Obrazy na stronie
PDF
ePub

neret et erudiret, magnæ humilitatis precibus ex- A cæteris forma pulchritudinem designabat, atque conoravit. Quibus B.memoriæ Guillelmus abbas primum respondisse fertur: Charissimi filii, audivimus duces Nortmannos, homines barbaros et truculentos, subvertere, et non ædificare sancta templa; debere et effugare, et non colligere aut nutrire spiritualium hominum congregationes sanctas. Quapropter ad ducem vestrum redite, et nos hujus rei imparatos omnino respondete, cum et nobis fratribus deducendís desunt equi, atque stipendiis conducendorum fratrum desunt clitellarii.

Quod reversorum legatorum relatione dux inclytus comperiens, extimuit, multosque equos et clitellarios festinus præparavit; quos revertentibus legatis, B. memoriæ abbati Guillelmo humiliter remisit. Tunc B. abbas ducis importunitatem et perseverantiam, atque de importunitate et perseverantia compensans animi voluntatem et devotionem istam, collecta spiritualium fratrum multitudine maxima, iter arripuit, paucisque diebus decursis, æstuantis ducis desiderio suam et multorum fratrum præsentiam exhibuit. Quem dux egregius, totius animi sinceritate totiusque sinceritatis dilectione suscipiens, velut suscepto Christo, aliis amotis servientibus, ipse propriis manibus servivit, medioque brevis temporis intervallo Fiscannum deduxit, et Sanctæ Trinitatis ecclesiam donavit et tradidit, eamque donatam et traditam, juxta regulam S. Benedicti et institutionem disponi et ordinari exoravit. Donavit, inquam, et tradidit dux egregius Richardus beatæ memoriæ abbati Guillelmo Sanctæ

Trinitatis Fiscannensem ecclesiam, canonicorum carnalium expulit enormem multitudinem, quorum possessiones ecclesiæ penitus retinens et reddens, expulsis et converti nolentibus canonicis, alibi congruam restituit compensationem. Nocte igitur,cujus sequenti die Fiscannensis ecclesia spirituales suscepit monachos, carnalesque expulit canonicos, ipsis canonicis ecclesiæ culmen totum aquilis videbatur operiri; quibus aquilis ingredentium monachorum theoria et spiritualis volatus, ac deinceps protegentium angelorum descensus et conversatio congrue figuratur. Igitur B. et gloriosus abbas Guillelmus susceptam ecclesiam cœpit gubernare et administrare, et juxta S. Benedicti institutioncm disponere et corrigere, atque de diversis provinciis vere fideles

couvocare, et in obsequiis cœlestibus unire et confirmare. Subita igitur conversione Fiscannensis ecclesia cœlestium virorum studiis fervebat et flagrabat, et multæ opinationis gloria circumpositas ecclesias præcellebat et obscurabat. Fastigium quippe tantæ celsitudinis sua momentanea translatione Fiscannensis ecclesia consequebatur, quatenus ita omnes Galliarum ecclesias transcendens re et habitu summæ religionis, quemadmodum transcendebat verbo et speciali privilegio suæ nuncupationis. Parcimonia,et pudicitia et voluntariæ paupertatis abundantia, Fiscannensis ecclesia valde radiabat, luce virtutum, quarum evidentia latentem suæ formæ,

tuentium mentibus, suæ conversationis consilium inire et imitari, perfectarum argumento virtutum accendebat et provocabat. Ignorabat illo tempore Fiscannensis ecclesia totius proprietatis singularitatem, soliusque communitatis cognoscebat unitam dilectionem, quæ juxta diversitates indigentium, partes diversas distribuens, SS. apostolorum renovabat et repræsentabat primitivam imaginem. Quorum igitur bonorum eminenti perseverantia dux Richardus Fiscannensis ecclesiæ totus alligabatur, atque utilitatibus ejusdem ecclesiæ, totius providentiæ diligentia transferebatur. Adeo enim Fiscannensis ecclesiæ illustrium virorum regularem vitam, et religionem veram diligebat, et diligens frequentabat ut totius ducatus sui collecta, ut ita dicam, B pinguedine cœlesti congregationi deserviret; atque epulaturis fratribus servientium multitudine frequenter ipse ministraret, tantæque humilitatis completo ministerio, fratrum omnium ultimus residederet et regularium epularum delectabili pabulo refici congauderet. CAP. XX. De libertate Fiscannensis ecclesiæ monasterii; vel quomodo dux absolvit ab omni episcoporum jugo.

