Obrazy na stronie
PDF

Ioannis ordinatione,sed de altera, nempe de illius A Sicelghaita,anno sequenti defuncta ost, die xvi Kaet ipse Theodoricus sub Sylvestri III nomine ponti- A ad Catalauniae proceres de restauranda Urbe Tarra

in diaconum patriarchii Lateranensis promotione intelligendus est, quæ sane promotio ad annum 1093, quo Trojae concilium celebratum fuit, revocari potest, sicque nulla remanet duas Trojæ synodos admittendi, etiam ex Petri testimonio, necessitas : sed ad rerum seriem revertendum est. LVII. Urbamus ecclesiam Brundusii consecrat. Consecrato itaque apud Barium Elia archiepisopo, Urbanus Brundusium in provinciam Hidruntinam perrexit,ubi eum anno praesenti ecclesiam dedicasse memorat Lupus Protospata auctor æqualis,qui post ea quæ superius de Barensis archiepiscopi consecratione retulimus, hæc suhjungit : Et consecravit Brundusinam ecclesiam prædictus papa Urbanus. Ex hoc Lupi testimonio emendandus est Ughellus tomo IX Italiæ sacræ, ubi hanc dedicationem anno præcedente consignavit. Eidem ecclesiæ episcopalem dignitatem,quae ob cladem Brundusio a Sarracenis illatam Urium translata fuerat, restitui imperavit Urbanus,scriptis ea de re litteris ad Godinum episcopum, qui quod ei Uritana commoratio magis arrideret, omisso Brundusii titulo, Uritani episcopi nomine contentus erat, et quidem Brundusimum non nisi post Urbani mortem dignitatem

suam recepit,ut ex Paschalis ejus successoris epis

tola patet apud Ughellum tomo IX.Urbani ea de re epistolam, cujus fragmentum exhibet, integram in Historia Brundusina haberi monuit Ughellus loco laudato. At hanc historiam, aut saltem epistolam integram invenire non licuit. LVIII. Rhegium invisit. Caeterum in extremam usque Calabriam penetrasse Urbanus dicendus est, si eum hoc anno Rhegium Calabriæ ulterioris metropolim invisisse,atque ab Arnulfo archiepiscopo susceptum hospitio fuisse verum sit,uti dicitur apud Ughellum. Verum etsi inficiari nolim Urbanum in Calabriam adiisse, hoc tamen iter ab eo post Trojanam synodum susceptum fuisse sustineri nequit. Etenim anno 1093, quo celebratum fuitTrojanum concilium,et quidem unicum sub Urbano, uti probavimus jam dudum Arnulfus e vivis excesserat,sed Ughellus recentiorum duas synodosTrojanas admittentium opinione haud dubie præoccupatus in hunc errorem impegit, sicque quod hoc anno 1089 factum fuerat, ad alium transtulit. LIX. Episcopum Melilae ordinat Urbanus. Ad illud idem iter, si conjecturis uti liceat, revocari debet Gualterii, primi post recuperatam a Rogerio comite et Saracenis insulam Melitensis episcopi, ordinatio, quam hoc anno ab Urbano secundo celebratam fuisse testatur Rochus Pyrrhus tomo III Siciliæ sacrae. Certe Gualterius, sub finem hujus anni, nam indictio xiii jam tunc currebat, subscripsit cuidam instrumento Sicelghaitae uxoris Roberti ducis, quod ab eodem auctore tomo II in notitia Ecclesiæ Panormitanae refertur : quod qui'dem instrumentum differri ulterius non potest, nam

