Obrazy na stronie
PDF

meruit.Scio equidem nonnullos id fa^tum ad annum A et archiepiscopum Aritanum seu Brundusinum vernemo melius hanc rem exposuit quam ipse Rogerius A ordinavit.Apud Syracusam vero adjiciens,Rogerium steria in ditionibus sibi subditis dotasset, omnino A antistites et abbates,Legionem convenissent,conci

1002,quo dedicata est ecclesia Sancti Andreæ, distulisse ex Petri verbis male *intellectis ; sed hanc dedicationem, eodem die, non vero eodem anno, ut quidem putarunt, quo Raynaldus Fractas invasit, celebratam fuisse scite advertit Camilius Peregrinius in serie abbatum Casinensium,ubi hanc publicam satisfactionem anno {{ 11 consignari debere multis et quidem invictis,si bene judico, argumentis probat.An vero postea Romam statim redierit pontifex incertum est, sed ipsum Anagniae initio Martii exstitisse constat ex privilegio Ecclesiae Cataniensis, quod in ea urbe vii Idus Martii Ansgerio episcopo indulsit. XCI. Concilium Beneventi. Ejus canones, annus. Ibi asserta Ecclesiae monopolis libertas. Bulla Casinensis de corpore sancti Benedicti. Privilegium S. Crucis Pictav. Privilegium Crispiniense. Paulo post Urbanus,ferventelicet schismaticorum furore,generalem synodum,uti a Bertoldo appellatur, Beneventi collegit, in qua sententiam anathematis super Guibertum haeresiarcham et omnes ejus complires synodali judicio confirmavit. Beneventanam Ecclesiam tunc regebat Roffridus episcopiis, a quo pontifex in urbem adveniens, ut tradit Ughellus, honorifice susceptus fuit.Canones quatuor de disciplina ecclesiastica in eadem synodo conditi vulgo circumferuntur, qui locum olim inter Urbani epistolas habebant.In quarto praecipitur omnibus viris et feminis, tam laicis quam clericis, ut in capite jejunii quadragesimalis cinerem supra capita sua accipiant. Hoc porro concilium anno 1091 celebratum fuisse, praeter Bertoldum,disertis verbis legitur in veteri codice Romano,ex qun Labbeus ejus canones edidit, et quidem die v Kalendas Aprilis, indictione xuv, nec dissentit codex Anianensis, licet annum 1090 habeat, sed quem, uti ex notis chronieis quas exhibet, facile advertitur, ad paschale festum sequentis anni producit. In utroque autem codice observatur tot episcopos et abbates ad illud conci]ium convenisse, ut eorum numerus facile adnotari non potuerit. Inter eos vero, si Baronio eredamus, celebris erat Petrus Cavae abbas, quamvis alii auctores, ut jam •diximus, aliter sentiant, cui pontifex etiam reluctanti mitrae usum concessit. Verum sive in hoc concilio, sive in Melphiensi, aut etiam in Claromontano, ut nonnullis placet, sive tamdem in Trojano, ut habet domesticum Cavense Chronicon, perinde est ad probandam Urbani erga viros sanctos reverentiam et Petri abbatis humilitatem.Id autem Petrus fecit, si Venusino abbati ejus Vitae auctori fidem habeamus, ut quorumdam arrogantiam humilitatis eaeemplo condemnaret. Qui, dum se inaniter eartollunt, indebitos sibi sanctae Ecclesiae honores non metuunt usurpare. Nec plura se habuisse de hac synodo fatetur Labbeus. Discimus tamen ex bulla Urbani ad Romualdum episcopum Monopolitanumin ea synodo actum quoque fuisse de controversia quae inter hunc episcopum

[ocr errors]

D.

