Obrazy na stronie
PDF
ePub

Francorum initium sumpsere; at quam longe aberraverint, inde clarius patebit quod eadem abbatia, prius esset monasterium sanctimonialium, construi cœptum a B. Waningo, viro illustrissimo tempore S. Audoeni Rothomagensis archiepiscopo, et D. Wandregisili. Fontanellensis abbatis, circa annum Christi 662. Verum ut debitus ordo, in compluribus hujusce inclytæ abbatiæ monimentis mox a nobis producendis, servetur, operæ pretium et dignumque in primis judicavimus, opusculum vetus ms. venerandæ antiquitatis, simul et historicæ veritatis schediasma peroptimum, in lucem nunc edendum et scholiis quibusdam illustrandum, quo tota rei historicæ series comprobaretur ac fulciretur, animusque Benigni lectoris haud parum juvaretur. Exstat autem Fiscani apud D. Nicolaum de Marsseilles, hujusce abbatiæ infirmarium

monachum.

INCIPIT PROLOGUS

Incipit libellus de revelatione et auctoritate Fiscannensis monasterii; in quo quidem libello invenire potes, si sedulo legas, qualiter ædificata et dedicata fuit, dicta Fiscannensis ecclesia, in nomine sanctæ et individuæ Trinitatis.

Libellum de revelatione, ædificatione, et auctori- A quentis, agresti et ignobili stylo, aperui et exposui ; tate Fiscannensis monasterii, Pater inclyteGuillelme, composui, et compositum tuæ dilectionis sincero judicio, corrigendum et confirmandum destinavi, quatenus tuæ celsitudinis assensus, et libellum edere præcipiat, et edito libello pondus et auctoritatem concedat. Ego quidem, Pater inclite, ignorantiam meam maluissem tanto silentio tegere, quam alicujus scripturæ præsumenti judicio publicare; sed, fratrum nostrorum jussione instanti et instantia jubenti, compellitur noster animus possibilitatem excedere, suamque justitiam multorum aspectibus hominum improvisus aperire. Compellitur, inquam, noster animus suam ignorare ignorantiam, et nostrorum fratrum roganti imperio exhibere obedientiam; cui exhibendæ, et mentis judicium nullatenus acquiescit, et propositi verecundia omnino contradicit. Verum, cum obedientia sancta, nullum opus difficile vel impossibile excuset, aut excusare debeat, diu cunctans multarumque procrastinationum iuducias fingens, urgente fraternæ dilectionis continua jussione, onus tandem imperatum, suscepi, et Fiscannensis monasterii exordia, libelli subse

B

in quo libello nulla falsa fallaciter interposui, verum sacras historias, antiquorum virorum fideli narratione cognitas, suorumque posterorum tenacis memoriæ sinu custoditas et nostris temporibus succedentium virorum diligenti relatione illatas scripsi, et scriptas, ad auctoritatem Fiscannensis ecclesiæ et ad utilitatem legentium fratrum edidi.Hujus igitur libelli principium, non omnium, sed paucorum, rationabilium relatorum auctoritatem secutus, miraculum de cervo proposui, et juxta chronicarum exquisitam diligentiam, ducis Ansegisi primam fuisse revelationem constitui. Quod vero ab ipso antiquo exordio, non gloriosa et incontaminatæ virginis Mariæ, ut quidam volunt, sed sanctæ et individuæ Trinitatis titulo, insignitam fuisse Fiscannensem ecclesiam prosecutus sum. Ratio fuit quatenus rem ambiguam, in illam declinarem sententiam, quæ nullius falsitatis consequeretur ignominiam. Omnis enim ecclesia, licet illius, vel istius distinguatur titulo sancti, principaliter fundatur, constituitur, dedicatur, sub nomine et patrocinio sanctæ et individuæ Trinitatis.

Explicit prologus.

INCIPIT TRACTATUS

Postquam summæ deitatis ineffabilis Trinitas, suæ clementiæ arcano consilio, humanam naturam liberare, antiqui serpentis virulentas persuasiones publicare disposuit, cujusdam virginis corporis incontaminati partem incontaminatam,excluso virili opere, inenarrabiliter tulit, quam, humana speciei compagine divinitus conformatam, rationali anima, urbertate totius cœlestis gratiæ fecundata vivificans, in perfecti hominis substantiam composuit et expolivit. Istum ergo, ex incorruptæ Virginis utero, hominem sine homine, tota quidem sancta et incommutabilis Trinitatis composuit, sanctificavit; verum Verbi solius sublimitas, suæ proprietatis personam personaliter sociavit et conjunxit (1). Oportebat enim duabus personis obedire unam, quæ suæ (1) Caute hæc legenda.