lendas Maii, ut ex Necrologio Casinensis monasterii discimus. LX. S. Brumo Urbanum comitatur. Eadem etiam occasione Brunonem Carthusianorum parentem cum Urbano Calabriam perlustrasse plusquam probabile est. Is nempe a pontifice, suo olim, ut diximus, cum litteras vir sanctus in Rhemensis Ecclesiæ academia doceret, discipulo evocatus, hoc anno ad illum accessit, nec dubium quin etiam eum secutus fuerit in Apuliam et Calabriam, cum eo animo Brunonem accersivisset Urbanus,ut ejus consiliis in rebus difficillimis, quae tunc frequenter emergebant, uteretur. Aliud habetur ejusdem rei argumentum,quod nempe Brunonis sanctitas ex eo tempore adeo nota fuerit apud Calabros, ut paulo post datus ei fuerit locus in ea regione ad inhabitandum, quem reipsa anno sequenti cum nonnullis e suis incolebat. Id constat ex Rogerii comitis diplomate quod G. Surianus in notis ad Vitam S. Brunonis, et Ughellus tomo IX simul cum Theodori Squillacensis episcopi confirmatione ediderunt. LXI. Donalio facta Casinensi monasterio. Ex eo, uti videtur, itinere Urbanum per Hirpinos Romam redeuntem invisit Balduinus dominus Castri Pontis S. Anastasii in comitatu Telesino, qui ejusdem pontificis assensu et monitu,consentiente etiam Roffrido archiepiscopo Beneventano, dedit Casinensi monasterio ecclesiam S. Dionysii prope illud castrum sitam, non tamen ante quam eam a fundamentis reparatam multis donis et possessionibus locupletasset. IIanc donationem Marius Vipera in chronologia archiepiscoporum Beneventanorum refert ad præsentem annum ex Petri diaconi registro et lib. iv chronici Casin. At quod subjungit ex Falconis chronico de legatione I 10 ferme nobilium Beneventanorum ad Urbanum papam facta, erratum est. Hæc nempe ad Paschalem lI revocanda est; quod Wipera facile advertere potuisset, cum ipse eam anno | 102, scilicet triennio post Urbani obitum, consignaverit. LXII. An Urbanus Farfae abbatis electioni interfuerit. Celebrata etiam hoc anno fuit Raynaldi in Farfensem apud Sabinos abbatem electio,cui Urbanum interfuisse asseverat auctor chronici brevis ejusdem monasterii, quod chronicon manu exaratum penes nos est ; quamquam suspicari licet Urbani nomen pro Wiberto in chronicon illud errore amanuensis irrepsisse. Refert enim Gregorius ejusdem loci monachus et oculatus testis Wibertum, quem Clementem appellat, omnem,in hoc monasterio, quod erat speciali jure imperatori subjectum, potestatem habuisse.Imo idem auctor narrans Raynaldi paulo post Berardo locum facere coacti electionem, nihil de Urbano aut Guiberto habet.Et quidem Diaconius et alii inter Guiberti cardinales recensent Theodoricum abbatem et Maginulfum monachum Farfenses,

ficatum ambiit.
LXIII. Concilium Santomense.

Cum hæc in Italia gererentur, Amatus Oleronensis episcopus et vicarius apostolicæ sedis in Aquitania, concilium die quarta Novembris celebravit apud Santonas, in quo, teste chronico Malleacensi, ad sedem Burdigalensem, quæ jam ab annis ferme tribus vacua manserat,translatus est.Hanc translationem nolente, nisi sit error librarii, forte legendum volente, Guillelmo Aquitaniæ duce factam fuisse testatur Adhemarus episcopus Ecolismensis in charta donationis ab eo coram illa synodo factæ monasterio S. Maxentii apud Pictones,quæ refertur a Sammarthanis tomo IGalliae Christianae.In eadem forte synodo agitari debebat controversia inter monachos Vindocinenses et sancti Albini Andegavensis mota, de prioratu Credonensi,uti innuitur in veteri instrumento tomo II Miscellan. Baluz. edito. At ne id fieret,impedivit comes Andegavensis, nec plura rescire licuit de illa synodo, quam Sammarthani in Gallia Christiana et Lopezius in Burdigalensi Historia, anno præcedente non bene consignant, decepti haud dubie charta Adhemari modo laudata, quæ data dicitur anno 1088 Nonis Novembris indictione xii, at legendum 1089, quod probatur,non modoexChronico Malleacensi modo laudato, verum etiam in charta Willelmi cujusdam Ferrani ab ipsis Sammarthanis relata.Qui quidem Willelmus nonnulla ecclesiæ Sancti Severini apud Burdigalam ablata restituit anno 1088 tertio Nonas Decembris,