tebatur. Contendebat Brundusinus antistes Ecclesiam Monopolis debere esse metropoli suæ subditam. Quod pernegabat Romualdus, prolatis in suæ causæ subsidium veteribus instrumentis quæ illam soli Romano pontifici subjectam esse probabant. Et quidem examinatis in pleno concilio illis privilegiis, Brundusinus archiepiscopus causa cecidit, et confirmata est omnium Patrum suffragiis Monopolitanæ Ecclesiæ libertas, ut testatur ipse Urbanus in bulla ea de re Beneventi hoc anno, Kalendis Aprilis data, quam apud Ughellum videre licet. Ex his colligi potest bullam sub Urbani nomine datam Capuae hac ipsa die Kalendarum Aprilium,De praesentia corporis sancti Benedicti apud Casinum, ad hunc annum revocari vix posse,licet indictionem xiv, quae reipsa præsenti anno convenit, præferat in suis notis chronologicis; nisi forte quis dicere velitUrbanum mane Beneventi privilegium Monopolitanum concessisse, tum profectum Capuam, ibique hac ipsa die subsignasse illam Casinensium bullam. Sed hoc non unum est istius rescripti vitium, ut fusius diximus ad annum I088. Ipsum tamen olim referetur suo ordine, ne illud,qualecunque fuerit, instrumentum Casinensibus nostris invidere videamur. Multo ma|joris,imo certæ fidei est privilegium quod, ejusdem concilii Beneventani tempore, Adhelis, abbatissa Sanctæ Crucis apud Pictavos, ab Urbano obtinuit die iv ante Kalendas Aprilis. Illud ex apographo descriptum dabiturinter Urbani epistolas. Denique adhuc Beneventi morabatur Urbanus,cum accessit ad illum Ravnerius abbas Crispiniensis in Belgio, atque ab eo munimentum sui monasterii obtinuit, ut legitur apud Surium et Bollandum die 7 Aprilis, in Vita sancti Alberti, tunc temporis reclusi in eodem monasterio, qui suum abbatem hoc in itinere comitatus est; sed ejus privilegii exemplum nusquam invenire licuit. XCII. Sicili:e ecclesiae restauratae.

Ea tempestate,uti discimus ex Gaufrido Malaterra et variis instrumentis passim editis,Rogerius comes, pulsis e Sicilia Sarracenis, eo potissimum animum intendit ut ecclesias quæ a Barbaris penitus destructae fuerant restitueret. Hinc monasteria passim reparavit, nonnulla vero de novo construxit. Quæ omnia Urbani consilio agebat, accepta ab eo auctoritate erigendi novas, aut veteres episcopales sedes restituendi, etiam in ipsis monasteriis, cum res exigeret.Atque adeo quotiescunque subsequentibus temporibus difficultates emersere circa Siciliæ ecclesiarum dispositiones, pontifices Romani, qui tunc fuerunt,ad Urbani constitutiones recurrendum esse censuerunt.Ita Paschalis II in diplomate pro Maza

