Obrazy na stronie
PDF
ePub

synodum appellat, et ad quam episcopos diversarum A tulit pontifex, moxque conscriptis ad Rogerium et

provinciarum convenisse, ibique Urbanum per suos legatos multa in ecclesiasticis causis quæ corrigenda erant, correxisse scribit. In eo concilio, uti prosequitur idem auctor, Tolosanus episcopus de illatis sibi criminibus expurgatus est, et legatio pro restauranda Christianitate in Toletana civitate, rege Hispanorum supplicante, destinata fuit. Hanc porro nonnulli anno 1089, imo et alii præcedente consignarant, cui Bernardum Toletanum archiepiscopum, ex itinere Romano, ut vult Rodericus Toletanus, redeuntem interfuisse dicunt. At his præferenda est Bertoldi,tum viventis, auctoritas, qui disertis verbis eam anno 1090 circa festum Pentecostes celebratam fuisse asserit. Haud tamen diffitemur Bernardum Toletanum ei interfuisse, quod colligere licet ex Urbani epist. ad Gotthiæ fideles, pro monasterio Sancti Egidii. Quænam vero legatio illa sit, quæ in Hispaniam, efflagitante Alfonso rege, ad restaurandam Toleti Christianilutem destinata est, vix intelligi potest, nisi his verbis indicari dicamus, librorum officii divini juxta ritum Romanæ Ecclesiæ editorum receptionem, ut scilicet deinceps, abrogatis Gotthicis, Hispanicæ Ecclesiæ Romanis libris uterentur. Certe anno sequenti, agente Rainerio legato apostolico, qui huic quoque synodo interfuerat, id in concilio Legionensi, ut ibi dicemus, cautum fuit.

B

Boamundum, Apuliæ principes, litteris, eos commonuit ut tam gravi scandalo conveniens remedium afferrent. Quod revera ab ipsis præstitum est, ut fusius exposuimus ad annum 1088. Urbani epistola ea de re nullam habet chronologiæ notam; at eam hoc anno, et quidem ante mensem Julium scriptam fuisse facile colligitur ex Rogerii et Boamundi instrumento, quod Baronius integrum retulit: Datum Canusio anno Dominicæ Incarnationis 1090, ducatus v, mense Julio, indictione XIII, quo quidem instrumento illi principes, Urbani monitis excitati, convocatis apud Canusium provincia optimatibus Bantini monasterii privilegia et possessiones confirmarunt, ut eo pacto damna tam sancto loco illata utcunque resarcire conarentur.

LXXVIII. De filio Jordani principis Capuani. Excommunicatur Cenomanorum comes.

Huc etiam revocare libet aliud exemplum, quo comprobari potest Urbani studium adversus eos qui justitiæ jura violabant. Illud est judicium, quod pontifex in Raynaldum Rinellum provisorie tulit, accusatum, quod Jordani principis Capuani filiam adolescentulam raptu potius, quam justi conjugii spe, invitis parentibus sibi desponsasset. Certe hunc Raynaldum hominem violantum fuisse patet ex Chronico Casinensi libro Iv, cap. 9, ubi dieitur castrum Fractarum dolo a Casinatibus abstulisse, quod postea vi et armis retinere conatus est. Hoc autem judicium quod Ivo et Gratianus ret ulerant, ideo revocamus ad præsentem annum, quod ipsum Culterius differre prohibeat Jordani obitus, quem sub hujus anni finem contigisse ex antiquis auctoribus Camillus Peregrinius probat.