Simone Agennensium episcopo locum Burdigalensis C

archiepiscopi jam ante biennium defuncti tenente. Quod sane falsum esset, si mense 0ctobri ejusdem anni Amatus in concilio Santonensi factus fuisset archiepiscopus. Et quidem post Gotcelini archiepiscopi obitum, qui anno 1086 contigit, sedes tribus circiter annis, ut ipsi Sammarthani observarunt;vacua remansit,proindeque ad annum 1089. LXIV. Privilegium pro Ecclesia Remensi et pro m0nasterio Balmae. Anno labente Urbanus Romam reversus privilegia nonnullis ecclesiis et monasteriis concessit. Insigne est præ cæteris illud quod Raynaldo Remorum archiantistiti ejusque ecclesiæ indulsit seu potius confirmavit, datum Romæ die viii Kalendas Januarii, ex quo proinde inferre licet pontificem hoc anno natalium Christi solemnitatem in Urbe celebrasse. Illud privilegium ex veteri codice ms. descriptum lege,si otium est, in Appendice. Hoc sequetur aliud post dies tres concessum Balmensi apud Sequanos nobili monasterio, quod ex ipso autographo descriptum ab ejusdem loci ascetis accepimus. LXV. Dalmatii archiepiscopi Narbonensis iter R0mum. Vix etiam ultra hujus anni finem differri potest iter Dalmatii archiepiscopi Narbonensis Romam, quod,praeter alias causas, ob pervulgatam Urbani

conensi epistolam suscepit; veritus ne hac occasione, quamvis id se salva Narbonensis Ecclesiae justitia velle declarasset pontifex, provincia Tarraconensi a sua jurisdictione subtraheretur.Hoc enim se præstiturum satis innuerat pontifex, nisi Narbonensis antistes hanc antiquam inetropolim auctoritate privilegii Romani ipsi subjectam fuisse probare posset. Quo privilegio se munitum non esse haud ignorabat Dalmatius.Hoc vero iter ab eo tunc temporis susceptum fuisse inde colligimus,quod mense Martio sequentis anni concilium provinciale in sua motropolitana urbe celebraverit,et quidem redux e Romano itinere. Id ex eo patet quod in hac ipsa synodo finita fuerit controversia,inter ipsum Dalmatium et abbatem Crassensem orta, de qua apud pontificem Romæ idem Dalmatius conquestus fuerat, quamque Urbanus Raynerio legato suo componendam commendaverat. Si enim ante Romanum iter sopitæ fuissent illæ contentiones, ut revera in ista synodo sopitas fuisse declarant ejus acta, frustra posteaDalmatius illasad pontificium tribunal Romæ detulisset, frustra etiam Urbanus de his sopiendis ad legatum suum scripsisset. Hanc porro synodum initio anni sequentis celebratam fuisse ex iisdem ejus actis patet apud Baluzium in conciliis provinciæ Narbonensis, et Labbeum in appendice tomi X Conciliorum generalium, ubi anno Domini lncarnationis 1000 decimo tertio Kalendas Aprilis habita fuisse disertis verbis dicitur. LXVI. Varia negotia Raynerio legato commendat Urbanus. Quid vero eo in itinere profecerit Dalmatius discendum est ex litteris quas ea occasione conscripsit Urbanus. Primo eum pontifex clero populoque Narbonensi, ac etiam comiti et vicecomiti commendavit, eisque præcipit ut illi tanquam patri et Christi vicario obedientiam et honorem exhiberent, minatus se eos qui Ecclesiæ Narbonensis bona retinerent anathematis gladio feriturum. Deinde Raynerio cardinali, quem in Hispaniam legatum miserat, binas litteras scripsit,quibus maxime illi commendat ut potissimum inquirat de injuriis quas Dalmatius se a Frotardo Tomeriarum abbate pertulisse oonquerebatur. Fortasse ille abbas abutebatur insigni privilegio, quod, uti diximus, mense Julio

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]

plene et congrue satisfaciat ambobus illis antistiti- A quis ea occasione intrudere velit abbatiam Como