riensi Ecclesia decernit, ut res eo in statu perma

neant, sicut,ammuente Deo,et Maxariensis et caeterarum parochiae per apostolicum bonæ memoriae Urbanum dispositae sunt.Et Eugenius III in bulla ad Robertum Messanæ episcopum, ejus Ecclesiæ privilegia confirmavit, Urbani papae dispositioni inhærens. At in variis instrumentis ea occasione confectis, ex quibus unum inter alia insigne selegimus,in gratiam Catanensis Ecclesiæ datum, quod integrum refert Rocchus Pyrrhus.In eo Rogerius testatur Urbanum ore suo sanctissimo, haud dubium quando eum in Siciliam convenerat, uti ex Malaterra ad annum 1088 diximus, sibi præcepisse et rogasse ut Siciliæ Ecclesiarum curam susciperet, quare, inquit, per diversa Siciliae loca idonea ecclesias aedificavi jussu summi pontificis apostolici, et episcopos ibidem collocavi... ipso laudante et concedente, et ipsos episcopos consecrante. Tunc donat pius princeps Ansgerio episcopo simul et abbati urbem Catanensem. In altera charta,quam idem Rocchus Pyrrhus exhibet, Rogerius, post recensitas multas donationes Catanensi Ecclesiæ a se factas, subjungit Urbanum se suppliciter exorasse ut suam ea de re constitutionem confirmaret. Quod ab eo praestitum esse ait, dira intentante in illos qui eam tam benefactam violarent, vel aliquid inde subtraherent, aut monachos ibi Deo servientes unquam perturbarent. Ea est ipsa bulla quam supra num. 90 laudavimus. Ansgerio epuscopo el abbati Cataniensi ideo inscripta, quod in ecclesia Sanctæ Agathæ cathedrali monachi Benedictini canonicórum loco, sicut et in plerisque aliis Siciliæ Ecclesiis, tunc haberentur, idemque esset corum abbas qui et episcopus : quæ consuetudo hodieque subsistit in metropolitana ecclesia Montis regalis et in Cataniensi Ecclesia usque ad finem sæculi decimi sexti observata fuerat. Ansgerius vero hic laudatus, qui e monasterio Sanctæ Euphemiæ assumptus, celebre postea monasterium Catanæ excitavit cum amplissimo templo, quod, ut refert Rocchus Pyrrhus, in tota Sicilia ma.rimum est. XCIII. Episcopatus a Rogerio instituti. Troini sedes Messamam translata. Quænam vero fuerint sedes illæ episcopales a Rogerio comite per id tempus in Sicilia institutæ,aut potius restitutae, docet nos Robertus Troinensis seu Messanensis episcopus, in quadam charta pro monasterio Liparensi,apud Rocchum Pyrrum in notitia Ecclesiae Pactensis,tomo III Siciliæ sacræ relata, in qua illæ recensentur his verbis : Primum Tragimensem ecclesiam in pristinum statum restituit IRogerius, in qua domnum et venerabilem Robertum primum constituit episcopum; deinde Agrigentimam, et Mazarensem; sequenter autem Catanensem, ac ultimum Syracusanam comstituit ecclesiam, etc. Plura habet Gaufridus Malaterra, libro Iv, cap.7, ubi exhibet nomina episcoporum, qui primi has sedes obtinuere. Comes, inquit, ecclesias per universam Siciliam reparat... In urbe Agrigentina pontificalibus infulis cathedram sublimat... « Huic Ecclesiæ Gerlandum quemdam, natione Allobrogem, virum, ut aiunt, magnæ charitatis et ecclesiasticis disciplinis eruditum, episcopum ordinans praefecit.Haud secus,apud Mazaram facere. addens... Stephanum quemdam Rothomagensem, honestæ vitæ virum, episcopum

decanum Ecclesiæ Troinensis...., in provincia ortum pontificalibus infulis sublimavit... Apud Sanctam Eufemiam monachum quemdam natione Brittonem Ecclesiæ Catanensi ordinari curavit. » Is est Angerius de quo modo loquebamur. Monasterium vero Sanctæ Eufemiæ, quod hic memoratur, prae caeteris erat celebre, in quo Robertus Wiscardus Robertum abbatem Uticensem e suo monasterio ab invasore pulsum constituerat,cum aliis monachis qui suum abbatem e Normannia secuti fuerant. Ilinc factum ut eo in loco,sicut et apud Sanctam Trinitatem Venusii, et Sanctum Michaelem Meliti, quæ etiam duo monasteria idem princeps Roberto regenda commiserat,consuetudines monasterii Sancti Ebrulfi Uticensis vigerent,ut Ordericus Vitalis observavit libro iii Hist. ecclesiasticæ. Jam vero si Roccho Pyrro credamus, Troinensis sedes episcopalis, cui tunc Robertus praeerat, hoc ipso,aut certe anno præcedenti Messanam, agente eodem Rogerio comite, translata est; et quidem Urbani consilio,ut id ipse Rogerius testatur in instrumento apud eumdem auctorem relato, in quo idem princeps pontificalem sedem in ecclesia sancti Nicolai,quam ipse Messanae construxerat,a se institutam fuisse testatur.Quin et plerique episcoporum, quos ex Malaterra superius laudavimus, hoc etiam ipso anno consecrati dicuntur apud eumdem Rocchu:n Pyrrum, nempe Gerlandus Agrigenti, Stephanus Mazaræ, et Ansgerius Catanae ; Rogerius Syracusis anno 1093 ordinatus est. De his antistitibus et eorum sedibus,cum opportuna erit occasio, suis locis iterum dicemus. XCIV. Monasteria reparata. Privileg. monast. Lipar. S. Angeli Militems. Privileg. generale I{ogerui. Caeterum haud minus sollicite religiosus princeps monasteriis reparandis, ac restituendis episcopatibus incumbebat; ut probant varia ejus instrumenta apud Rocchum Pyrrum. Qua in re Rogerium Urbani ordinationem secutum fuisse patet ex duabus ipsius chartis ;una videlicet pro monasterio Sanctæ Mariæ de Mili,et ex altera pro monasterio de Itala seu Gitala, prope Messanam, quæ chartæ referuntur in parte iv Siciliae sacræ, ubi de abbatiis. Porro inter alia monasteria, quæ tunc temporis restaurata fuerunt, celebris erat abbatia Sancti Bartholomæi in

