam, pro quorum tibi sunt oblata salute. Per. (26) IN SANCTI URBANI. Da, quæsumus omnipotens Deus, ut qui beati Urbani martyris tui atque pontificis solemnia colimus, ejus aperte intercessionibus adjuvemur. Per. Secreta. Hæc hostia, Domine, quæsumus, emundet nostra delicta, et ad sacrificuim celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. Per. Communio. Refecti participatione muneris sacri,

gne digneris suscipere, et peccata, quæ labentibus D quæsumus, Domine Deus noster, ut cujus exsequi

vitiis contraxi, pius et propitius ac miseratus indulgeas, ut locum pœnitentiæ ac plurimæ lacrymarum concessa venia a te merear accipere. Per. Postcommunio. Dcus charitatis et pacis, qui pro salute generis humani crucis patibulum suscepisti, et sanguinem tuum pro redemptione nostra fudisti, preces meas placatus et benignus suscipe et misericordiam tuam mihi concede,ut cum animam meam 26) Expletis missis votivis, sequitur missa sancti Urbani papæ et martyris in nostro Sacramentario, quod non est mirandum ; peeuliari siquidem cultu

fnonasticus ordo sanctum pontificem prosequebatur. Videantur quæ hac super re dicât Martene (De

mur cultum, sentiamus effectum. Per. IN NAT. UNIUS ApOSTOli. Quæsumus, omnipotens Deus, ut beatus ill. apostolus tuum pro nobis imploret auxilium, ut a nostris rcatibus absoluti, a cunctis etiam periculis eruamur. Per. S3creta. Sacrandum tibi, Domine, munus offerimus, quo beati ill. apostoli tui solemnia recolentes antiq. eccl. ritib. Iib. iv, cap. 32, n. 12 et cap. 27). In fiostro agro Pyrano adest nobile templum ad Æsinantis flúvii ripas, sancto Urbano sacrum, cui a

sæculo xi adnexum eratinsigne monasterium ordinis sancti Benedicti, nunc tandem vetustate collapsum.

« PoprzedniaDalej »