bus. Denique ei maxime commendat pontifex, ut Narbonensem antistitem sicut proprium et pastorem spiritualem... revereatur et diligat. LXVII. Tarraconensem provinciam Narbonensi archiepiscopo commendat. Quod vero spectabat ad jus metropoliticum in Tarraconensem provinciam quo brevi se spoliatum ini verebatur Dalmatius,quoniam erat res difficilis, mandavit legato suo Urbanus, ut dum Tarraconensis urbs repararetur,nihil prorsus ea de re innovaret. Res enim, ut ait V.Cl.Petrus de Marca libro Iv Marcæ Hispanicæ, erat lubrica et anceps : quare ausus non est Urbanus Dalmatii querelas insuper habere, qui, uti ipse pontifex loquitur, praejudicium sibi factum de illa Tarraconensium episcoporum subtractione intimabat, quos Narbonensis Ecclesia per annos quadringentos sine alterius ecclesiae reclamatione pbssederat. At ex altera parte haud ignota erat Urbano antiqua Tarraconensis Ecclesiæ dignitas, quæ casu, non ob aliquod malum facinus, miserabiliter exciderat; cum scilicet ipsa metropoli a berbaris occupata, residui provinciæ episcopi cum suis ecclesiis, inconsulto Romano pontifice, Narbonensis metropolitani, utpote vicinioris, custodiæ et curæ, potius quam jurisdictioni, multo minus servituti attributi fuerant.Quare in his rerum ambagibus, prudens pontifex neminem vel specietenus lædere volens,caute agendum ratus provisorio decreto constituit ut, donec Tarraconensis urbs repararetur,Tarraconensis provinciæ episcopi Narbonensi archiepiscopo tamquam proprio metropolitano subjicerentur.Quia vero,paulo ante Toletano archiepiscopo primatum, salvis metropolitanorum juribus,in universas Hispanias contulerat, voluit ut iidem episcopiToletano archiepiscopo tanquam privati obedirent, domec archiepiscopus Narbonensis se eorum primatem fuisse certa possit auctoritate momstrare. Dalmatius quippe Urbano dixerat privilegia de primatu ecclesiam suam habuisse,ac multa protulerat ad id probandum instrumenta: quare Urbanus legato suo præscribit ut de illis privilegiis diligenter inquirat, non quidem ut de iis judicaret, sed ut ad se ipsum hæc causa, magni utique momenti,referretur. Atque res eo in statu mansere usque ad annum 1091, quæ omnia in epistolis quatuor Urbani fusius exponuntur. At hic observare juvat, præter has Urbani litteras quæ apud Labbeum tomo X Conciliorum editæ sunt,manu de his controversiis in ejusdem tomi appendice haberi, L. cardinati presbytero datam,in qua agitur de controversia inter Narbonensem archiepiscopum et abbatem Comoriensem nata. Sed hæc epistola ea ipsa est Raynario legato inscripta, sub quo eodem titulo ejus fragmentum jam Labbeus ipse retulerat inter alias Urbani epistolas. Eum fefellit exemplar quo usus est, in quo amanuensis errore L. pro R. in titulum irrepserat, sicut et Comoriensem, pro Tomeriensem. Qua de re lectorem monitum velim, ne

C.

riensem aliunde ignotam ; ant denique, ut cardinali Aguirio accidit, legatum Urbani L. qum nunquam extitit, admittat. In his porro litteris præclara multa habet vigilantissimus pontifex de legati officio, cum Raynerium potissimum monet, ut ne favore aliquo, aut nimio zelo actus, im alterutram partem contra veri rectique regulas se abripi patiatur. Hoc ipso anno Attilanus, Zamoræ episcopus, ab Urbano canonizatus dicitur in Martyrologio Romano, quod an verum sit, non una est apud auctores etiam Hispanos sententin. LXVIII. Privilegium monasterii S. Joannis de Pinna. Antequam Hispanias dimittamus,paucis agendum est de percelebri monasterio Sancti Joannis Baptistæ de Pinna, cujus loci abbatem Aymericum Sancius Aragonum rex Romam misit,privilegiorum sui monasterii confirmationem ab Urbano petiturum, regis et abbatis petitioni assensit pontifex, et quidem sub hujus anni finem, aut certe sequentis initio, ut conjicere est ex ipso diplomate Sancii id referentis, quod datum est æra Mcxxxviii, vir, Idus Maii, anno iii pontificatus domni Urbani papæ II, anno ab Incarnatione Domini 1090, indictione xiii, etc. Mirum autem est quantis donis et privilegiis cumulaverint Aragoniæ reges locum istum sacrum, qui ad eorum sepulturam erat deputatus. Sed præ cæteris enituit potissimum Sancius,qui ter quaterve Romam ejus monasterii abbates misit,ad asserenda privilegia et bona,quæ a regibus et præsulibus huio monasterio collata fuerant. Juvant ea quæ in uno illius diplomate pertinent ad Urbanum huc proferre, in quo sic loquitur : « Sancio abbate defuncto et domno Aymerico abbate in locum ejus posito, cupiens hoc cœnobium adeo prorsus munire et tueri apostolicoque simul et regali patrocinio, domnum Aymericum abbatem Romæ ad beatissimum papam Urbanum misi secundum, obnixe deprecans paternitatem illius,ut prædictum locum in defensione et patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli susciperet, et privilegium tale eidem loco conferre dignaretur, quo a rapacitate malorum hominum, vel ab invasione episcoporum,nec non a præjudicio cardinalium et archiepiscoporum,seu a dominatione mala succedentium regum, locus iisdem tueri aut