D insula Lipari sita, cui idem Rogerius anno 1088

fratrem Ambrosium præfecit, hunc ipsum quem Urbanus Militi in Calabria hoc anno existens privilegio donavit Iii nonas Junii. Circa idem tempus aliud privilegium indulsit pontifex monasterio SanctiAngeli Militensis, quod paulo ante Rogerius comes exstruxerat.Nullas quidem praefert chronologiæ notas hoc diploma, in ejus apographo, quod ab eminentiss. D. cardinali Coloredo accepimus, sed rerum et locorum convenientia nos adduxit, ut illud hic simul cum aliis comitis Rogerii benefactis commemoraremus.Cæterum idem Rogerius generale ab Urbano privilegium habebat, ut quæcunque mona

libera essent; cujus rei ipse testis est in charta pro monasterio Boicensi Panormitanæ diœcesis, data anno 1098, in qua locum illum declarat ab omni onere et servitute et molestia liberum fore ; sicut, inquit, a domino Urbano sanctissimo papa Romano potestatem et cautelam accepi, ut monasteria mea libera facerem ab omni persona. Sed jam ad Urbani gestorum seriem revertendum €st. XCV. Ecelesiae Corsicae episcopo Pisano subjectae. Quo autem ille post absolutum concilium Beneventanum perrexerit, non omnino liquet. Si verum esset quod ait Ughellus in præmissis ad catalogum Pisanorurn episcoporum, tomo III Italiæ sacrae, Urbanum bullam in Pisanæ Ecclesiæ gratiam iii Kal. Junii, apud Beneventum dedisse ; id certo nobis constaret. At cum idem auctor hanc ipsam bullam postea integram exhibuerit iv Kalendas Julii datam, res in incerto manet. Hanc vero ultimam lectionem alteri præferendam esse plusquam probabile est. Nam,uti ex altera mox laudata bulla patet,Urbanus Mileti in Calabria erat Iii Nonas Junii. At vix fieri potuerit, ut tam brevi temporis intervallo, tantum iter, nempe ex Campania in Calabriam ulteriorem, confecerit. Deinde prima die Julii Urbanus Capuæ, proindeque prope Beneventum versabatur.Hinc verisimile est eum absoluto concilio Calabriam invisisse ; indeque reversum, insignem hanc bullam, qua Corsicae Ecclesiæ ad apostolicam sedem pertinentes Pisano episcopo subjiciuntur, Beneventi dedisse. Hanc vero gratiam Dagbertus, Pisanus tunc

temporis antistes, meruerat ob suam et Pisanorum C.

civium fidelitatem inEcclesiam Romanam, cui dif-
ficillimis illis temporibus semper addictissimi fue-
runt.
XCVI. Restitutio Tarraconensis metropolis.
Paulo post nempe ipsis Kalendis Julii, cum idem
pontifex, ut mox dicebamus, esset Capuæ, Tarra-
conensem Ecclesiam in pristinam suam dignitatem
omnino restituit. Dalmalius nempe Narbonensis me-
tropolitanus, rejectis a pontifice quas proferebat ad
jus suum stabiliendum Stephani papæ litteris quæ
spuriae aut saltem interpolatæ inventæ sunt, causa
cecidit; cum nullo probabili instrumento probare
potuisset Tarraconensem metropolim aliqua aucto-
ritate apostolica suæ Ecclesiæ subjectam fuisse. Ea
occasione arrepta,Urbanus Berengarium episcopum
Ausonæ, cujus Ecclesiæ antistitibus diœcesis Tarra-
conensis cura demendata fuerat, Tarraconensem ar-
chiepiscopum, quod jamdudum meditabatur,statim
renuntiavit, eique pallium concessit, dato ea de re
diplomate. Hoc facto Narbonenses archiepiscopijus
omne metropoliticum,quod tam diu Tarraconensem
provinciam exercuerant, amisere.
XCVII. Concilium Legionense de causa episcopatus
Iriensis et de officiis ecclesiasticis.
Interea cum occasione exsequiarum Garsiæ regis,
ut narrant Hispanici scriptores, Reynerius legatus
apostolicus, Bernardus Toleti archiepiscopus,aliique