C

humilitatis exemplo, creaturas informaret, qualiter inferiores suo Creatori obedirent, cum ab æquali, æqualibus tantæ obedientiam humilitatis exhiberi cognoscerent. Hujus autem humilitatis officium, quasi cujusdam dilectionis privilegio, Filius Dei exigebat Deo, quatenus reconciliaret homines, factus homo, quos sua et virtute et sapientia creaverat ex nihilo. Suæ igitur dilectionis dulcedinem dulcedinis exuberantiam, exuberantiæ magnitudinem misericorditer hominibus manifestam, Dei Verbum efficitur caro, concipitur ex illibatæ virginis utero, progreditur de suo thalamo, non Deum convertens in hominem, verum incommutabili Deo personaliter conjungens hominem, Dei et hominum benignum constituens. Ergo Christus, perfectus homo, suæ

CAPUT PRIMUM.

majestatis exinanivit formam suorum, servorum A induit naturam, induit infirmitatem, quatenus redimendis hominibus facilius prædicaret peccatorum indulgentiam, probabilius suaderet conversionis et reversionis utilitatem, quorum naturæ et infirmitati, divinæ sublimitatis nequaquam dedignabatur conjungere formam. Poterat plane multis aliis modis Satanam damnare, suas tergiversantes insidias, insidiantes tergiversutias excludere, aut imperans nutu solo, aut angelorum utens obsequio; verum ostendenda videbatur hominibus reversionis via, quatenus potentiam præcederet patientia, et patientia consequeretur potentiam.

B

Clemens igitur Deus, secreta providentia per hominem hominibus consulens, de humilitate superbiam, de morte damnavit mortem, originalis noxa maledictionem conculcans, novæ gratiæ benedictionem, sui sanguinis effusione, renatis fidelibus clementer impertiens. Ad istius incomprehensibilis gratiæ solemnis convivii jucunditatem summæ Trinitatis ineffabilis benignitas convivas convocavit, convocari constituit, quorum avidas mentes cœlestibus epulis abundanter satiaret, suosque torrentis delectabili poculo debriaret. Diriguntur ergo electi discipuli per orbem universum, cœlestis thesauri bajulatores, beatitudinis redditæ annuntiatores, promissæ gratiæ nuntii fideles. Prædicatur charitatis. nimietas, incarnationis humilitas, passionis tolerata silente crudelitas, mortis suscepta gratulanter asperitas. Prædicatur, inquam, conversis peccatoribus, peccatorum perfecta donanda remissio, veteris vitæ adhibenda correctio, novæ vitæ ædifi- C canda constructio; publicantur dæmonum falsitates, famulantium dæmonibus convincuntur errores. Cœlestium nubium voluntarium imbrem miraculorum comitantur copiosa coruscationes, quibus validæ idololatriæ famulantia comminuuntur, et Christo militantia corda corroborantur, et sublevantur. Imbribus ergo cœlestis gratiæ, totius mundi cultura fecundatur, antiqua veprium proterva asperitas extirpatur et succiditur; lætæ prorumpunt segetis flores, sacris colliguntur horeis beatæ sationis maturatæ messes. Promissis temporis completa plenitudo, cunctarum deliciis divitiarum cœlestis sacramenti nuptias ditat, quibus sponso omnium rerum speciossimo thalamis spiritualibus copulatur Ecclesia, immaculata virgo. Ergo invitatæ conveniunt cunctarum gentium nationes et cœlestis sponsi convivio concinunt cœlestis harmoniæ suavitates. Regalia atria complentur ordinibus discumbentium, quorum intentio, perennis aulæ gaudiis sublimata, obliviscitur temporalium voluptatum. In tympano igitur et choro, in cithara et psalterio, in chordis et organo consonant cœlestes paranymphi, quorum continuæ laudis modulata symphonia, totus congregatur mundus, supernæ curia conciliatur chorus angelorum.

Hic explicit quare sanctorum basilicæ ædificantur.