LXXVI. Tarraconensis urbs Romano pontifici data. Soluta autem Tolosana synodo, Raynerius Urbani legatus in Hispaniam pergens per Catalauniam transivit, ubi Raymundus Barcinonis comes, aggregatis provinciæ optimatibus, urbem Tarraconensem sedi apostolicæ solemniter donavit ea conditione, ut eam et universa quæ ad illam attinebant, ipse ac ejus posteri tenerent per manum et vocem sancti Petri, ejusque vicarii Romanæ sedis apostolici, per quinquennium persolventes ei censum viginti quinque librarum purissimi argenti, quæ donatio facta est per manum domni Raynerii Romanæ Ecclesiæ cardinalis, qui nunc, inquit Raymundus, legatione fungitur in partibus nostris. Æra millesima [centesima] vigesima octava, anno ab Incarnatione Domini 1090. Hujus donationis instrumentum a Labbeo, Aguirio aliisque conciliorum collectoribus editum est cui inter alios complures Berengarius, quod sane mirum est, nisi id amanuensis liberalitati debeatur, D sub Tarraconensis archiepiscopi titulo subscripsit, quamvis hac dignitate ante annum sequentem potitus non fuerit. Forte Berengarius Ausonensis Ecclesiæ,cui diœcesis Tarraconensis unita erat, episcopus, jam tunc metropolitani nomen assumpserat, cujus auctoritatem nonnisi anno sequenti adeptus est. LXXVII. Urbanus Bantinum monasterium protegit. Querelas interea ad Urbanum detulit Urso Bantini monasterii in Apulia abbas, adversus nonnullos istius provinciæ optimates, qui ejus monasterii res et chartas diripuerant, ipsumque contumeliis affeetum latronum more spoliaverant. Rem indigne

Aliud item Urbani in emendandis vitiis sollicitudinis exemplum suggerit nobis Ordericus Vitalis libro vin, ubi scribit. Hugonem comitem Cenomanorum ab eodem pontifice hoc anno sacris fuisse interdictum, quod legitimam suam uxorem Roberti Wiscardi filiam repudiasset.

LXXIX. Schismatici ob Catholicorum mortem insolescunt. lis respondet Stephanus episcopus Halberstatensis.

Finitis induciis, quæ usque ad Pascha, uti anno superiore diximus, perdurare debebant, cum Hermannus Metensis antistes et Bertoldus dux Aleman

niæ, acerrimi sedis apostolicæ defensores, sororque Bertoldi, Hungarorum regina, mense Maio, ut Bertoldus scribit, obiissent; ac paulo post Eggebertus Saxoniæ marchio occubuisset, insidiis, uti aiunt, Quintiliburgensis abbatissæ, quæ Henrici Augusti soror erat, occisus, schismatici ad arma recurrere constituerunt, tanta cum animi elatione, ob eos. uti eis videbatur, felices successus, ut de pontificiis actum esse palam divulgarent. Certe ea erat Walbrami Magdeburgensis antistitis (Cicensem seu Noviburgensem episcopum appellat Trithemius in ChronicoHirsaugiensi)sententia qui litteras ad Ludovicum principem eo tempore scripsit, ut eum desperatis

pontificiorum rebus, quorum præcipui fautores, A idem institutum recepisse. Cum vero iis temporibus justo Dei judicio,ut ipse jactitabat, misere perierant, ad Henrici partes attraheret. At longe ab ea opinione aberant Catholici, ut ex Ludovici responso discimus, quod ejus nomine Stephanus,qui et Herrandus dicebatur, ex abbate Ilseburgensi episcopus Halberstatensis, Waltramo dedit. Utrasque litteras retulit Dodochinus abbas S. Disibodi,in Appendice ad Marianum Scottum,quæ ibi videri possunt.Certe is Stephanus locum habere debet inter strenuos Urbani propugnatores,ob multa alia scripta quibus Ecclesiam defendisse apud Trithemium loco laudato dicitur. E re nostra fuissent quatuor epistolæ ad Urbanum pontificem,quas ille auctor memorat. At exciderunt.

[blocks in formation]