lium ibi celebrarunt.In eo agitata est Didaci Sancti Jacobi episcopi causa, quam Urbanus, ut ex ejus litteris supra laudatis patet, potissimum Reynerio commendaverat. Et quidem Petrus abbas,quom,uti diximus, Richardus, anno 1088, in hanc sedem ordinari passus fuerat, in hac synodo exauctoratus est. At Didacus sedem suam non recepit, sive quod ea indignus esset, sive, quod quidem verisimilius est, id auei non fuerint Patres, ne Alfonsi regis,cui ille invisus erat, animum eo pacto exacerbarent. Quare ejus Ecclesiae cura Didaco Gelmindi iterum commissa fuit ; donec, uti conjicere est, statueret pontifex quid facto opus esset. Id certe coiligi posse videtur ex Historia Compostellana superius data, B cujus fragmentum,utijam polliciti sumus,in Appendice referemus. Ex ea vero liquet Dalmatium abbatem ex familia Cluniacensi, post unius anni intervallum, omissis Didaco et Petro, auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae, Compostellanum seu Iriensem episcopum tandem ordinatum fuisse. Porro multa in hac Legionensi synodo de officiis ecclesiasticis statuta fuisse, Rodericus Toletanus libro vi, cap. 30, Lucas Tudensis, et alii passim auctores scripsere, quod de mutatione 0fficii Muzarabici in Romanum, in aliis Hispaniæ conciliis jam imperata, nonnulli interpretantur, atque huc revocari posse putant, id quod a Patribus decretum fuisse dicitur, ut secundum regulam S. Isidori ccclesiastica officia in Hispaniis regerentur. At hunc locum ad Muzarabicum Officium nihil pertinere monet piæ memoriae cardinalis Aguirius, qui contendit his verbis nihil aliud designari quam epistolam sancti Isidori ad Landefredum episcopum Cordubensem scriptam,in qua singula officia eorumque sanctiones particulatim explicantur. Quippe cum hæc ob Maurorum invasiones diu in IIispaniis neglecta haud dubium fuissent, ea synodi Patres ad praxim revocanda esse censuerunt. Statutum denique in eo concilio fuit ut, o;missis litteris Gotthicis, quas Gulfilas episcopus adinvenerat, deinceps Gallicani characteres adhiberentur. XCVIII. Virorum sancforum in Germamia 0bilus. 1'es ibi turbatæ. Multi viri illustres his temporibus in Germania obierunt; inter quos celebris fuit Fridericus comes D et marchio, egregius apostolicæ sedis defensor, qui, ut ait, Bertoldus ad annum sequentem, ubi plura de eo habet, sed habitu saeculari more sancti Sebastiani, slrenuissimi militis parles agebat. llujus obitus contigit die iii Kalendas Julii. Eum brevi secutus est Willelmus Hirsaugiæ abbas sanctissimus,qui mediis in persecutionibus, ut habet ejus Vitæ auctor in Actis sanctorum ordinis Benedictini, invicto animo causam catholicæ Ecclesiæ agens, nihil non ad ejus defensionem audebat adeo ut plerumqueinnumeram propemodum omnis conditionis hominum, qui ad eum confugiebant, multitudinem in monasterio suo receperit, et aluerit. Hic ui Nonas Julii abiit ad suAugusti, secutus est sanctus Altmannus episcopus Pataviensis, cujus Vita a monacho Gotwicensi anonymo conscripta, alia ab ea quam Tegnagellus vulgavit, edita est Augustæ Vindelicorum, anno 1619 simul cum Vita sancti Gebehardi Salisburgensis, et sancti Adalberonis Herbipolensis episcoporum, qui omnes in catholicæ Ecclesiæ defensione perditissimis iis temporibus maxime claruerunt. Paulo ante Willelmum obierant duo alii abbates etiam ob vitae sanctitatem,etfidem in apostolicam sedem celeberrimi, Wolphelmus scillce! Brunwillarensis in diœcesi Coloniensi, die 21 Aprilis, et Benedictus Clusinus in faucibus Alpium die 31 Maii. Mense Augusto sequenti,ut tradit Bertoldus,Welpho,Bavariæ dux, Henricum in Longobardiam convenit, cum eo pacem initurus, si ille Wibertum dimittere et bona quæ sibi injuste ablata fuerant restituere voluisset.At renuente has conditiones Henrico, dux in Alemanniam reversus est, ubi turbæ ita excreverunt, ut paulo post de novo rege eligendo actum sit. Quod re ipsa factum fuisset, inquit Bertoldus, si quorumdam pigritia sive malevolentia non impedisse. Ita ille. XCIX. Novum in Germania religionis genus. Mirum autem est tam calamitosis temporibus succrevisse in Alemannia novam vivendi formam, quæ apostolicos mores æmulabatur. Hi enim etsi habitu nec clerici nec monachi viderentur,utidem Bertoldus narrat oculatus testis, nequaquam tamen eis dispares erant... qui abrenuntiantes sæculo, se et sua ad congregationes tam clericorum quam monachorum regulariter viventium devotissime contulerunt, ut sub eorum obediemtia communiter vivere et eis servire mererentur. Hæc est religio quadrata, a Paulo Bernriedensi in Vita Gregorii VII laudata,quam cum nonnulli, nescio quo acti livore seu invidentia vituperare ausi fuissent, tueri aggressus est Urbanus,cui apud Teutones apostolica legatione fungenti, pii ejus instituti sanctitas probe nota fuerat. Unde hoc anno illam solemniter approbavitet confirmavit,datis ea de re ad monasteriorum præpositos litteris. Cum vero anno sequenti, ut idem auctor habet, laicus quidam novum id vivendi genus professus, ab eo temere resiliisset,hunc Urbanus scriptis ad Gebehardum Constantiæ episcopum legatum suum litteris, anathemate feriri præcepit, nisi quamprimum apostasiae suae et