Cernens ergo incorruptæ Trinitatis sublimis divinilas suæ gratiæ populum divinis laudibus assistere temporalium rerum negotia contemne re, imperat ædificari sacras ædes, quas terrenis negotiis claudi et solis suis laudatoribus constituit aperiri. Ædificantur ergo templa sacra, templorum sacrorum ædificia gloriosa, quibus ecclesiastica sacramenta religiosius celebrentur, legalium Scripturarum mysteria revelentur, sanctorum Evangeliorum sententiæ recitentur et audiantur. Consurgunt beatorum populorum sanctæ basilica spiritualibus officiis consecratæ,quas summi Imperatoris æterna providentia sublimium virorum nominibus insigniri ac titulis constituit appellari: Sanctis igitur ecclesiis sanctis hominibus consecratis, sancti homines exorantur et venerantur; et solus Deus colitur et adoratur. Suis igitur locis BB. apostoli, martyres et confessores, necnon gloriosæ virgines, suas basilicas sortiuntur, sortitis commorantur, quibus concurrentium devotiones aspiciant, orationes exaudiant, postulata beneficia misericorditer impendant.

CAP. II. Quomodo vallem Fiscannensem suo nomini consecrandam elegit Deus.

Constructis igitur et consecratis sanctis summæ hominibus venerationis habitaculis, ratio exigebat quatenus trino et uni Deo, rerum omnium Creatori potentissimo, cæteris gloriosius ædificaretur templum, quod sui nominis regali privilegio insigniret, et suæ singularis celsitudinis præsentia exornaret ac custodiret. Tanti igitur imperatoris habitaculo, Galliarum maritimæ fines eliguntur, qua Calciacensis provincia respiciens læva, Sequana octo millibus distante, voracitati occidentalis Oceani, quodam eminenti promontorio, duorum fluviolorum exponit aquas. Ibi ergo eligitur Calciacensis provinciæ Fiscannus,vallis maritima, quæ,et silvarum et veprium densitate obscura, et ingentium supereminenti extollentia circommunita, non rerum Creatori habitaculum, verum feris et marinis latronibus credebatur præbere latibulum. O divinæ majestatis humilitatem maximam! Ohumilitatis maximæ imaginem mortalibus proponendam! non civitas, non ager cultus; sed tanti tituli speciali privilegio, quædam vallis opaca et horrenda insignitur Fiscannus. Quæritur cujus revelationis verba aut miraculorum signa D claruerint, quibus æterna et incommutabilis Trinitas prædictum locum suo servitia segregari et sui nominis oraculo judicaverit honorari. Quæstionis solutionem præpositæ crebra antiquorum nostrorum relatione cognovimus, cognitamque styli sequentis diligentia enucleare curavimus.

CAP. III. - De duce Ansegiso.

[ocr errors]

Virorum igitur fideli narratione cognovimus Ansegisum ducemGallis antiquitus imperasse, quem nobilium actuum strenuitas præclara exterius mundo, et multæ religionis virtus inclyta interius commen dabat Deo. Barbarorum quippe acies horrendas et

incursiones truculentas audaci gladio Gallorum fini- A atque demissis cornibus,suo genere, cujusdam benibus arcebat, et, subjectas provincias pace continens securas, justitiæ laudibus commendabat et morum sanctitate exornabat. Non ejus ambitione suo regno adjacentia regna marcebant aut vastabantur; verum suæ virtutis consilio vigebant et pacificabantur. Nullius avaritiæ clandestinis consiliis provinciales suos hostiliter exspoliabat, sed suæ facultatis opibus suorum procerum divitias regaliter ampliabat; pauperum vero indigentias misericorditer sustentabat. Tantorum igitur meritorum viro Fiscannensis ecclesiæ primæ revelationis argumenta conceduntur, primorum argumentorum revelationes manifestantur. Prædictus enim dux in mundo, velut extra mundum, cujusdam theoriæ prærogativa, constitutus, non commissa regni gtoria pascebatur, verum cœlestis imperii manentes opulentias meditabatur, quarum dulcedinis gratia rerum temporalium negotia invitus tractabat, voluntarius declinabat, et multo venandi studio vacans, silvarum solitudine delectabatur, et frequentis occasione laboris exercebatur. Quocirca Calciacensis provinciæ partem maritimam frequentabat, quæ, annosis nemoribus copiosa, diversis ferarum generibus præbebat latibula.