D defendi possit : et ut abbas ejusdem loci libere,

ipse et sui,ad sedem Romanam in omnibus causis et judiciis ecclesiasticis vel sæcularibus nec nom et in ordinationibus abbatum, possint se reclamari. Qui beatissimus Pater Urbanus,audita meæ humilitatis petitione, credo non meis meritis, sed sancti Joannis gratia commotus,locum hunc in apostolica suscepit protectione, datoque libertatis privilegio, apostolico patrocinio munivit. » Hæc ibi Sancius, quæ paulo fusius referre visum est ad supplendum privilegii defectum, quod invenire non licuit. Regium vero illud diplomaintegrum exhibet Hieronymus Blanca in commentariis rerum Aragonensium, A nia in his notis optime sibi cohærent, nec locus

LXIX. Ürbani decretum de libertate nuptiarum.

Idem rex, hac aut altera occasione, Urbanum
consulit de sua ipsius nepte, an invita viro copu-
landa esset, cui eam cogente necessitate sponsam
promiserat. Respondit pontifex id nequaquam fieri
debere, cujus ea de re rescriptum ab Ivone et
Gratiano in suis decretis adoptatum, et ab Hilde-
berto lib. ii, epist. 26, alias 42, relatum. Huc re-
vocare visum est, quod nullam usquam præferat
temporis notam. Sancius, qui ab anno 1067 Arago-
nibus imperabat, quarta die Junii anno 1094 occu-
buit, cum Oseam urbem obsideret;ad eum respon-
sionem habet apud Ivonem Dec. pag. 8, cap. 24, et
apud Gratianum 31, q. 2, c. 3, in Bullario Casi-
nensi F. 2, p. 118.

LXX. Epistola pro monasterio Padolironensi.

Habetur alia ejusdem pontificis epistola, quam
sub hujus anni finem, aut saltem ante Mantuanam
obsidionem, initio sequentis anni incoeptam, Ma-
thildi comitissæ scripsit in gratiam Padolironensis
monasterii adversus Mantuanum episcopum. Hic
ecclesiam Sancti Floriani ad illud monasterium
pertinentem injuste retinebat, adeoque vult Urba-
nus, ut Mathildis episcopum ad restitutionem ad-
igat.

LXXI. Thiemo Salisburgensis archiepiscopus

- ordinatur.

Anni 1000 initio cum Catholici,uti narrat Bertol-
dus, in Bajoaria invalescerent, Thiemon antea
Sancti Petri abbatem, in Salisburgensem archi-
episcopum elegerunt, quem statim solemni ritu
Altmannus episcopus Pataviensis sedis apostolicæ
legatus,assistentibus sibi Adalberone Wirtzburgensi
et Meginwardo Frisingensi catbolicis episcopis
consecravit. Ille vero Gebehardi sanctissimi deces-
soris sui vestigiis insistens,uti in ejusdem Gebehardi
Vita legitur, in defensione veritatis catholicae et pro-
pagatione religionis divinæ multum insudavit. Hanc
ordinationem vii Idus Aprilis celebratam fuisse ob-
servat auctor Chronici Salisburgensis apud Cani-
sium tomo VI, qui addit Thiemonem ab Urbano II
pallio donatum fuisse.