Sensit igitur dux inclytus quorumdam clericorum corrosiones et detractiones præsagiique cujusdam futuras adversitates, quos, ob ducis nimiam charitatem, et sanctæ Ecclesiæ maximam religiónem, invidiæ morbus infecerat, infectosque crudeli intestíni livoris molestia cruciabat. Horum ergo detraChentium malevolentiam dux compericus, clericorumque præsumptiones superbas et præsumentes superbias cognoscens, totius Northmaniæ episcopos, et viros nobiles, festinus Fiscannum convocavit, et Fiscannensis Sanctæ Trinitatis ecclesiam, ab omni episcoporum jugo et consuetudine, justa, vel injusta, eripuit et liberavit. Hanc autem libertatem Rothomagensis archiepiscopus fecit, et fieri voluit; atque alias quatuordecim ecclesias, ob patris sui memoriam, et fratris præsentis jussionem, ac voluntatem, ab omni episcopali consuetudine, et exactione, absolvit et liberavit; donatæ libertatis chartam archiepiscopus, aliique episcopi, signo et consensu corroboraverunt, atque corroboratam virorum nobilium astipulationibus tradiderunt. Cupiens ergo dux providus sanctam ecclesiam modis omnibus confirmare

D

et præmunire, Robertum regem et multos Galliarum proceres, Fiscannum accersivit; atque regali charta et auctoritate, suorumque æqualium consensu, et astipulatione, ab omni episcoporum jugo et consuetudine Fiscannensem ecclesiam eripuit et liberavit, et suam suorumque nobilium chartam et ordinationem firmavit et corroboravit.

CAP. XXI. Quomodo Guillelmus abbas perrexit jussu ducis, et quomodo privilegia a domino papa obtinuit.

Ecclesiæ igitur Fiscannensis constitutæ libertati dux Richardus congratulans, futuramque perennem mentis vivacitate discutiens, beatæ memoriæ Guil

lelmum abbatem compellavit, suæque legationis in- A ctum, injunctæque legationis officium feliciter con

juncto officio, ad Romanæ sedis apostolicam auctoritatem, multis onustum xeniis direxit. Confecto itaque itinere, abbas Guillelmus Romam pervenit, et piæ memoriæ pape Benedicto, adventus sui ratione, et mittentis ducis voluntatem aperuit, et factæ chartæ confirmationem, et apostolici privilegii auctoritatem, magnæ humilitatis oratione congrua postulavit. Papa igitur Benedictus,ducis diligentiam admirans et suscepti amici præsentiæ summam excellentiam, privilegia postulata confirmavit, et voluntarius tradidit, et Fiscannensem Sanctæ Trinitatis ecclesiam ab omni episcoporum jugo, subjectione et consuetudine liberans et eripiens, sub solius Romanæ Ecclesiæ gubernatione et patrocinio constituit et suscepit. Constituit, inquam, Fiscannensem soli Romanæ Ecclesiæ subjacere, atque ab omni aliarum Ecclesiarum potestate immunem et absolutam et omnino liberam, forma Cluniacensis monasterii permanente. Acceptis igitur apostolicæ auctoritatis exquisitis privilegiis, beatæ memoria Guillemus abbas festino cursuNorthmanniam remeavit, et ducis Richardi desiderio suæ voluntatis effe

summatum, enucleavit et ostendit. Unde duxineffabiliter exhilaratus, trino et uni Deo gratias totius intensionis fervore reddidit: qui ecclesiam, quam Richardus pater fundaverat atque ipse patris Richardi rogatu et jussione compleverat ac ordinaverat, divinæ providentia arcano consilio, tantarum personarum convenientia,ab omnium hominum jugo et prælatione absolvebat et liberabat. Magnis deinde xeniis suum dilectissimum abbatem Guillelmum honoravit, honoratumque Sanctæ Trinitatis ecclesiæ Fiscannensis remisit : iterum atque iterum enixius exorans, quatenus commissæ ecclesiæ, juxta cœpti ordinis religionem, custodiret, et custodiendo perficeret ac confirmaret. Cujus sanctas preces sanctarumve precum nimias humilitates, beatus abbas, B velut oracula Dei suscipiens. Fiscannum intravit, et per multorum annorum vertiginem, usque ad duca tum Hierosolymitæ Roberti Fiscannensem ecclesiam rexit, subjectosque suos verbo et exemplo succendit et reformavit ad imaginem et similitudinem, honorem et gloriam Dei omnipotentis, qui vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

LIBELLUS SUPPLEX MONACHORUM ARULENSIUM

Ad Patres in concilio apud S. Tiberium anno 1050 congregatos, adversus bonorum monasterii

invasores.