gnitatis vultum prætendens, securus suos persecutores respexit. Ibi circumlatrantes innocentem nocentes canes ultio consequitur divina, eorumque omnia membra contrahens, cunctarum virium petulantia festinanter privat. Videres alios non latrare hiantes; alios emissam linguam non reducere ; alios irruentes immobiles remanere. Tanti igitur miraculi spectaculo conveniunt dux et venatores sui. et pede flagrantes, cupiditatem feræ velut captæ, congratulantur ex imo. Mira res! repentina ultio ducem suosq ue venatores corripuit,eorumque equorum omnia membra contraxit,et canum similitudine, cunctis viribus exspoliavit. Quod miraculi signum, aut signi miraculum maximus heros cernens, laten. tisque sacramenti silentium mentis vivacite con B templans: « Cessate, exclamat, cesssate, venatores mei, non cervum, sed summi Dei nuntium agitare, vel persequi! Cervus iste, inquit, candidus, designat nobis locum propositum, et loci propositi aliquem summæ virtutis habitatorem et patronum. Quapropter equis nostris festinantes descendite, potentissimumque omniumque rerum Creatorem devotione supplici exorate, quatenus ignorantiæ nostræ manifestare dignetur quæ tantæ formalitatis cervo, insolitæ rei evidentia significari conspicimus. Descendentes igitur, prosternuntur humiliter solo, prostratique reverenter supplicant rerum Dominatori potentissimo. Qui eorum suspiciens devotionem, præsentis miraculi patefecit significationem, et suis equis et canibus restituit pristinam sanitatem. Nam cum, finita oratione, surgerent et oculos ad cervum studiose reducerent, cervus demisso capite, ad similitudinem sphæræ in eodem loco circuitum edidit, tacito motu innuens illic, illius nomine, ædificandum habitaculum, qui suæ magnitudinis potentia orbem administraret universum. Quo facto cervus evanuit, circumstantium notante nullo utrum sursum ascenderit, aut terram intraverit, aut aliter alias declinaverit. Dux igitur exsultans, præsentisque miraculi significationem cognoscens, divinæ providentiæ gratias reddidit; ramos arborum concidi consisaque præcepit comportari,et quamdam ecclesiæ imaginem. viminibus et ramis proposito cervi loco festinus compaginavit, constituens animo se maturius ædificaturum ibi trino et uni Deo operosæ magnitudinis oratorium. Verum, Deo aliter disponente, regique alii tanti operis gloriam disponente, dux Ansegisus. hominem exuit, et, labentibus multis temporibus, prænominatus locus, incultus perseverans, ignotus et inhonoratus mansit.

CAP. IV. De contractis canibus et equis. Quadam igitur die dux Ansegisus, solito maturus consurgens, suos venatores convocavit, canes copulari disposuit, plagas, venabula cæteraque venandi instrumenta ad saltum Fiscanensium, imas valles et arduos montes comportari præcepit. Jussis igitur sui domini venatores obaudiunt, canes convocant, silvarum latebras jussarum intrant, tendunt, retia, C custodes adhibent, explorata et implorata loca summa diligentia perlustrant. Tandem duci, et suis venatoribus, magno labore et multo inveniendi desiderio æstuantibus et anhelantibus, mire magnitudinis occurrit cervus: qui, niveo corpore totus candidus, nullius varietatis macula distinguebatur. Protinus obstupescentium venatorum clamore maximo, et irruentium canum latratu dissono sublimia æris spatia complentur, et respondentes nemorosi, colles clamore feruntur : Absolvuntur canes omnibus copulis, dimissisque habenis totis viribus admittuntur. equi. Verum speciosus cervus, omnipotenti patrono tutus, persequentium sævitiam facile illudebat ; et opposita retia aut transilibat, aut sui violentia pectoris illæsus dissolvebat. Ergo frustra canum inci- D tatur sagacitas, equorumve calcaribus crebris velocitas exigitur, aut nimbus telorum ingens prosequitur. Cervus enim, non divertendo discurrens, aut discurrendo divertens, lento passu tranquillus incedebat, et ad locum sui propositi suos persecutores fideliter adducebat. Tandem itaque præfatam venerat ad vallem, ad vallis partem ubi æterna et incommutabilis Trinitas futuram sui nominis titulo disponebat aram. Illuc igitur perveniens substitit,

(2) Trithemius de origine et regib. Francor.; Annius Viterbiensis, ibid.; Charronus in Histor.

ADNOTATIO.