B

Inter hæc Henricus parata expeditione in Italiam ingreditur, cui Langobardiam devastanti Welpho Italiæ dux,Mathildis uxoris suæ,uti scribit Bertholdus,adhortationibus confortatus, resistere conabatur. At Mathildem suos exercitus ipsam met duxisse testatur Domnizo,qui totam hanc expeditionem, rudibus licet versibus,egregie describit capite quarto, quod ideo fere integrum retulimus in Appendice.Sigonius hac occasione commissum fuisse censet ingens illud prælium Sorberiense,in quo Ebrardus Parmensis et Gandulfus Regiensis episcopi, qui Guiberti partes tuebantur, a Mathildis militibus victoria potitis capti fuere. At fallitur vir eruditissimus: Sorberiensis quippe victoria,vel ipso Domnizone testante, C ante Urbani pontificatum obtigit, quanquam capite 3 nonnulla de Urbano miscuerit ille auctor, que anticipato retulit. Et quidem Bertoldus, testis omni major exceptione, amborum istorum episcoporum mortem anno 1085 consignat. Cæterum cum Henricus hoc anno Mantuam obsideret Welpho et Mathildis, hanc urbem ut eam magis ac magis in sua fide continerent, ab omni tributo et vectigali exemerunt, dato ea de re diplomate Mantuæ anno 1090, v Kalendas Julias, quod Sigonius refert ; sed hæ liberalitates urbis deditionem non impedivere, anno sequenti factam.Magna autem, ut refert Bertholdus, hoc anno fames multas regiones repente afflixit, quamvis non magna sterilitas præcesserit terræ : unde eam contigisse dubium non est occasione internorum illorum discidiorum quæ a schismaticis commovebantur.

Tradunt historiæ Bononiensis scriptores (GIRARDACCI, Hist. di Bologna. lib. 11), nec dissentit Sigonius, suæ urbis cives in illis bellorum tumultibus egregie pontificis partes adjuvisse, memorantque institutam ea occasione militiam,in quatuor cohortes distributam, ex totidem tribubus, in quas urbs divisa fuerat; assignatis unicuique cohorti suis tribunis et vexillis. Inde Bononienses vexilliferos appellatos fuisse volunt.Addit Sigonius cæteras quoque Langobardiæ urbes Bononensium imitatione PATROL, CLI.

[ocr errors]

aperto bello pontificii adversus schismaticos decertarent, subiit in quorumdam animos scrupulus, an subjiciendi pœnitentiæ essent Christi fideles, qui in congressibus bellicis, tunc frequentibus,excommunicatos occidissent. Huc quippe, nisi mea me conjectura fallat, revocari debet Urbani rescriptum Lucano episcopo, quod Ivo Carnotenus et Gratianus in suis decretis retulere.Interrogatus ea de re pontifex respondit, quod etsi excommunicatorum interfectores in justo bello, quale tunc urgebat, homicidæ censendi non essent; quia tamen aliquid sinistri in eorum voluntatem irrepere potuerit,congruam eis secundum eorum intentionem satisfactionem injungendam esse. Sic antea Patres concilii provinciæ Remensis anno 923 pœnitentiæ subjecerant eos qui in prælio Suessionico inter Robertum et Carolum de regno decertantes interfuerant,quod procul dubio vix fieri possit, ut in ejusmodi bellis intestinis solo pacis aut boni publici intuitu pugnetur. Et quidem Theodosium Magnum simili occasione laudavit sanctus Ambrosius, quod post victoriam de Eugenio tyranno reportatam aliquandiu a sacris abstinuerit. Videndus ea de re Isidorus Pelusiota lib. iv, epist. 200.

LXXXI. Brunonis discipulis Carthusia restituitur. Ipse cum aliis in Calabriam secedit. Recusat archiepiscopatum Rhegiensem. Ejus apud pontificem

auctoritas.

Quid inter hos turbines fecerit Urbanus non produnt veteres historici. At Bruno Carthusianorum institutor, quem anno præcedenti, ut diximus, pontifex ad sese Gallis evocaverat, tum cum eo versabatur,ut eum consiliis suis adjuvaret. Erant etiam cum Brunone ipsius discipuli, qui cum tanti Patris absentiam ferre non valuissent, eum paulo post ejus discessum, dimissa Carthusia, in Italiam secuti fuerant,quare Bruno Carthusia locum Segnio abbati Casa-Dei, commisit. Verum sive quod inter tot tumultus boni illi eremitæ regularibus exercitiis vacare quiete non possent, sive quod Bruno ipse moleste ferret dilectam suam Carthusiam omnino vacuam relinqui, illis tandem persuasit ut illuc sub Landuini,quem vir sanctus in sui locum Carthusia priorem instituerat, regimine victuri revertantur : acceptis ab Urbano litteris, queis Seguinum rogabat ut illis Carthusia eremum restitueret.Quod ita factum fuit die hujus anni xv Kalendas Octobris. Hinc colligere licet Brunonis discipulos circa mensem Julium ex Italia discessisse. Et quidem non multo post Bruno ipse cum Lanuino et aliis sociis in Calabriam secessit, ubi cum a Rogerio Calabria et Siciliæ comite inter venandum,uti narrant vulgati auctores, inventi fuissent, locum condendo monasterio aptum ab eo acceperunt. Ut ut sit de ea historia, Rogerius ipse in diplomate, quod hoc anno in eorum gratiam edidit, notum omnibus vult esse, per Dei misericordiam, a Galliarum partibus ad regionem Calabriæ sanctæ religionis viros, Brunonem scilicet