peros, quem post unum mensem, die scilicet sexta A obedire.... etiam multæ villæ integro se religioni

tanti sacrilegii crimen pœnitentia condigna diluere D

conaretur. Hinc, crescente novi ejus instituti fama, non solum innumeri viri et mulieres,qui in urbibus aut in monasteriorum viciniis commorabantur,illud tam sanctum propositum arripuerunt, qui sub clericorum et monachorum obedientia, mancipiorum more iis quotidiani pensi servitium persolvebant; verum etiam eadem vivendi forma in villis et locis agrestibus, recepta fuit ; ubi, teste eodem Bertoldo, filiae rusticorum innumerae conjugio et saeculo abrenuntiare, et sub alicujus sacerdotis obedientia vivere, et religiosis cum summa devotione non cessaverunt

contradiderunt, seque invicem sanctutate morum praevenire incessabiliter studuerunt. Sic utique Deus, exclamat Bertholdus, sanctam suam Ecclesiam in periculoso tempore mirabiliter consolari dignatus est : ut de multorum conversoine gauderet,quae de e.rcommunicatorum aversione jamdiu non cessavit dolere. Huc ni fallor, revocari debet quod Gerohus in Syntagmate De statu Ecclesiæ apud Tegnagellum edito, refert, cap. 16, multos clericos et monachos occasione persecutionis amplexos fuisse vitam asperiorem in agris suburbanis et monasteriis campestribus.

C. Paviliacensis monasterii restauratio.

In Galliis reparato per Galterium Sanctæ Trinitatis de Monte,seu Sanctæ Catharinæ prope Rotho