LXXII. Privilegia varia.

Eodem tempore, si nullus anno et mense desi-
gnandis error irrepserit, Urbanus præposituram
Reitempurchensem in Frisingensis Bavariæ urbis
diœcesi sitam,apostolicæ sedi a Welphone Bojoario-
rum duce ejusque conjuge Juditha ablatam, sub
speciali Romanæ Ecclesiæ tuitione suscepit. Bullam
ea de re refert Hundius tomo III metropoiis Salis-
burgensis. At non satis sibi constant chronologici
characteres in ea appositi ; data quippe dicitur
Anagniæ mense Februario hujus anni,indictione xv
quæ eo anno erat xiii ; deinde sententia Scripturæ
sacræ quæ in sigillo adhiberi solet, Urbano III non
II convenit. Urbano tamen III hæc bulla tribui non

potest. An Lanfrancus, qui illam, absente, aut

alias impedito Joanne cancellario,conscripsit,aliam
sententiam adhibuerit, incertum. Cætera vera 0m-

ullus esse videtur de ejus sinceritate dubitandi.
Forte illa errata ex amanuensium incuria irrepse-
runt.
Notandum tamen Romam reversus fuisse videtur
die 25 Martii hujus anni,cum hac ipsa pie episcopi
urbis, id est cardinales Ubaldus Savinensis et Joan-
nes Tusculamensis, ecclesiam Sanctæ Mariæ ad Pi-
neam dedicasse tempore domini Urbani II papae di-
cantur in veteri inscriptione quam Martinellus in
Roma sacra, et Mabillonius referunt. At paulo post
variæ Romæ consistens diplomata diversis locis
concessit.
Ex his est privilegium pro monasterio canonico-
rum regularium Sancti Antonini apud Ruthenos,
quod datum est Romæ die v ante Kalendas Aprilis.
Aliud ibidem ipsis Kalendis Aprilis indulsit Guillel-
mo abbati monasterii Sancti Theofredi apud Vella-
vos, diœcesis Aniciensis, in quo recensentur et con-
firmantur ejusdem monasterii possessiones. Quod
aliud edidit Baluzius in suis Miscell. t. II,p. 117 in
gratiam Hugonis episcopi Gratianopolitani,hac ipsa
eadem die hujus anni, ut quidem nobis videtur,in-
dultum,licet apud Baluzium ut in apographo nostro,
quod ex Gratianopolitanæ Ecclesiæ chartario habe-
mus, annum sequentem præferat, sed amanuensis
errorem esse verisimile est, non solum quod alii
chronologici characteres ibi appositi annum præsen-
tem designent,verum etiam quod scriptum per ma-
num Gregorii scrinarii atque notarii sacri palatii, ut
præcedens hac ipsa eadem die datum, sicut et alia

C nonnulla ejusdem temporis, dicatur, quod non ha-

bent diplomata anni sequentis, imo nec ulla alio-
rum annorum, si bene memini. Vetat pontifex in
hac bulla alienationes ecclesiasticorum bonorum,
et ne res defuncti episcopi, vel ecclesiæ a quopiam
rapiantur, quas vult a canonicis integras reservari
episcopo successori futuro.
Aliud insigne privilegium, apud Tambur.De jure
abb., t. II, p. 468, paulo post præcedens, id est
sexta die ejusdem mensis Aprilis,indulsit Urbanus
Vallumbrosanis monachis, quo non modo Vallis-
Umbrosæ monasterii principis jura et possessiones,
sed etiam totam multorum monasteriorum,quæ ibi
recenset, congregationem, ante aliquot annos a
Joanne Gualberto institutam, confirmavit. Tum
decernit pontifex ut alia monasteria, quæ deinceps
novellæ huic congregationi aggregabuntur, iisdem
privilegiis gaudeant, eorumque omnium caput sit
ipsa Vallis-Umbrosæ abbatia; adeoque constituit ut
ad ejus abbatis electionem, præter loci monachos,
superiores quoque cæterorum omnium monasterio-
rum congregationis suffragii jus habeant; et si
quispiam ex illis abbatibus, ad generale regimen
electus fuerit,dimissa propria abbatia, ad principale
cænobium transeat, cujus nutu omnia unita monaste-
ria regantur.Datum est Romæ hoc anno 1090,indi-
ctione xiii,die viii Idus Aprilis,Urbani pontificatus
anno 3, quæ notæ omnes apprime sibi cohærent,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]

at mirum est in illo privilegio nusquam abbatem, A ut electus abbas a Turonensi archiepiscopo consecra

[blocks in formation]

sunt illæ litteræ, ad primos pontificatus Urbani annos revocandam esse, vix ultra hunc annum differri possunt. Quare eas huc referre visum est. Huc etiam referri posse mihi aliquando visum est Urbani bullam, qua pontifex Baionensis in Novem populania Galliæ provincia dioecesis limites præscripsisse dicitur apud Sammarthanos, tomo II Calliæ Christianæ, laudato ea de re scripto, quod datum aiunt v Idus Aprilis, indictione xiii, anno M 106. Et quidem hoc anno defunctus erat Urbanus; sed ex indictione, quæ anno 1090 convenit, emendandum esse conjiciebam exscriptoris erratum. Verum, visis ejus Ecclesiæ monumentis, quae mecum illustrissimus antistes Itenatus Franciscus de Beauveau communicari jussit, deprehendi errorem esse Sammarthanorum, qui Paschalis II bullam incaute ad Urbanum transtulerunt. In ea tamen legendum indictione xiv, aut certe dicendus est pontifex ut sæpe alias, secutus fuisse calculum Pisanum, quo annus a fine præcedentis Martii inchoabatur. LXXIV. Privilegium Majoris-Monasterii. Hoc item mense datum est Romæ privilegium Majoris-Monasterii propeTuronum urbem, Bernardo abbati inscriptum;quoUrbanus ipsum monasterium, uti jam a Victore III indultum fuerat, sub speciali sedis apostolicæ tutela suscipit; eo pacto, inter alia,

tionem accipiat, sed sine omnis professionis e.ractione. IIanc clausulam inseri curavit pontifex occasione professionis, quam episcopi ab ordinandis abbatibus exigere tunc temporis volebant; cum econtrario hanc præstare renuerunt abbates, etiam non exempti, quod in ea nescio quid Simoniaci invenirent: præterea exempti timebant, ne eo pacto episcoporum jurisdictioni subjici viderentur.De qua controversia actum est fusius in præfatione ad primam partem Actorum sanctorum ordinis S. Benedicti Sæculi XI, § 3. Datum est Majoris-Monasterii privilegium die xvi Kalendas Maii. At magnis postea controversiis occasionem præbuit. Quippe cum ex antiqua consuetudine archiepiscopus et clerus urbis solerent paschale festum in Majori-Monasterio celebrare, et ea occasione multa fierent illicita tantæque solemnitati haud congruentia, quae hoc privilegio abolebantur, id aegre tulerunt clerici, ac nihil non adversus monachos intentarunt, obtenta etiam adversus eos a Rodulpho archiepiscopo excommunicationis sententia, ut illud privilegium irritum facerent; exinde veluti aperto bello in monachos ita desævierunt ut etiam annonas, quæ in monasterium deferebantur,diriperent.Rodulfo archiepiscopo mortuo, ei alter cognominis in sede et in odio ad

' versus monachos successit, et licet pallium ab

Urbano impetrare non potuisset, quin prius fuisset pollicitus se Majoris-Monasterii privilegio obediturum,sponsionis tamen suae post paululum immemor, monachos vexare decessoris sui exemplo non destitit, donec re variis in episcoporum conventibus agitata, tandem in concilio Claromontano concordia inita fuit, ut dicemus ad annum 1005. Tamen has rixas post Urbani obitum recruduisse ex Ivonis epistola 108 facile colligi potest. Eo tempore, aut certe, ut videtur, jam antea, Bernardo ejusdem loci abbati scripserat Urbanus de dimittendo monasterii regimine cogitanti, quod nescio quid vitiosi in suam ipsius ordinationem irrepsisse vereretur. Sed eam culpam si aliqua fuisset, ac quomodocunque contigisset, ei condonavit pontifex, ea conditione, ut de cætero fratrum suorum saluti vigilantius ac ferventius instare non desineret. Porro ex Ivonis Carnoteni epistola 73 intelligimus, ni fallor, hoc ipsum quod in ordina

D tione Bernardi reprehendebatur, nihil aliud fuisse,

quam professionem archiepiscopo ab eo cum benediceretur præstitam. Ibi enim ait Ivo mirari se quod Majoris-Monasterii fratres ægre suo abbati obedirent, eam ob causam quod ab achiepiscopo excommunicato benedictus, sedi ejus metropolitanæ subjectionem promisisset. Quod frivolum Ivoni videbatur, abbatibus hac in re et monachis minime faventi. LXXV. Concilium Tolosae.

Quo tempore hæc Urbanus in Italia gerebat ejus legati apudTolosam concilium in Galliis celebrarunt circa festum Pentecostes, quod Bertoldus generalem

« PoprzedniaDalej »