Sit ergo in te ejusdem viri spiritus,idem sit eremiticæ vitæ vigor, eorum morum et gravitatis constantia; quia nos, opitulante Domino, quidquid auctoritatis et potestatis ipsius Magistri probabilis sapientia et religio ab apostolica sede promeruit personaliter, hoc tibi eodem te spiritu comitante concedimus. » Certe non Brunonem modo, sed et ipsum Lanuinum quandoque Urbanus ad se accersebat, ut ex brevi ejus epistola manifestum est. LXXXII. Urbanus Campariam invisit. — Privilegium S. Basoli.

et Lanuinum cum eorum sociis, pervenisse; qui, con- A moriæ magistri Brunonis successisse cognovimus. templa mundialis gloriæ vanitate, soli Deo elegerant militare. Horum itaque, pii principis verba refero, desiderium ego cognoscens, et ipsorum meritis et precibus apud Deum adjuvari desiderans, ab eorum charitate multis precibus obtinui, ut in terra mea locum sibi habitabilem eligerent, in quo ad serviendum Deo qualia vellent habitacula præpararent. Tum eis locum solitarium assignat inter Arena et oppidum Stilum, cum tota silva, etc., per leucæ spatium in circuitu. Ilujus eremi ecclesiam dedicari curavit idem Rogerius anno 1094, quod ab archiepiscopo Panormitano, assistentibus aliis quinque episcopis, factum fuisse, declarat in altera charta, quæ edita est a Roccho Pyrrho tomo III Sicilie sacræ. Primam vero ejus principis donationem firmavit et ampliavit Theodorus Squillacensis antistes, in cujus diccesi sita erat nova illa Carthusia, uti ex ejus charta patet dala, die 16 Decembris hujus anni, quam simul cum Rogerii donatione Urbanus post biennium,et tandem Paschalis ejus successor confirmaverunt, ut videre est apud Ughellum tomo IX Italiæ sacræ.

Visum est Urbano circa hujus anni medium,cum ei Romæ vix respirare liceret, provincias Rogerio et Boamundo subjectas adire, ut ibi paulo liberius rerum ecclesiasticarum curam ageret. Certe cum B sub medium mensis Augusti hoc anno in Campania exstitisse constat ex privilegio sancti Basoli, quod Sinuessæ datum est hoc anno die xvIII Kalendas Septembris, Burchardo ejusdem loci abbati inscriptum.

Quanti autem Brunonem fecerit Urbanus, ex eo patet quod,vacante tunc temporis Rhegiensi Ecclesia, quæ præcipua est Calabria metropolis, ad eam ipsum evehere modis omnibus conatus fuerit, sed frustra. Vir quippe sanctus Carthusiam suam omnibus sæculi dignitatibus anteponebat; imo et eam prætulisset ipsi etiam pontificis comitatui, si illi fuisset permissum, quod ipse contestatur in epistola ad suos Carthusienses conscripta, in qua sic loqui- C tur: De me, fratres, scilote, quoniam mihi unicum post Deum est desiderium veniendi ad vos, et quando polero, opere adimplebo. Plura ibi habet de mundi contemptu et eorum felicitate qui omnibus curis exempti uni Deo in solitudine vacare possunt.Similia, imo et plura habentur, in altera ejus epistola ad Radulphum Viridem tunc præpositum, postea archiepiscopum Remensem, suum olim, cum in ea urbe moraretur, familiarem.Porro ad hunc annum Brunonis ad Rhegiensem archiepiscopatum electionem,quam vulgati auctores anno 1095 consignare solent, ideo revocamus, quod hoc solummodo anno sub Urbani pontificatu sedes illa vacua fuerit,morte scilicet Arnulphi archiepiscopi, cui, recusante dignitatem illam Brunone, substitutus est sub hujus anni finem Rangerius. Hic quippe privilegium Theodori Squillacensis episcopi supra laudatum confirmavit die 17 Decembris anno 1090, archiepiscopus Rhegiensis electus, ac deinceps ad annum 1106 variis conciliis et publicis instrumentis subscripsisse memoratur sub archiepiscopi titulo, ut videre est apud Ughellum tomo IX Italiæ sacræ. Verum etsi Bruno nulla fulgeret dignitate, nihilo tamen minor fuit apud pontificem ejus auctoritas, ut præter cætera probat Paschalis II epistola ad Lanuinum ipsius in Calabrici monasterii regimine successorem,quem sic pontifex alloquitur: « Te in locum sanctæ me

[ocr errors]

LXXXIII. S. Anselmo scribit pro Fulcone episcopo
Bellovarensi. Anselmi responsio.

[ocr errors]

Paulo ante, nempe ipsis Kalendis Augusti, nam ex rerum scrie id hoc anno factum fuisse constat, pontifex ex urbe Capua ad beatum Anselmum tunc temporis Beccensem in Northmannia abbatem scripserat, ut ei Fulconem Bellovacensem episcopum, antea monachum Beccensem et ipsius Anselmi discipulum, commendaret; quia vero ille ad tantum onus sustinendum impar,si solus esset, videbatur, beato abbati mandat pontifex, ut ei ipse, aut certe, eo impedito,aliquis ex ejus fratribus, semper assistat illius episcopi monitor,corrector atque consultor. Tuin certiorem cum facit,se, quidquid in ejusdem episcopi ordinatione vitiosum irrepere potuerat, indulsisse. Denique varia Anselmo negotia commendat, quæ in ejus epistola explicantur. At ibi, sicut et in aliis passim Urbani epistolis, observare licet illius sollicitudinem et curam in accersendis ad se viris doctis et piis, qui eum ad pontificatus onera sustinenda adjuvarent. Respondit post aliquod tempus Urbani litteris Anselmus,ut ei de Fulconis, per quem illas acceperat, electione rationem redderet. Ei viro assensum suum præbuisse asseverat coactum Francorum regis et cleri Bellovacensis, instantiu, cum assensu Remensis archiepiscopi, nullo resistente; ita ut, nisi, inquit vir sanctus, hoc facerem, Deum timerem offendere. Quare pontificem rogat, ut datis ad archiepiscopum, aliosque provinciæ Remensis antistites, imo et ad Bellovacenses proceres aliis litteris, Fulconem jam secundo Romam profectum adversus malevolos homines a quibus ferme opprimebatur, sua auctoritate communiat. Tum compatitur vir sanctus in hac epistola, quæ est 33 libri 11, pontifici in medio tribulationum posito, ideoque ipsi suas suorumque fratrum preces pollicetur, ut ei Deus mitiget a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea. Denique præcidit, quod Deus non

relinquet virgam peccatorum super sortem justorum; ▲ auctorum etiam æqualium testimoniis vix intelligi

quia hæreditatem suam non derelinquet, et portæ
inferi non prævalebunt adversus eam. Denique
privilegium pro suo Beccensi monasterio postulat,
quod an unquam impetraverit incertum est. Quid
vero postea Fulconi contigerit in consequentibus
dicemus.

LXXXIV. Confirmat privilegia Ecclesiæ Ravellensis.
Episcoporum ordinationes. Ex his forte Berengarius
Venusii. An Guitmundus Aversæ.

Interea Urbanus, cum apud Salernum esset, Ravellensis seu Rebellensis Ecclesiæ, quam Victor III ejus decessor in episcopalem sedem erexerat, privilegia confirmavit, dato diplomate die ipso Nonarum Octobrium.

potest. Nemo quidem nescit Guitmundum seu Witmundum e monacho Sancti Leufredi, ob scripta in Berengarii errores celebrem in Aversanum episcopum assumptum fuisse. Id enim præter Ordericum, Ivo Carnotensis antistes, epist. 78; Willelmus Malmesburiensis et alii graves auctores passim affirmarunt. At Idem Ivo decreti parte iv, cap. 213; Gratianus, dist. 8, cap. 5: Si consuetudinem, et alii decretum proferunt ex Gregorii VII epistola ad Witmundum Aversanum scripta, in quem titulum errorem irrepsisse nemo dixerit, si consulat codices mss. et editos, in Baluzii notis ad Gratianum laudatos. Quid igitur? si divinare licet, aut duo fuere Guitmundi Aversani episcopi, ut suspicatus est Ughellus, aut certe Gregorius nostrum Guitmundum primo Aversæ B urbis episcopum creavit, et Urbanus eumdem pallii concessione archiepiscopi titulo et honore condecoravit; tum ut tantum hominem aliqua prærogativa singulari illustraret; cum, ut Northmannis principibus, qui hanc urbem exstruxerant et potissimum colebant, gratum faceret. Certe Ordericus innuit Urbanum nescio quid singularis privilegii ea occasione Guitmundum in Northmannorum gratiam con. cessisse. Hæc urbs, inquit, tempore Leonis IX a Northmannis, qui primo Apuliam incoluerant constructa est, et a Romanis, quia ab adversis sibi cœtibus ædificabatur, Adversis dicta..... divitiis opulenta Cisalpinorum... Northmannorum optione soli papæ gratanter obedit, a quo Guitmundum sophistam mystici decoris pallio insigniter redimitum pontificem accepit. Qui archipræsul eam diu rexit, et apostolicis privilegiis ab omni mortalium exactione liber plausit. Hæc conjiciendo dicta sint, donec aliquis certiora inveniat. Huic Guitmundo rescripsit Urbanus, de recipiendis excommunicatorum,modo resipuerint, eleemosynis. Quam epistolam, aut certe insignem ejus partem, circa Julium mensem, sed anno incerto, scriptam, Ivo, et post eum Gratianus in decretis suis, retulere.

Creavit etiam Urbanus diversos episcopos per illud tempus, ex quibus Petrus in Chronico Casinensi libro IV, cap. 7, duos laudat ex Casinensi monasterio assumptos, Benedictum scilicet in Sardinia insula, et Raynaldum Caietæ, qui hoc anno, ut idem auctor habet capite sequenti, altare Sancti Erasmi, et anno sequenti ex anonymi Chronico, ecclesiam Sancti Andreæ in sacro monte consecravit. Hoc eodem anno, ut jam diximus, Rangerius Rhegiensis Ecclesiæ regimen suscepit. Is primum in Majori Monasterio prope Turonos monachus fuerat, unde Cavam translatus, Urbano notus fuit, a quo, ut habet Ughellus tomo IX Italiæ sacræ, cardinalis tum Rhegiensis archiepiscopus factus est. Idem auctor tomo VI scribit amicum sancti Vincentii de Volturno hoc quoque anno creatum ab Urbano fuisse cardinalem presbyterum Sanctæ Crucis in Je- C rusalem, qui postea in Æserniensem episcopum assumptus, demum Casini temporibus Calixti II obiit.

Ad hunc etiam annum, uti videtur, revocari potest Berengarii promotio ad Venusinum episcopatum. Hic in Uticensi Sancti Ebrulfi monasterio Northmanniæ sub beato Theoderico abbate educatus, Robertum Theoderici successorem, quem Osbernus inva sor e monasterio excedere coegerat, in Apuliam fuerat secutus,ubi cum per multos annos monasterio Sanctæ Trinitatis apud Venusium præfuisset, tandem, uti Ordericus Vitalis refert libro vin, pro vitæ merito et sapientiæ doctrina ad pontificatum præfatæ urbis a papa Urbano promotus est. Tunc tamen a plebe electum Venusinæ urbis episcopatum susce- D pisse asseritidem auctor libro. Et quidem utrum. que potest esse verum. At mirum est hunc Berengarium ab Ughello in catalogo Venusinorum antistitum tomo VII Italie sacræ recensitum non fuisse.

Laudat idem Ordericus Vitalis libro IV Guitmundum monachum Crucis Sancti Buderni, seu Sancti Leufredi in Northmannia, quem post varias fortunas Gregorius VII cardinalem sanctæ Romanæ Ecclesiæ præfecit, et Urbanus papa jam probatum in multis metropolitanum Aversis urbis solemniter ordinavit. Consentit Calixti bulla apud Ughellum tomo I Italiæ sacra; sed qua ratione id componi possit cum aliis

LXXXV. Mors Adalberonis episcopi Wirzburgencis.

Verum eo tempore quo variis Ecclesiis in Italia pastores providebat Urbanus, egregium ac invictissimum sedis apostolicæ propugnatorem in Germania amisit,Adalberonem scilicet Wirzburgensem episcopum, qui licet e patria extorris fuerit, et frequenter e sua sede pulsus, ecclesias tamen dedicare, monasteria restaurare, aut de novo condere, aliaque sui ordinis munia exercere non destitit. Etsi post innumera, ut ait Bertoldus, et consentit Vitæ hujus auctor, pericula, et varias persecutiones, in bona confessione diem clausit extremum die sexta Octobris, sepultus in monasterio Lambacensi, quod a suis parentibus conditum et multis a se bonis locupletatum, ordini Benedictino addixerat. Ejus Vitam ab auctore suppari monacho Lambacensi scriptam dedimus inter Acta sanctorum ordinis S. Benedicti, parte II, sæculi VI.

LXXXVI. Canonicorum regularium Aroasiensium institutio.

Illustratus etiam fuit hoc anno Urbani pontificatus institutione canonicorum regularium congregationis Aroasiensis, sic dictæ ab Aroasia principe monasterio in diœcesi Atrebatensi, quod sub se viginti abbatias olim habuisse perhibetur. Primus eorum præpositus, nondum enim tunc temporis canonicis regularibus abbates præesse consueverant, fuit Hildemarus, qui cum duobus aliis eremitis fundamenta posuit hujus ordinis, cujus vitæ austeritatem egregie describit Jacobus a Vitriaco in Historia occidentali, capite 23, et post eum Locrius et alii passim auctores!audarunt; sed hæc fusius persequi non pertinet ad nostrum institutum.

LXXXVII-VIII. Erectio abbatiæ Tauniaci.

A fraude ad suas partes attraheret, adeo ut Romanos suæ ipsius factionis ad id facinus adduxerit, ut turrem Crescentii, sic tum S. Angeli castellum appellabant, quæ eatenus domino papæ obediebat, dolo captam diruere tentaverint. Magnopere enituit hac occasione optimi pontificis animo profunde insita mansuetudo, qui cum, ut prosequitur Bertoldus, facile Romam cum exercitu intrare, et rebellium contumaciam domare potuisset, magis cum mansuetudine causam suam agere delegit, cedendo scilicet patienter temporis iniquitati, potius quam armis dimicando. Illud tamen facinus Henrico, qui tum Mantuæ incubabat, animum adjecit. Imo Mantua ipsa post diuturnam undecim mensium obsidionem, feria sexta Parasceves, die 11 Aprilis capta, civium proditione, ut Domnizo habet, aliquot civitates ei vicinæ rejecto Welphonis ducis, seu Mathildis ejus sponsæ dominio, Henrici partes amplexæ fuerunt. Unde qui rebelles Romæ erant, insolentiores facti, Guibertum hæresiarcham quem jamdudum expulerant, iterum Romam intrare et sanctam ecclesiam suis, non benedictionibus, sed maledictionibus infestare permiserunt.

B

Circa idem tempus ecclesia Sanctæ Mariæ, quæ corpore sancti Hippoliti martyris nobilitabatur, apud Tauniacum Santonum oppidum, e clericali ad monasticum ordinem translata est; constituto ibi cum aliis Angeriacensibus monachis primo abbate Fulcherio, sub clientela monasterii Angeriacensis, cui nova hæc abbatia subjecta remanere debebat. Hæc facta estGaufridi Tauniacensis domini,loci conditoris præscripto, qui ut id ipsum ab Urbano papa obtineret, Romam adierat. Qua de re papa, ut legitur in veteri instrumento, valde lætificatus, ex auctoritate beatorum Petri et Pauli, et sua, quidquid de ecclesia fiebat, et danti Gofrido scilicet, et accipienti Odoni abbati Angeriacensi, diligenter annuit, secutus antecessorem suum Ildebrandum, magnæ et admirandæ С sanctitatis virum, qui, dum adhuc viveret, hoc ipsum Gofrido concessisse cognoscitur. Itaque auctoritate, ut in eadem charta legitur, sedis apostolicæ et privilegio Odo monachos eo in loco instituit, ex quibus unum, Fulcherium nomine, Ramnulfus episcopus in abbatem benedixit, data omnibus potestate ut quicunque vellent, possint novæ illi abbatiæ bona sua conferre. Hæc ex ipso veteri instrumento delibavimus, quod in archivo Angeriacensi servatur, datum anno 1090, indictione XIII. Gofridus autem hujus abbatiæ institutor, is ipse est adversus quem alter Gofridus Vindocini abbas, lib. 1, epist. 32, scripsit ad Ramnulfum Santonensem episcopum,quem rogat ut nullasei inducias concedat, quin prius sibi secundum domini papæ decretum satisfecerit. Sed rem de qua agitur non explicat.

LXXXIX. Henriciani Romæ prævalent. Mantuam capiunt.

Dominus papa co tempore, id est anni 1091 initio, ut Bertoldi verbis utar, in partibus Campaniæ morabatur, et ab omnibus Catholicis debita reverentia colebatur, videlicet a Constantinopolitano imperatore, et a Philippo Francorum rege, aliisque diversorum regnorum principibus,tam ecclesiasticis quam sæcularibus, excepto Teutonicorum regno, ubi multi ex Catholicis in partem excommunicatorum avaritia decepti sponte sua se transtulerunt. Omnem enim tunc movebat lapidem Henricus. ut quosvis etiam vi aut

XC. Urbanus in Campania versatur. Willelmus abbas Hirsaugiensis nuntius. Privilegium Ecclesiæ Cataniensis.

Urbanus interea varias Campaniæ regiones peragrabat, huc illucque pro temporum necessitate commeare coactus. Quod cum referret Trithemius sic exclamat: 0 tempora, o mores! Romæ, in cathedra sancti Petri Wigbertus sedebat idolum, et verus Christi vicarius nullum manendi locum poterat invenire tutum! Et quidem cum tunc Willelmus Hirsaugiensis abbas, vir sanctitate morum et fide in sedem apostolicam insignis, Gebehardum monasterii sui priorem ad Urbannm misisset cum supplicatoriis litteris, postulans sibi, vel parum aliquid reliquiarum beati Petri destinari: benigne quidem Gebehardum excepit pontifex, sed Guiberto Romam obtinente, ei non potuit quidquam ex apostolorum reliquiis donare. Verumtamen ne nuntius ad tam sanctum virum qui cb sedis apostolicæ causam frequenter exagitatus fuerat vacuus rediret, alias quas secum ferre consueverat pontifex sanctorum exuvias ei tradidit Hirsaugiam beato abbati deferendas. Certe nonnulla vidimus passim eorum temporum instruD menta, etiam in Galliis conscripta, quæ data dicebantur Urbano sanctæ Romanæ Ecclesiæ præsidente sub persecutione Henrici tyranni, aut sub similibus formulis, quæ idem aliis verbis exprimebant. Haud tamen sine honore erat, etiam in his angustiis pontifex, quem viri utriusquc ordinis illustriores earum regionum quas invisebat ut plurimum comitabantur. Ita hoc anno sub finem mensis Januarii, cum papa Urbanus Capuæ esset, uti narrat Petrus Diaconus libro iv Chronici Casinensis, cap. 9, Raynaldus Rivellus, qui castrum Fractarum paulo ante in Casinenses vi invaserat, ibi astantibus multis clericis atque nobilibus Capuanis, publice Orderisio abbati discalceatis pedibus satisfecit ac indulgentiam pro

« PoprzedniaDalej »