B magum abbatem, Paviliacensi Sanctæ Austrebertæ CII. fvonis Carnoteni ordinatio. Quo anno facta. Multum etiam laboravit pius pontifex hoc anno pro ecclesia Carnotensi, quam Gaufridus episcopus multorum criminum reus, ut ex Ivonis epistola 8 patet, labefactabat. Hic jam ante aliquot annos ab Hugone Diensi sedis apostolicæ in Galliis legato,loco motus fuerat;at injuria se condemnatum causatus, Romam tetendit, ubi cum nullus ejus accusator comparuisset, dato supra corpus beati Petri corpore sacramento, eum a Simoniæ labe utcunque purgatum Gregorius VII sedi suæ restituerat. Verum renovatis postea contra illum accusationibus, cum ejus crimina Urbano plane innotuissent, nec ille sese ab eis innocuum probare valuisset, rursus e sua sede auctoritate pontificis pulsus est, facta Carnotensibus potestate alium antistitem in ejus locum substituendi; qui statim unanimi consensu Ivonem,quem illis Urbanus commendaverat, elegerunt. At Ivonem consecrare recusavit Richerius Senonensis metropolitanus, qui contendebat Gaufridi exauctorationem contra canones factam fuisse ob id, quod ejus causæ cognitio primum a se suisque comprovincialibus episcopis fieri debuisset, antequam ad pontificium tribunal deferretur. Hinc Ivo nihil se apud Richerium obtenturum fore prævidens, Urbanum adiit, a quo, ut ipsemet pontifex, in litteris ea de re datis testatur, salva ecclesiae Senonensi debita obedientia, consecratus est; et quidem sub finem Novembris, ut in iis litteris exprimitur, sed absque ullius anni designatione.Unde incertum apud auctores mansit quo anno sit consignanda Ivonis consecratio, quam alii, anno 1090, nonnulli vero 1091, aut etiam sequenti factam fuisse scripserunt. Hanc Labbeus anno 1091 consignavit, quod lvo die 13 Novembris, quæ eo anno in Dominicam incidebat,ab Urbano consecratus fuisse dicitur. Et quidem,si bene idem auctor Stampensem synodum ad annum 1092 revocavit,Ivonis ordinatio, quæ mense Novembriexeunte facta est, ad præcedentem annum necessario referri debet; certum quippe in hanc synodum a Richerio metropolitano convocatam fuisse ad rescindendam Ivonis ordinationem, quam contra canones factam fuisse,ut mox dicebamus, contendebat. Favet huic calculo una charta a Jureto laudata,quæ data dicitur anno xxv Ivonis episcopatus; quin et ipso Ivo in altera charta, quam idem Juretus refert,totidem sui episcopatus annos commemorat.At,si ab anno 1115 aut sequenti, quo defunctus Ivo dicitur, detrahantur anni illi viginti quinque, quos in episcopatu integros exegisse aut saltem inchoasse fatendum est, invenietur anno 1091, quo proinde ejus ordinatio consignari debet. His argumentis addendum est vetus instrumentum ab .Egidio Bri in Historia Perticensi relatum, quo Robertus de Belismo ecclesiam sancti Leonardi Belismensis monachis Majoris-Monasterii tradidit anno 1092;cui quidem chartæ subscripsit Ivo jam episcopus, proindeque consecratus anno saltem præce

monasterio, quod a Northmannis dirutum fuerat, Urbanus Guillelmo archiepiscopo Rothomagensi,ad cujus diæcesim locus ille pertinebat, scripsit ut eum ad pium illud opus promovendum et absolvendum excitaret,atque adeo universis quieidem cœnobio aliquid conferrent,quartam pœnitentiarum ab episcopo aut presbytero injunctatum partem relaxavit. Datæ sunt pontificiæ litteræ Cessimi ; alii legerunt Cossinii forte Casini, IV Idus Octobris hujus anni, quas lapidi e ruderibus ecclesiæ erecto insculptas unus e nostris descripsit.In eodem lapide diplomati pontificio subjuncta erat loci donatio facta Galterio abbati per Thomam de Pacisy militem; cui instrumento Guillelmus archiepiscopus et alii viri nobiles subscripsisse dicebantur. CI. Urbani litterae pro S. Cypriano Pictavensi. Erat Urbanus hoc anno, uti ex tempore ordinationis Ivonis Carnoteni colligimus, apud Altarium Latii urbem initio Novembris,ibique iv Nonas ejusdem mensis litteras Raynaldo abbati Sancti Cypriani Pictavensis concessit, quibus ei confirmat quiquud juris et canonicae potestatis habebat in ecclesia Sanctae Crucis apud Englam. Hac cautione usus est in hoc rescripto pontifex, veritus, monente Ivone qui tum in Carnotensem episcopum electus in curia Urbani erat paulo post ab eo consecrandus, ne, si Raynaldo haec ecclesia simpliciter concederetur,eam ille pulsis clericis qui ibi degebant ad monachos transferret. Id tamen paulo post evenisse discimus ex ipso Ivone, epist. 36 ad Petrum Pictavensem episcopum ; in qua graviter adversus hunc antistitem conqueritur quod post expetitum diu et impetratum clericum huic Englensi ecclesiæ præficiendum, eumdem postea repulisset, ut in ea institueret monachos Sancti Cypriani. Tum, laudatis Urbani ea de re litteris, eas monachorum causae patrocinari non debere contendit, quod se ab ipso pontifice rescivisse contestatur, cui eas dictanti, præsens adfuerat, non quidem a latere, ut se emendasse putavit Juretus in notis ad hanc Ivonis epistolam,sed Alatri, ut veteres codices habent,et omnino evincunt laudatæ Urbani litteræ.