Quis, aut qualis fuerit iste dux Ansegisus, præcise non exprimitur, nisi ad Trithemium et alios, priscorum Gallorum regum et principum genealogias interminatas oculos deflexeris; quos lubens pertranseo (2). Quantum vero spectat ad cervum, miro

universal. Gall. Wasseburgius in Antiquit. Gall. Belgic.

facti ordine, eidem duci Ansegiso apparentem, nil A finus ardor invasit; qui, totius corporis compagem insolitum, nec novum, cum BB. Eustachio, Huberto, etc., simillina, imo et longe ampliora evenerint. Quæ erudite discutit ac percurrit Joannes Roberti (3), post S. Joannem Damascenum, lib. 11 De imaginibus.

labefactans cunctisque viribus membra omnia inclementer privans, auferre vitam et mortem minabatur inducere præsentem. Ingravescente ergo molestia, penitus vigor vitalis concluditur, conclusus

CAP. V. – De B. Vaningo et quomodo fuit a febre exstinguitur; atque consumpto exteriori, suus homo

correptus.

Multorum igitur profluxerant temporum dies, et dignus inveniebatur nullus qui aut significatum oraculum ædificaret, aut cui summæ clementiæ ineffabilis Trinitas ædificandi significationem declararet. Exspectabat erim divinæ providentia celsitudo virum, quem, carnalis desiderii carcere liberum, sancto Spiritui consecraret et custodiret templum delectabile. Oportebat quippe hominem, spirituale templum Dei, ædificare Deo corporale templum, qui B sui interioris considerata imagine conciperet qualiter exterius rerum universarum Creatori templum ordinare et ædificare deberet. Quocirca tandem tantæ deliberationis ædificando oraculo sanctus et gloriosus confessor Vaningus eligitur, electusque monetur. Cujus nobilium actuum excellentiam Galli proceres admirabantur, et cœlestium morum gratiæ cœlestis curia congratulabatur. Possidebat enim. quod non multi, verum divites pauci possidere solent, et æternorum desiderium et affluentiam temporalium bonorum; quorum clementi expensa nullorum respiciebat, aut favorem, aut retributionem mortalium. Talium igitur meritorum gratia, et Deo amicus, et mundo clarus et regi Lothario habebatur familiaris et secretancus. Lotharius enim rex B. Vaningo regni sui partem maximam commendaverat ; nihilominus etiam, in totius summa ordinanda vel administranda, B. viri prudens consilium sequebatur et audiebat. Commendaverat, inquam, B. Vaningo rex Lotharius provinciam Calciacensem, quæ, ob antiquarum silvarum abundantiam et ferarum diversarum venationem jucundam, valles diligebat nullisque, nisi familiari et fideli committere rationabiliter judicabat. Commissas igitur silvas fideliter custodiens B. Vaningus, frequenter visitabat, visitando pellustrabat; non tantum capiendarum ludo aut captarum ferarum lucro gaudens quantum carnalium tumultuum refrigerationem umbra silvarum, solitudine quærens. Tali itaque studio commodiores Fiscannenses saltus judicabat, judicando frequentabat, ignorans ducis Ansegisi revelationem præteritam, D sancti loci manifestationem et futuri oraculi reverentiam observandam. Loco enim sancto S. Vaningus reverentiam nullam exhibebat, verum ibi frequentes canes copulabat, aut retia tendebat, vel agitabat fugientes feras, vel suis privabat exuviis captas. Quam prævaricationem nimiæ juris ignorantiæ corrigendam divina sublimitas miser ata,sauctum corripuit virum, et complendi miraculi manifestum dedit indicium.

Ingentium quippe febrium virum sanctum repen(3) In Historia S. Huberti part. III, quæst. 3.

[ocr errors]

interior in cujusdam extasis translatione maxima extenditur et indicitur. Deducitur, inquam, sanctus Vaningus ad BB. virorum gloriosa loca, et hominum miscrorum crudelia tormenta; ubi quantas, et justorum coronas et reproborum pœnas, reversus narravit, suorumque actuum evidentia patenter exposuit. Visis ergo beatitudinis et miseriæ perpetuis domibus, judici cuidam S. Vaningus præsentatur, atque excelso suæ majestatis throno deponitur et collocatur. Verum cum et sedis incircumscriptum fulgorem et sedentis aspectum terribilem circumstantiumque innumeram multitudinem contemplaretur, et contemplans terreretur, corruit; et toto corpore prostratus, coram Judicis præsentia velut exanimis et conturbatus jacuit. Tunc judex: Quomodo, inquit, Vaninge, Fiscannensem vallem nomini meo consesecrandam ignoras, et ignorando exhonoras? Qua ratione consecrationis meæ locum nequaquam attendens, contaminare exhorrescis? Num veteris incurrere iram meam, cujus fideliter cognoscis omnipotentem voluntatem? Dixerat, et circumstantium chorus seniorum sui Imperatoris sententiam gravitatis severo vultu confirmabat. Sanctus autem Vaningus valde perterritus, nullatenus ora solvebat, aut caput solo erigere præsumebat; sed sui animi puritate et fatebatur culpam, et postulabat veniam, et prætendebat ignorantiæ excusationem solam. Silentibus igitur cunctis astantibus, silentio suoque

et inferendam disciplinam et exhibendam indulgen-
tiam contestantibus; sola sancta virgo Eulalia sur-
rexit, et jacentis causam suscipiens, clementis judi-
cis severitatem delinivit, indulgendam ignorantiam
exoravit, suique familiaris et amici S. Vaningi,præ-
sentem vitam viginti annorum protelatione inter-
ventu suo prolongavit. Virgo itaque S. Eulalia ex-
auditur, eique exauditæ sanctus commendatur Va-
ningus, quatenus eum perfecte instruat, qualiter
sanctum oraculum constituat, constutumve quibus
personis committere debeat.Cui virgo: «<Convalesces,
inquit, Vaninge, et vives, tuisque possessionibus
restitueris, ad Fiscannensem vallem. At in Fiscan-
nensi valle, duci Ansegiso manifestatum locum ab
incolis diligenter exquire, et inventum festinus ex-
cole ibi summæ et individuæ Trinitatis congruum
templum fideliter contrue. Completum autem tem-
plum sanctis virginibus commendabis, quibus Chil-
demarcham, Burdegalensem virginem, inibi multa-
rum virginum matrem, inclytam abbatissam præpo-
nere curabis. >>

CAP. VI. De Fiscannensi ecclesia primo per regem
Lotharium fundata, et ditissimis prædiis dolata.
Finitis demum tantæ revelationis sermonibus,

cum vita sospitatem, et cum sospitate vitam S. Va- A mittit et præparat beatæ retributionis immarcessiningus suscepit æqualiterque suis cunctis convalescentibus membris,regem Lotharium expetiit, suæ revelationis seriem totam explicuit. Quibus rex Lotharius compunctus et perterritus : « Festinus, inquit, fili Waninge, regredere, et sanctum locum, juxta relationis tuæ veritatem, diligenter inquire, rebusque meis,et tuis,summi Imperatoris palatium, quam maturius gloriosiusve volueris, contrue. >>Quod læto audiens animo, B. Vaningus, ad Calciacensem provinciam, continuo remeavit; ingressusque Fiscannensem silvam, prænominatum locum exquisivit, invenit, excoluit. Adhibitis ergo operariis, annosæ quercus cæduntur et prosternuntur, viminave et vepres exstirpantur et comburuntur,et antiquæ solitudinis dumis et sentibus locus cœlestis habitaculi purgatur et liberatur. Ponuntur fundamenta, et ineffabili celeritate consurgunt parietes sacri; et, velut divinæ virtutis omnipotenti operatione, collocantur, tecta, complenturque ædificia præmissæ revelationis.Consummato igitur,completoque ædificio, Galliarum rex Lotharius invitatur multarum urbium sancti Patres convocanturet congregantur, et rerum omnium Creatoris et administratoris titulo factum oraculum insignituret consecratur; consecratumque regalibus gazis et prædiis liberaliter dotatur,et divitiarum cumulo abundantius ditatur et ampliatur.

bilem coronam. Illo tempore, B. et gloriosus mariyr Leodegarius Fiscannum deducitur, quem efferus et nefandus apostata Ebroinus, episcopatus sui sede injuste expulerat, rerum affluentia multarum exspoliaverat, et lingua inclementer abscissa, totius officio sermonis privaverat. Verum, cum gloriosus martyrepiscopus, summi et omnipotentis Dei sacras ingrederetur ædes, et psallentium virginum audiret angelicas voces, ablatæ officium linguæ recepit; et, per annorum vertiginem duorum, cum sanctis virginibus conversatus, humilitatis et patientiæ formam exhibuit,et audientium corda, rore cœlestis doctrinæ irrigavit et fecundavit. Cernens igitur B. Vaningus inopinatam templi gloriam,sanctæque congregationis religionem, et multitudinem cœlestem, cunctas B suæ proprietatis divitias recensuit sanctarumque in usus virginum delegavit; et toto vitæ suæ cursu totius famulatus humilitatem et obedientiam, in eadem ecclesia,ratione et consuetudine servicntium exhibuit.

[blocks in formation]

CAP. VIII. Quomodo B. Leodegario linguam abscinderat Ebroinus, et postea divinitus recuperavit.

Devotæ igitur virgines sacræ convenint, promissæ virginitatis cœlesti sponso chirographa immobilia conscribunt ; suæque conversationis aromaticis cunctis odoribus circumjacentes provincias cunctipotenti famulari Deo admonent, et accendunt. Congratulatur B. Trinitas, incommutabilis Deus, et completo templo,et convenientium virginum famulatui cœsto; quarum trecentarum sexaginta sex diurnas noctunasve continuas comtemplans laudes, et mortis liberationem et in mansura civitate pro

(4) Sigebertus an. C62; Petrus Roverius adnotat I in Historiam monasterii. S. Joannis Reomaens. an. 660; Nicolaus Gillius, in Histor. Franc. an. 662; Carion. in Chronic., et Corrozetus, lib. 1 Thesauri Histor. Franc., titul. 1, an. 663; Baronius tom. VIII Annal. Eccles. an 664

(5)Ordericus lib. II Histor. Eccles. ad an. 678 ; Canalis in S. Audoeno archiepiscop.: Nicolaus Gillius an. 698; Charronus cap. 103 Histor. Universal. Galliæ.

C

D

ADNOTATIO.

Ex qua quidem narratione, nonnulla veniunt observanda; 1° Clotharium, ceu Lotharium (cujus fit mentio esse tertium hujusce nominis, Clodovei II filium qui regni habenas suscepit post an. 662 et regnavit annis IV (4). Regia autem munificentia, qua illud cœnobium ditavit, fundator recte agnoscitur; 20 Sanctum Audeonum, Rothomagensem archiepiscopum, non parum insudasse, sua pontificali auctoritate et vigilantia pastorali, pro hujuscemodi abbatia fundanda; cujus rei causa et ipse fundator nuncupatus reperitur ab Orderico, dum constanter scribit quod « unum cœnobium sanctimonialium Fiscanni condiderit (5). » Illudque Nicolaus Gillius admittit sed uterque in assignatione temporis fallitur; 3° Sanctum Wandregesillum, Fontanellensem abbatem, titulum etiam fundatoris meruisse,tum ob illustrissimam generis prosapiam, et ingentia quæ possederat bona, huic eidem abbatiæ procul dubio collata, tum propter directionem spiritualem,et monastica observantiæ disciplinam, quam inibi edocuit, juxta Sigibertum : « S. Wandregisillus (inquit) qui et Wando, Ansegisi majoris domus ex Walchiso fratre nepos, hoc tempore claruit qui coenobia Fiscannum et Fontinellam Deo construxit (6). » Hallucinatur autem:cum ille sanctus obierit anno 665 (7).

Itaque dicimus coenobium istud Fiscannense ædificatum, esse post an. 662, non vero an. 659, ut autumat Antonius Yeppes, vel 660, ut opinatur Thesaurus Chronologicus. Deinde, cum constet S. Leodegarium, Æduensem episcopum, apud Fiscannum diversatum fuisse, tempore sui exsilii, sequitur inibi moram egisse ante annum 685, quo martyrio coronatus est, per impium Ebroinum, majorem domus regia Theodorici I (ex Sigeberto, Baronio, Surio, et aliis) (8). Denique apparet præfatum S.

(6) Sigebertus in Chronico ad an. 492; Belforestus lib. 1 Annal. Franc., cap. 41; Theuntus. tom. II Cosmograph. lib. xv, cap. 9; Nicolaus Gillius, Charronus; Corrozetus titul. 29 sup.; Quercetanus lib. II Antiquitat. Franc. cap. 6; Choppinus lib. II Monastic., titul. 2, § 20.

(7) Surius die 22 Julii et Gazetus; Baronius ibid. in notis ad Martyrol. Roman. et tom. VIII Annal. (8) Part. 11 Annal. ord. Benedictin. centur. 2, ad an, 659, cap, 2,

« PoprzedniaDalej »