(MANSI, Concil. xix, 793.)

de Ursiniano, Guillelmus Oliba ipsum de Corneliano, Guillelmus Joannis tenet S. Mariam de Panisar, et ipsas vineas de Clusa. Willelmus Dalmatii ipsum alodem de Maras, et de campo Eldrici, et de Tressera, et de villa Mulacha, et ipsum de Keixanos, Bernardus Olivæ alodem de Rutmors, et de Kastellone et de Rodas, Aicardus Odonis alodem de Rabdos, Bernardus Adalberti ecclesiam de Chasamori, Arnaldus Johannis alodem de Elsinas, Seniofredus Mironis alodem de Terradas, et in Pines medium mansum, Deusdefranc mansum unum. in Terrodas, Segarus Berardi ipsos mansos et ipsos alodes de Terradas, el in Cirasia mansos tres, et ipsos mansos cum alode de Ortos, et ipsos mansos cum alode de villa Rubeo, et ipsos de Vilaro castellano, et ipsum alodem de Costa et ipsum de Felgus, et de Valedella, et de Campo Sambuce. Seguinus tenet in Albiniano inter mansos et bordas septem, et ipsum decimum de Rabugadas cum medium mansum, etc., et multa alia nobis aufert. Udalgerius vicecomes tenet totum alodium de Alleles.

Orthodoxis Patribus omnigena veneratione dignis, C alodem de Orlarios, Gausbertus ipsum de Pidre et quos sancta ex diversis aggregavit fides partibus, quosque rectit in dilectione fraternitatis vinculum geminæ charitatis, pontificibus videlicet, quibus collata est cura ecclesiarum Dei, grex tantillus almæ Dei Genitricis Mariæ cœnobii Arulas hanc querimoniæ clementiæ vestræ dirigit paginam, in qua sunt adnotata prædia quæ se causatur ab injustis et pravis hominibus per vim seu per donationes illicitas, seu sub prætextu cujuslibet fraudulentiæ, a suo jure distracta. Nam noscat almitas vestra præfatum cœnobium noviter ædificari cœptum pro tantorum amissione prædiorum, non est posse nostrum illud ad perfectum usque perducere, necessaria deficiente que sustentationi competunt fragilitatis humanæ. Idcirco prædictus tam variis casibus fatigatus, Dei omnipotentis supplex vestramque omnium deposcit clementiam, ut ob amorem ejusdem gloriosæ genitricis auctoritate pontificali feriantur a vobis vinculo justæ damnationis, et excommunicationis quousque retinuerint prædicta prædia prædictæ Virginis. Hæc sunt vero nomina prædiorum et militum ea possidentium. In primis alodem S. Mariæ, quem habet in comitatu Berchitano, id est in Marola cum ipsa ecclesia, et in Avisano tenet mulier Reinaldi qui fuit quondam cum filio suo. Remundus Arnaldi

D

Synodus anathema pronuntiat adversus invasores bonorum monasterii.

Cum sancta cogeret nos fides ex diversis in unum congregari partibus, sanctam celebraturi synodum

Idibus Julii apud beatum Thiberium, cum religioso- A ledicti ingredientes et egredientes. Mittat super eos

rum multitudine abbatum, et honestissimorum vi-
rorum utriusque sexus, ætatis vel ordinis; oblata
est querimonia pagina oculis nostris ex monachis
almæ Mariæ Virginis cœnobio Arulis, simul cum
prænotata prædia quæ sibi ab injustis tolluntur ho-
minibus pro qua amissione rerum compulsi adire
præsentiam nostram, suffragium expetentes no-
strum: quod illis negare non est nostri ordinis, nec
rectum, cum in periculis subvenire debeamus, et in
necessitate constitutis ferre justitiam. Ob hoc igitur
nos humiles Jesu Christi pontifices advertentes tan-
tam tamque inauditam servorum Dei querimoniam,
instinctu ejusdem provocamur ad compescendum
eam juxta posse nostrum ad decreta canonum. Id-
circo ego. Wifredus almæ primæ Narbonæ metropo-
litanus confirmo. † Ugo episcopus Uzetensis. † Ar-
nallus episcopus Magalonensis. † Berengarius epi-
scopus Biterrensis. † Bernardus episcopus Lutovien-
sis. † Gontarius episcopus Agatensis. † Berengarius
episcopus Elnensis Illi qui fuerunt ad subversionem
de Malo, de S. Maria, de Riarde, Roland videlicet
et alii qui concensi fuerunt, cum legatis cæterorum
coepiscoporum nostrorum et cum abbatibus religio-
sis ex diversis ordinibus Gothiæ ac Spaniæ, nolentes
exorbitare a regulis SS. Patrum, accensi flamma Spi-
ritus sancti, percutimus eos, qui in supra scripta
culpa atque negligentia sunt aut erunt irretiti, se-
cundum quod in culpa sunt aut erunt implicati, per
gladium Patris,et Filii, et Spiritus sancti,et per ana-
thematizationem omninm quæ sunt, fuerunt et erunt
fidelium Dei, nisi ad veram pœnitentiam venerint, C
et secundum posse illorum emendaverint, sint ex-
torres a liminibus sanctæ Dei Ecclesiæ, in anathe-
matizatione sint omnes superius nominati, omnes-
que maledictiones Veteris et Novi Testamenti super
eorum capita multiplicamus. Maledicti sint in civi-
tate, maledicti in agro, maledicta horrea eorum et
cellaria eorum,maledicti cibi eorum et reliquiæ ipso-
rum, maledicta sint inferiora ventris eorum et fru-
ctus terræ ipsorum,armenta et greges ipsorum ; ma-

Dominus famem et pestilentiam et increpationem in omnia opera eorum quæ faciunt, donec conterat eos et perdat velociter propter adinventiones eorum pessimas,in quibus relinquunt Dominum. Adducat Dominus super illos pestilentiam donec deleat eos de terra quam possident. Percutiat eos egestate et febri et frigore, ardore et æstu, et aere corrupto, ac rubigine; et persequatur eos donec pereant. Tradat illos Dominus corruentes coram inimicis suis. Sint cadavera illorum volatilibus in escam et bestiis terræ, et non sit qui abigat. Sint percussi cæcitate, et amentia ac furore mentis ; et palpent in meridie sicut palpari solet cæsus in tenebris et non dirigantur gressus eorum. Maledicta sint capita eorum per septem portas, id est per nares, et aures, et oculos, et per buccam eorum. Maledictum sit cerebrum eorum, capilli,humeri, brachia, manus, digiti, frons, cilia, linguæ, dentes, gule, pectus, dorsum, cor, venter, umbilicus, interiora, exteriora, et posteriora, vitalia, inguines, coccæ, geniculi, tibiæ, tali, pedes, plantæ, articuli, venæ, juncturæ, viscera, ossa, medulla. Hæc omnia prænominata illorum maledicta sint nisi resipuerint, et ad veram pœnitentiam venerint. Et hæc regula maledictionis atque anathematizationis servetur, et permaneat in omnibus primatum ecclesiis. Quicunque igitur cum prænominatis hominibus locuti fuerint scienter, nisi emendare eos hortati fuerint, aut cum eis manducaverint, biberint, dormierint, in aliquove participati fuerint, nisi resipuerint; si clericus fuerit, proprio ordine periclitabitur, si laicus aut femina, nisi paupertate aut metu deprehensus fuerit, prædieta damnatione perdendum, et anathematizandum et excommunicandum se esse perhorre

scat.

Acta synodus Idus Julii anno incarnati Verbi 1050, indictione 10, anno xx, regnante rege Henrico in Francia, anni cycli octavi decimi vi. Sriptum per manus Olivæ Guislibertus, gratia Dei episcopus Barcinonensis, Wifredus præsul †.

SERMO DE SANCTO MARCULFO

ABBATE NANTENSI, CONFESSORE.

(MABILL. Acta SS. Bened., Sæc. VI, p. 1. p. 517, ex ms. codice cænobii S. Vincentii apud Laudunum.)

1. Venerandi Patres ac dilecti fratres, quos in^ain (Prov. xxv, 2) (1), Quapropter, delidomo sua Deus habitare facit unanimes,exhortationis nostræ alloquia, imo divinæ virtutis insignia beati Marculfi meritis ostensa vestrorum benigne percipiant aures: Salomone testante, imo Spiritu sancto Salomonis ore loquente, didicimus quia gloria regum celare verbum, gloria vero Dei investi

ctissimi, vestra dilectio noverit nos investigasse quædam operum Salvatoris nostri Dei,quæ Pater ejus per naturam, noster vero per gratiam, usque modo operatur, et idem Filius operari cum Patre non desinit. Igitur fidelis ac boni testimonii viri relatu comperimus quod ad gloriam Dei san

(1) Hic locus hodie in Vulgata nostra contrario sensu sic effertur: Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

ctorumque ejus honorem litteris tradere studui- A fluctibus ad monasterii portum convolaverat, ibique

mus.

2. Nocte sequente diem Annuntiationis Dominicæ, in ecclesia in qua beatus Marculfus requiescit corpore,talem virtutem Deum credimus operatum esse. Eadem namque nocte jam mediante, exstincto in ecclesia lucernæ lumine, solitæ noctis redierunt tenebræ. Edituus denique a somno excitatus, ut circumspexit ac sensit luce visibili basilicam carere,relicto stratu dormitorium et coquinam fratrum non timuit adire, quatenus ibi candela succensa lucem redderet domui sanctæ. Sed et in dormitorio lucernam, et in ipsa etiam coquina prunas reperit exstinctas, non fortuitu, sed ut remur, ut manifestarentur Dei opera. Quid ergo idem ædituus ageret ignorabat. Tandem nimia mæstitia attonitus oratorium rediit,ibique prostratus coram altari diutinæ orationi incubuit, supplicans divinæ majestati ut meritis sancti sui ibidem quiescentis in hac opportunitate succurreret ei,ne scilicet lumen deesset fratribus matutinalem synaxim proxime cantaturis. Nec distulit Omnipotens exaudire et auribus percipere lacrymas pauperis ad se in afflictione clamitantis. Nam affectus tristitia, fessus etiam oratione ipsa,dum Elbertus (sic enim vocatur præfatus ædituus) dum, inquam, stratus sui repetiisset spatiola, tunc quoque lacrymatur, et sibi omnino reputans quasi sui negligentia luce careret ecclesia, Dei nutu respectus circumspexit, totamque basilicam cœlesti luce clarescere vidit. Repente gaudio gavisus magno,lucernam paulo ante exstinctam adiit, eamque clarissime ardentem reperit. Mox etiam lacrymis tristitia gaudii lacrymas superfundens, Deo et beato Marculfo præconiorum jubilos retulit, sicque securior dormitum init. Mane autem discusso noctis peplo,dieque radiante sereno, fratres loci, monachos videlicet beatissimi Remigii, accersivit, eisque (me præsente qui hæc scripsi,) rem gestam pandit, contestans Dei virtutem sanctorumque ejus auctoritatem omnia, quæ aiebat, quæque huic pitaciolo decrevimus inferenda, sic haberi.

B

[ocr errors]

per aliquot annos ministraverat. Cumque ab eodem domno Roberto (sic enim vocabatur) omnia quæ ei ad salutem provenirent, ex more percepisset, ægro tus adjecit: Ego quidem, mi Pater, quoniam de longinquo sum, in præsenti repatriare dispono: sed hoc ob devotionem peto, ut hæc quam obtulit candelam, ante hoc sacratissimum sepulcrum quandiu durare poterit, usque ad consummationem ardeat, quoniam cum in patria mea essem,si non ex actione, certe ex desiderio eam beato Marculfo sæpissime offerebam. Erat autem non modicæ quantitatis ut infinite per tres dies dare lumen in ecclesia sufficeret, jamque ante altare quod est in honore ejusdem Christi confessoris, revoluta super pavimentum ardebat acceptaque sponsione a monacho quod quæ petiverat adimpleret, peregrinus recedebat, cum Elbertus, de quo superius meminimus, quasi aliud quid agere vellet pede superposito candelam exstinxit,juxta arcam seorsum exstinctam deposuit, post peregrinum valvas ecclesiæ obseraturus abiit. Nec mora, firmatis ostiis, antequam ille rediret, candela divinitus accensa est, tantusque ex ea ignis exilivit, ut et arcam et vestes arcæ superpositas subito in favillam redegerit; ipsaque candela (sicut pauper sancti petierat) illico consummata est. Res mirabilis quod quasi duobus momentis et flamma multiplex excreverit, et quæ arripuerat omnino consumpserit. Sed si consideremus unius devotionem et alterius negligentiam, liquet profecto pro irrogata fraude juste divinitus vindictam subsecutam esse. Vidisses, C fateor, miraculum de rebus insensibilibus ad redarguendam rerum sensibilium, id est hominum avaritiam. Accurrere fratres qui in vicino aderant, nam crepitum ignis audierant custodemque subclamantem. Quid dicerent agerentve non habebant, quoniam nihil jam remanserat quod igni substraherent. Ille autem se reum, se huic discrimini obnoxium totis singultibus fatebatur,acceptaque pœnitentia a fratribus,in communi statutum atque anathematis vinculo confirmatum est ut oblata a fidelibus luminaria nunquam hactenus alias nisi in usibus ejusdem ecclesiæ fratrumque ibi servientium expende

3.Adhuc autem sub hac nostra ærumnosa ætate non dispar omnipotens Deus miraculum in eadem ecclesia ostendit, ut quoniam electum suum ineffabiliter glorificatum habebat in cœlis, non minus ad capacitatem mortalium mirificare dignaretur in terris. Nam illius infirmitatis sanandæ (quam regium D morbum [1] vocant) tanta ei gratia cœlesti dono accessit, ut non minus ex remotis ac barbaris quam ex vicinis nationibus ad eum ægrotantium catervæ perpetuo confluant. Quodam itaque die hujusce gratia quidam homo ad ecclesiam devenit, suæ devotionis munus obtulit; eique cujus id erat officii, sui adventus causam patefecit. Is autem qui super sacra ecclesiæ ministeria custodiam habebat, vir magnæ in Christo reserentiæ erat, qui ex sæculi

(4) Vides strumarum morbum (huic enim medendo præsidet S. Marculfus) regium olim appel

rentur.

4. Necessarium est charissimi fratres, in laude hujus sanctissimi patroni ac protectoris nostri Mar. culfi quod,Deo donante, nostris oculis præsentatum est memoriæ tradere, quem omnipotens Deus apud se dignatus est specialem dare pro nobis intercessorem. Ipse est enim qui assidue orat pro populo suo, et pro habitatoribus hujus sancti monasterii sui. Tempore igitur quo eumdem beatum virum apud castrum Peronam (Péronne in Picardia) miraculis coruscare hi qui interfuerunt et viderunt, et manibus tractaverunt, nobis, qui in ejus gloriosa sede remansimus, quanti eam haberet mirabili ope

latum; nam alioqni lepram hoc nomine veteres appellant.

Verbi.

ratione patefecit. Erat enim ante altare ubi ipse A biniaci millesimo octogesimo quinto anno incarnati pretioso requiescit corpore, lampas ardens, quæ nullo modo die noctuque exstinguebatur, quia quamvis modicum abesset corporaliter, non tamen deerat spiritualiter. Is itaque qui ecclesiæ officio præerat, cœpit secum cogitando dicere quoniam idem luminare in vanum ardebat,eo quod corpus beati Marculfi in præsenti non esset,non considerans ibibem Dominicum corpus (3) (quod majus et præcipuum erat) cum angelorum adesse custodia. Quod cum prave et inaniter cogitasset,exstincta lucerna abiit; sed post transactum hora spatium, causa cogente aliqua reversus, dictu mirabile! illico oculis ejus apparuit. Vidit namque eamdem lampadem angelica claritate fulgentem,ita ineffabili modo pendere, ut nec fune desuper teneretur, nec terræ deorsum incumberet. Erat autem magnæ visionis miraculum quod inter funem et lampadem habebat cubiti spatium,et inter lampadem et terram cubiti similiter spatium; et, ut dixi, lumine cœlesti accensa mirabiliter ardebat.Non tibi forsitan ad credendum animus suffecisset, nisi fratrum populique concursus testimonium effecisset. Nam ille timore pariter et admiratione correptus, ex toto vico rem videre mirabilem maximam concionem plebis evocavit. Multi denique exuberavere lacrymis, dicentes : Quoniam piissimus Christi confessor Marculfus, ipsorum post Deum custos vigilantissimus, et apud Deum multiplex advocatus, quamvis modico tempore esset aliorsum, suos tamen filios per ostensionem miraculi consolari ac visitare est dignatus. Actum est CorC

(3) In archivo cœnobii Remigiani legi litteras Simonis abbatis attestantis, Odonem de Sarceio monachum de conniventia sua redditus acquisivisse, et de ipsis redditibus in ecclesia S. Remigii ante majus altare super quod corpus Domini reponitur, cereum perpetuo ardere instituisse. Id factum Willelmo archiepiscopo Remensi, sub annum 1165. Præiverat uno sæculo Paulus abbas S. Albani in

5. Igitur, dilectissimi, qui hoc audire, et, ut remur, credere non renuistis, scitote quia hoc tam evidens miraculum ad honorem sancti sui,ad utilitatem quoque nostri Deus dignatus sit operari.Nec immerito: quia enim beatus Marculfus,dum in convalle lacrymarum carne moraretur, opera tenebrarum abjecit,et indutus armis lucis viriliter ejusdem lucis principi militavit; merito carnis onere leviatus, et ad superna polorum, ut credimus, vectus, auctori claritatis inhærere promeruit. Ergo non dubitandum est quin exstinctam lucem reparaverit, qui tenebras noctis in basilica sua esse abhorruit. Verumtamen quoniam nihil fit in terra sine causa, et beato Gregorio dictante, comperimus quia Deus B et Dominus noster ad bene agendum aliquando verbis, aliquando nos admonetipsis miraculorum exemplis; curemus hujus sancti ac beati patroni nostri Marculfi, ante cujus sacros cineres excubamus,cujus etiam memoriam hodie solemniter celebramus; curemus, inquam, hujus patrocinium quærere, obsecrantes ut suis piis precibus fuget tenebras cæcitatis et ignorantiæ nostræ, impetret nobis lucem cœlestis gratiæ : qua illuminati opera tenebrarum abjiciamus, piisque intenti actibus armis lucis induamur; his quoque muniti principem tenebrarum proteramus: sic etiam victoria potiti, Conditori lucis adhærere mereamur, qui vivit et regnat trinus et unus Deus.

Anglia, qui referente Matthæo Parisio, pelvem argenti dedit, constituendo, ut cereum contineret jugiter ardentem ante majus altare. Aimoinus observat Floriaci morem fuisse a priscis institutum Patribus, ut tam diebus quam noctibus trium_lucernarum lumine memorata illustraretur ecclesia. Lucernæ ergo communiter adhibebantur olim, rarius cerei, ad continuum in basilicis lumen.

OPUSCULUM DE SEPTEM ARTIBUS

(Edidit D. RAVAISSON, Rapports sur les bibliothèques des départements de l'Ouest, Append., p. 404, ex codice ms. sæculi xi in bibliotheca Alenconiensi.)

Ad mensam philosophiæ sitientes currite,
Et saporis tripertiti septem rivos bibite,
Uno fonte procedentes, non eodem tramite,
Quem Pithagares rimatus excitavit phisicæ,
Inde Socrates et Plato honestarunt ethicæ,
Aristotiles loquaci desponsavit logicæ.

Ab his sectæ multiformes, Athenis materiam nacta,
Hoc liquore totam irrigarunt Græciam,
Quæ redundans infinite fluxit in Hesperiam;
Non tamen sine ductore vel tuto remigio,
Quia navem gubernantes Maro atque Cicero
Centum nautas asciverunt quemque suo studio.
Sic recta philosophia minas vicit æquoris,

D Nostra sumens elementa pro Achivis litteris,
Tandem læta venit Romam per fluenta Tibridis.
Erat enim Roma potens bellorum victoriis,
Et ut omnes gentes suis subjecit imperiis,
Sic dicebat ut præstaret gemmis philosophicis.
Has ad sese Tulliana torsit eloquentia,
Cujus tonat vehementer trifida rethorica.
His imbuta pulsat astra Mantuana fistula.
Hinc non paucis evolutis annorum curriculis
Severinus his successit in nullo dissimilis,
Quæ philosophiam spectant nullo minor meritis.
Præter hunc et supra dictos extiterunt plurimi.
Præceptores et poetæ vel historiographi,

« PoprzedniaDalej »