A denti. Cum enim ille fuerit sub finem Novembris,
ut quidem constat, ab Urbano in Italia ordinatus,
in suam diœcesim ante sequentis anni saltem ini-
tia, reversus esse non potuit. -
Verum etsi hæc omnia rem omnino non evince-
rent, certa tamen esse videtur ex ipsiusmet Ivonis
testimonio. Is enim epistola 67 Urbano pontifici,
quem adversus se nonnihil commotum audierat,
scribens, rogat eum, ut jam transacto septenio, ex
quo vineam sibi commissam pro suo posse e.rcolue-
rat, liceat tandem sibi octavo anno eam dimittere.
At si anno 1002, quo plerique Ivonem ordinatum
fuisse volunt, septem annos adjiciamus, omnino
completos,habebimus finem anni 1000, quo Ivo oc-
tavum sui episcopatus annum incœperit. Nam uti
B certum est, mense Novembri Romæ consecratus
est. Verum id dici non potest, cum jam tunc Ur-
banus defunctus esset,nempe mense Julio ejusdem
anni ad cœlos assumptus. Imo cum hæc epistola
post Natalium Christi festivitatem, ut ipsemet Ivo
ibi indicat, scripta fuerit, ad annum 1111, proin-
deque longe post Urbani obitum defferenda esset,
quod sane nemo dixerit.Omnia vero juxta calculum
nostrum apprime sibi concordant.Hanc quippe epi-
stolam initio anni 1099, quo adhuc vigebat Urba-
nus, ab Ivone scriptam fuisse dicimus, cum tunc
annum sui episcopatus, siquidem anno 1091 ince-
pit, octavum inchoaret. Res etiam in ea epistola
relata anno 1000 conveniunt, coronatio nempe re-
gis Philippi a Rodulfo archiepiscopo Turonensi in
præcedenti festo Nativitatis Christi celebrata, et
Joannis cujusdam juvenis in Aurelianensem episco-
pum electio,die sanctorum Innocentium:nam hujus
et ejus æmuli Sanctionis nomine consecrationem
Sausseius ex Monumentis Ecclesiæ Aurelianensis
ad annum 1099 re ipsa cönsignavit, septennio sci-
licet, ut observavit, post Ivonis Carnoteni ordina-
tionem.
At, inquies, Sigebertus auctor gravis, qui Ivonis
aetate vivebat,ejus ordinationem ad annum 1092 in
Chronico suo retulit. Verum, etsi hic locus ita in
nonnullis Sigiberti exemplaribus habeatur, hoc
tamen additamentum esse patet ex aliis exempla-
ribus, in quibus hæc verba non comparent. Certe
desiderantur in Miræi editione, qnæ cæteris accu-
ratior est. At fateamur id a Sigeberto scriptum
D fuisse. Is sane, sicut et alius quilibet auctor, scri-
bere potuit Ivonem anno 1092 Carnotenam sedem
iniisse, quippe cum sub præcedentis anni fidem
Capuæ in Italia ab Urbano consecratus fuerit, re-
vera nonnisi anno 1092 potuit suæ Ecclesiæ pos-
sessionem adire. Hæc adversus eos qui Ivonis or-
dinationem ultra annum 1091 differunt.
At alii, ut Souchetus in Notis ad Ivonis epistolas,
aliam difficultatem movent. Ii quippe contendunt
Ivonis ordinationem ultra annum 1090 differri non
posse, idque probant ex eo quod anno 11 15 obie-
rit, cum jam annos xxv episcopatus saltem attigis-
set. Deinde, ipsemet ep. 268 Waloni Bellovacensi

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »